Obrázky na stránke
PDF
ePub
[blocks in formation]

41.

Vulg. Porrò illos qui perditionis ejus causa fuerant, intromisit in lacum, et devorati sunt in

momento coram eo.

Sept. At auctores perditionis ejus, etc., statim coram

42.

eo.

Vulg. Tunc rex ait: Paveant omnes habitantes in universå terrâ Deum Danielis; quia ipse est Salvator, faciens signa et mirabilia in terrâ ; qui liberavit Danielem de lacu leonum.

CONCORDIA ET EXPOSITIO LITTERALIS.

VERS. 23. Ecce nunc non potes dicere, quia iste non sit Deus; Sept. : Numquid, et hunc dices esse æneum? Sicut scilicet priùs dixerat de Bel. 26. Ecce quem colebatis: Sept. : Culturæ vestræ, scilicet erga draconem fictitium Deum vestrum. 31. Duo corpora, et duæ oves; qualia autem fuerint illa duo corpora non explicat Vulg., vel animalium, vel hominum; nam aliqui arbitrantur fuisse corpora hominum ad mortem damnatorum, aut aliàs interemptorum : sed Syr. necnon uterque Arab. volunt fuisse corpora taurorum, ut vidimus in eorum versione. 32. Et intriverat panes in alveolo : Sept. : Contrivit in pelvim. In alveolo, in cacabo, pelvi, similive cavo vasculo. Arab. vocat pilam, id est, vas concavum ex ligno. 36. Daniel serve Dei; Sept.: Daniel, Daniel. S. Ilieron. Græcos secutus, sed alii codices Latini etiam manuscripti Vulg. sequuntur. 37. Recordatus es mei, Deus; Plant., recordatus es enim, etc., sed malè enim additum : in Græcis et Latinis deest, diligentes te; Sept. quærentes : Qui Deum diligunt toto corde eum exquirunt, 39. In medio leonum; Şept. id omiserunt, imò et D. Hieron., sed à Vulg. positum claritatis gratiâ. 40. Magnus es, Domine Deus; Sept. addunt: Et non est alius præter te. Versus ultimus qui in omnibus versionibus desideratur, translatus videtur ex c. 2, v. 26.

LYRANUS.

ANNOTATIONES.

VERS. 22. ET ERAT DRACO, etc. Hic ostenditur Danielis audacia in invasione draconis venenosi. Et dividitur in duas partes, quia primò ponitur invasionis ratio; secundò, ipsa invasio, ibi : Tu autem, clc. Ratio autem invasionis fuit: quia rex volebat ut Daniel draconem coleret. Et hoc quod dicitur hic: Et erat draco, etc., id est, in Babylone in quodam templo, in quo lacus subterraneus erat ubi ille draco

erat.

ET COLEBANT EUM, etc., quia sicut dictum est, quando homines videbant insolitum quid, et mirabile excedens hominis virtutem, reputabant illud tanquàm Deum. Modus autem colendi, ut dicunt aliqui, erat per quædam instrumenta facta de corio vitulino plena aquæ, et ideò dicebant hydraulia, ab dop, quod est aqua; sacerdotes igitur illius templi percutiebant illa hydraulia virgis, et sic reddebant sonitum terribilem ad quem excitatus draco emittebat aliquando fumum, aliquando ignem : quod homines vulgares videntes illud reputabant quasi sacrum. Et sic inclinati ad terram adorabant, quia in hoc decepti erant à sacerdotibus colentibus illum draconem propter quæstum temporalem quem inde reportabant. Et similiter aliquando fit in Ecclesiâ maxima deceptio populi in miraculis fictis à sacerdotibus, vel eis adhærentibus propter lucrum temporale. Et talia, scilicet sunt extirpanda à bonis prælatis, sicut ista extirpata sunt à Daniele.

MENOCHIUS.

ET ERAT DRACO MAGNUS IN LOCO ILLO, ET COLEBANT EUM BABYLONII. Ita Romani in peste Romam adduxerunt, et coluerunt serpentem Epidaurium, de quo vide Val. Max., lib. 8. Notat S. August., libro 11, de

Genesi ad litteram, solere dæmonem uti formâ ser- · pentum ad decipiendos homines.

TIRINUS.

Erat draco magnus, quem colebant Babylonii pro Deo. Gaudet enim diabolus, ad primi (in Evâ) facti memoriam commendandam, formâ serpentum, inquit S. Aug. Et Scriptura passim diabolum ob ejus versutiam, malitiam, et sævitiam vocat, et depingit quasi draconem. Adde quòd draco, ut corpore est forti, robusto, longævo, monstroso et horribili, oculorum acie acri et pervigili (unde draco dictus videtur àñò TO Sepxiv, id est, à videndo) ita divinum quid præ se ferre putabatur. Unde et priscis symbolum erat sapientiæ, prudentiæ, et præscientiæ, seu vaticinii, teste Carolo Paschalio; et illi assignabatur custodia ædium, adytorum, oraculorum, thesaurorum, heroum in infantiâ, etc., uti de Hercule et de Nerone fabulantur poetæ. Sic Colchicus draco custodiebat vellus aureum. Et Romani ad pestem eliminandam serpentem Epidaurium Romam invexerunt et coluerunt, quasi urbis Esculapium, inquit Val. Maximus. Et apud gentiles passim draconia, id est, templa draconi sacra, fuisse Strabo testatur, el prima circa serpentes idololatriæ semina jacta, quod diabolus hanc speciem in deliciis haberet. Nec à solis ethnicis, sed et ab hæreticis voluit dæmon coli draconis seu serpentis specie: unde et Ophitæ dicti sunt, quod serpentem alerent, et colerent quasi Christum, inquit Epiphanius, Theod. et Augustinus.

LYRANUS.

VERS. 24. DIXITQUE DANIEL, etc. Non enim negavit Daniel draconem habere vitam simpliciter, sed negavit vitam divinam : quia solus Deus est vita per

[blocks in formation]

ET AIT REX DO TIBI. Propter odorem enim pinguedinis calefactæ libenter accepit draco ille massam sibi projectam. VERS. 26. - ET DIRUPTUS EST, quia cùm momordisset massam illam, dentes ejus involuti sunt propter picem, et pilos, sic quod non potuit os aperire, et massam illam masticare: et per consequens ron potuit respirare: et.est animal valdè calidum : quod patet per effectum, quia aliquando per os emittit fumum, aliquando ignem, ideò diruptus est venter ejus propter defectum respirationis.

ET DIXIT: ECCE QUEM COLEBATIS; quasi dicat: Per effectum patet quòd non erat Deus, nec aliquid divinum erat in eo.

MENOCHIUS.

Diruptus est draco, non quòd pix aut pili venenati sint, sed quòd boli ex massâ dati in faucibus hæserunt, et spiritum intercluserunt. Sunt enim draconibus, ex Solino, c. 43, fauces anguste. Vide Valesium de sacrâ Philosophiâ, c. 81.

TIRINUS.

PICE ET ADIPE, ET PILIS PARITER COCtis DIRUPTU'S EST DRACO, non quòd pix aut pili venenati sint, sed quòd boli ex eâ massâ conflati, ut erant glutinosi et emplastrici, inhæserint gutturi draconis, et viæ angustiori ad ventriculum: quâ penitùs obturatâ, et anhelitu ac respiratione præpedità, suffocari, imò crepare necessum fuit, inquit Valesius.

LYRANUS.

VERS. 27. QUOD CUM AUDISSENT, etc. Hic describitur Danielis constantia in sustinendo adversa. Et dividitur in duas partes; quia primò describitur magnitudo pœnæ sibi inflicta; secundò modus liberationis divinæ, ibi: Erat autem Habacuc. Circa primum advertendum quòd duplex pœna fuit inflicta Danicli. Una fuit pœna mortis, quia missus est in lacum leonum ut ab ipsis devoraretur; secunda fuit pœna famis, quia subtractus est ei omnis cibus, ut si leones non tangerent eum, saltem fame periclitaretur; et hoc est quod dicitur hic: Quod cùm audissent, etc., scilicet Belis destructionem, et draconis interfectionem per ipsum Danielem.

[ocr errors]

Indignati sunt, etc., quia fuerunt decepti, et incitati per sacerdotes qui pro illo cultu zelabant, quia inde vivebant nec fuit mirum si citò fuerunt indignati contra Danielem qui erat alienigena, et alterius legis, cùm esset natione Judæus.

ET CONGREGATI, etc., quia facta est seditio, et commotio populi contra eum pro prædictis.

DIXERUNT: JUDACs, etc.; quasi dicant : Apostata est à

lege, et ritu nostro, et regum præcedentium, quod probant per factum.

BEL DESTRUXIT, etc., quia dedit potestatem hoc faciendi Danieli, qui erat Judæus ; sequitur :

LYRANUS.

VERS. 28. TRADE NOBIS DANIELEM, scilicet ut moriatur.

ALIOQUIN, etc., id est, familiam tuam

VERS. 29. VIDIT ERGO REX, etc., quia furor multitudinis concitatæ est valdè irrationabilis et periculosus. ET NECESSITATE. Non enim poterat rex ita citò congregare exercitum ad cohibendum multitudinis concitatæ impetum, et ideò oportebat quòd traderet eis Danielem, vel quòd moreretur cum totâ familiâ suâ. Item videbat quòd ipso mortuo Daniel non evaderet mortem, quia propter ipsum insurgebat multitudo contra regem. Minus autem malum videbatur primâ facie, quòd solus Daniel traderetur morti, quàm quòd ipse rex et familia sua morerentur. Ideò tanquàm minus malum secundùm æstimationem tradidit eis Danielem; et maximè quia confidebat ipsum per divinam potentiam liberari, sicut audiverat liberationem sociorum Danielis de camino ignis.

VERS. 50. QUI MISERUNT EUM IN LACUM. Ex hoc patet quòd missio Danielis in lacum est alia ab illå quæ facta est tempore Darii, ut dictum est sup. c. 6, quia tunc non fuit in lacu nisi per unam noctem, ut patet ibid. Hic autem dicitur fuisse in lacu per sex dies. Similiter patet hìc aliâ de causâ, quia fuit positus in Jacum tempore Darii, eò quòd fuit imposita sibi transgressio regii edicti, qui ( ut ibidem dicitur) posuerat edictum ut nullus peteret aliquid à Deo vel homine, nisi à rege usque ad triginta dies. Daniel autem infra istud tempus inventus est adorare Deum, propter quod missus fuit in lacum leonum. Causa autem quare dicitur hic positus in lacum leonum, est alia, scilicet destructio Belis et interfectio draconis.

ESTIUS.

QUI MISERUNT EUM in Lacum LeoNUM, ET ERAT IBI SEX DIEBUS. Objicitur contra auctoritatem hujus historiæ hoc, et alia quæ sequuntur, eò quòd videatur esse eadem historia quæ est capite sexto, ubi versu decimo octavo ponitur unâ tantùm nocte illum fuisse in lacu. Sed respond. non esse eamdem historiam, et hanc accidisse sub Cyro, illam verò sub Dario, ut colligitur ex ultimis verbis cap. præcedentis.

MENOCHIUS.

QUI MISERUNT EUM IN LACUM LEONUM. Caveam, sive carcerem in quo asservabantur leones.

TIRINUS.

BABYLONII, compertâ morte draconis sui, MISERUNT Danielem IN LACUM LEONUM. Et hæ primæ vices sunt quibus huic vulgari Babyloniorum supplicio destinatus fuit Daniel, nempe à Babyloniis, sub rege Baltassare. Nam secundò idem ei accidit triennio post sub Dario, invidentibus illi Medis et Persis. Quod enim olim nonnulli apud sanctum Hieronymum ex corruptis, septuaginta Interpretum exemplaribus finxerunt alium esse hunc Danielem draconis interfectorem ab

[blocks in formation]

VERS. 32. - ERAT AUTEM HABACUC. Hic consequenter ponitur ipsius Danielis liberatio; et primò ponitur liberatio ejus à pœnâ famis; secundò à pœnâ missionis in lacum, ibi: Venit ergo rex. In primâ parte dicitur hic: Erat autem. Hic est unus de duodecim prophetis, ut videtur Hier. sentire in Prologo.

ET IPSE COXERAT, etc. Nomen est vasis facti ad reponendum cibos, et dicitur ex similitudine alvi, id est, ventris, ubi cibi reponuntur, et inde alimentum ad singula membra virtute caloris naturalis deferjur.

MENOCHIUS.

HABACUC PROPHETA IN JUDEA. Aliqui enim Judæi etiam post captivitatem Babylonicam remanserant in Judæâ. Non est hic Habacuc propheta, qui inter duodecim minores recensetur, noster enim hic fuit post Babylonicam captivitatem, ille verò ante. Non desunt tamen graves auctores, qui unum et eumdem esse velint. PULMENTUM, pultos.

IN ALVEOLO, in cacabo, aut simili cavo vase. Arabicus vocat, vas concavum ex ligno.

TIRINUS.

ERAT AUTEM HAbacuc propheta, idem ille qui inter minores prophetas numeratur ordine octavus : ita S. Hieron., Epiph. et Doroth., Pererius et Hector Pintus: licèt Torniellus et quidam alii id negent. Sed ratio cur negant, non convincit: nam potuit unus idemque captivitatem Babylonicam prædixisse et præcessisse, et nihilominùs ad annum usque primum Baltassaris, quo hæc draconis historia contigit, supervixisse, cùm intermedium spatium non sit valdè multorum annorum. Hic ergo Habacuc propheta erat tum temporis in Judæâ cum messoribus agrorum suorum. Unde patet terram Judææ durante captivitate Babylonicâ non ita Judæis cultoribus, seu in patriâ

[blocks in formation]
[ocr errors]

VERS. 35. ET APPREHENDIT EUM, etc. Angelus autem apparebat in corpore assumpto, et ideò dicitur apprehendisse caput, quia posuit manum in caput cjus.

ET PORTAVIT EUM. Non est sic intelligendum quòd virtus Angeli solummodò tangeret capillos ejus, sed totum corpus, secundùm quod hìc dicit: Quia posuit manum super caput ejus, ut dictum est.

POSUITQUE EUM, etc., id est, virtutis suæ. Nec est mirum si Angelus portaverit Rominem per tantum spatium terræ in modico tempore, quia unus angelus revolvit orbem circulariter in uno die, ad quem tota terra comparata, non est nisi punctum. Sequitur :

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

divinam potentiam, non solùm in Babylone, sed in toto regno sibi subdito: et hoc est quod dicitur bic: Paveant, id est, timeant blasphemare, HABITANTES IN UNIVERSA TERRA, etc. Hyperbole est ad exprimendum magnitudinem sui regni, quia non omnis terra erat sibi subjecta. DEUM DANIELIS. Licèt enim sit Deus omnium, dieitur tamen hic Deus Danielis per cultum specialem, et quia ipsum Danielem specialiter salvaverat per evidens miraculum, et hoc est quod subditur: QUIA IPSE LIBERATOR ET SAL

VATOR, FACIENS SIGNA, etc., id est, opera super naturam quæ homines inducunt ad cognoscendum divinam excellentiam, quia divina potentia, et misericordia cognita est in liberatione Danielis, et sua justitia in suorum accusatorum devoratione: et per hoc rex gentilis, et populus ei subjectus, fuit inductus ad laudandum Deum, qui est benedictus in secula seculorum.

MENOCHIUS.

PAVEANT, revereantur.

CORNELII A LAPIDE
CONCLUSIO ET VOTUM
AD SS. PROPHETAS.

Prophetas docentes et tonantes audivimus; cos vestigando et explicando pari passu secuti sumus. Ad metam, Deo duce, pervenimus; Isaiam consolantem et exultantem, Jeremiam querentem et gementem, Ezechielem terrentem et minitantem, Danielem sua symbola, ac monarchiarum ac regnorum ænigmata proponentem spectavimus, excussimus (quantùm Dominus dedit), intelleximus, exposuimus. Patientiam Prophetarum cognovimus, finem Domini vidimus. Prophetias ipsi suas proprio sanguine obsignârunt, et martyres evaserunt. Propheta enim et in vitâ et in morte martyr, id est, testis, imò præco veritatis usque ad martyrium sit oportet. Hoc est quod asserit princeps Prophetarum Christus Dominus, Luc. 13, 33: Non capit prophetam perire extra Jerusalem: ot Matth. 23, 29: Væ vobis, scribæ, etc., qui ædificatis sepulcra prophetarum, etc., et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum, etc.; et vos implete mensuram patrum vestrorum, me, scilicet, Christum occidite. Ideò ecce ego mitto ad vos prophetas, el sapientes, et scribas, et ex iis occidetis et crucifigetis, etc. Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt! Idem est ergo propheta quod martyr.

Vos, itaque, ô Isaia, ô Jeremia, ô Ezechiel, ô Daniel, Domini prophetæ fuistis, fuistis pariter et martyres; tuque, ô Daniel, in lacu leonum bis martyr extitisti. O quàm fortiter bonam confessionem confessi estis, fidem servâstis, cursum consummâstis ! O quàm feliciter coronam vobis repositam, tam doctoralem quàm agonalem, accepistis! Prophetiæ vestræ congruè à Deo ab æterno decreta fuit hæc laurea, ut martyrium per doctoratum mereremini, illoque hanc confirmaretis et ornaretis. Purpurea enim laurea viridantem interpungens et vermiculans condecorat et illustrat. Merces vestræ doctrinæ et concionis fuit purpura, non regum, sed martyrum. Merces sanè magna nimis, præmium ingens et invidendum.

Fecistis me prophetiæ vestræ doctoralis laureæ

participem; facite, quæso, et martyrii, ut et ego veritatem quam à vobis hausi, aliosque docui et conscripsi, sanguine meo obsignem. Nec enim ante perfectus et consummatus erit doctoratus hic meus, nisi hoc sigillo pariter claudatur et sanciatur. A triginta penè annis vobiscum, et pro vobis lubens volensque continuum subeo martyrium religiosæ vitæ, martyrium ægritudinum, martyrium studiorum et scriptionis; impetrate, obsecro, mihi pro coronide et quartum martyrium sanguinis. Exhausi pro vobis spiritus vitales et animales, exhauriam et sanguinem. Omnis laboris mei per tot annos exantlati, quo vos Dei gratiâ explicui, illustravi et novo sermone loquentes et prophetantes effeci, ac vobiscum quasi prophetavi, vestrum mihi quasi prophetæ stipendium, martyrium dico, à Patre luminum, æquè ac miscricordiarum, obtinete.

Tuque, o sanctissima Dei Genitrix, à benedicto Filio tuo idem posce, idem mihi impetra. Habui illud penè in manibus Lovanii, sæpiùs urbe undique circumcessâ ab hæreticis, eam, utpotè præsidio omni humano nudatam, tantùm non invadentibus et occupantibus; ac præsertim apud tuam ædem Aspericollensem, tot miraculis illustrem, cùm in eâ degens, ut peregrinos turmatim devotionis causâ adventantes per confessiones, conciones, aliaque sacra officia pro modulo meo adjuvarem, anno 1604, ipso festo Nativitatis tuæ, ab Hollandico equitatu ex improviso in eam incurrente, cunctaque ferro et flammâ vastante, circumseptus, tantùm non captus sum et trucidatus; verùm sacrosanctæ Eucharistiæ, quam ex tuâ æde (ne ab hæreticis violaretur) mecum efferebam, atque tuâ ope, quam voto tibi nuncupato implorabam, mirâ providentiâ servatus sum, cùm periculum omne quasi per miraculum à me discussisti. Credo, ad majores labores quibus hæc laurea promerenda erat, me liberâsti et distulisti. Si ita est, labores auge, duplica, protende, etiam usque ad cursûs Biblici consummationem, ut eo peracto coronam hanc adipiscar: verumtamen eâdem quam mihi ad tempus abstulisti,

415

S. HIERONYMI IN DUODECIM PROPHETAS MINORES PRÆFATIO.

ne, me oro, defraudes, sed eam integram, majoribusque meritis cumulatam suo tempore redde et restitue. Tibi enim, utpote matri æternæ Sapientiæ, matrique meæ desudat omnis hic labor meus.

O Pater æterne, qui ante secula nos prædestinasti! conformes fieri imaginis Filii tui; qui in tempore à te præordinato me in sanctam ejus societatem vocâsti et adoptâsti, tribue, obsecro, ut ipsi æquè in cruce passionis, ac in luce doctrinæ et sanctæ actionis jugiter conformer et configurer. Ipse enim est testis fidelis, doctorum, prophetarum et martyrum princeps. Exprime in me ejus exemplar, quod mihi in monte Calvariæ monstrâsti.

O Domine Jesu, amor noster, per merila SS. Matris tuæ et prophetarum, mihi largire idipsum quod tam enixè postulo: fac ut tuas, eorumque coronas participem, quorum labores et munus participo. Dixisti et promisisti: Qui recipit Prophetam in nomine prophetæ, mercedem prophetæ recipiet. Recepi prophetas, non prophetam, imò cum eis cucurri et prophetavi; recepi te principem prophetarum in magistrum et sponsum animæ meæ; concede ergo et martyrii lauream, prophetiæ à te decretam, quam tot annis, tot votis assiduè efflagitavi et efflagito. Mille modis, quos in tuæ providentia thesauris reconditos habes, facillimè eam mihi, etiam medios inter Christianos, exhibere potes, uti pluribus exhibuisti. Theodosiana erant tempora, quando S. Joannes Chrysostomus ab Eudoxiâ et æmulis episcopis in exilium necemque actus, aurei sui oris, liberæque in crepationis præmium tulit martyrium; atque assiduis itineribus noctu diuque, fame, siti, solis ardore, febri, aliisque ærumnis, lentâ sed acri morte occumbere coactus, non semel, sed decies martyr, gloriosè de hostibus suis ipsâque morte triumphavit. Heracliana erant secula, quando S. Martinus pontifex Paulum Constantinopolitanum patriarcham Monothelitam ex

416

communicans, jussu Constantis imperatoris à Calliopâ exarcho in Lateranensi ecclesià perfidè captus, et ad Constantem missus, ci in faciem fortissimè restitit: quocirca ab eo in Chersonesam relegatus, fame et ærumnis confectus, nobile pro Christo et orthodoxa fide martyrium lætabundus et glorians obiit anno Christi 654, verè suorum infelicium temporum constans et gloriosa felicitas. Justinianæa erant tempora, non Neroniana, non Diocletianæa cùm Silverius Papa in urbe Christianâ, inter Chrisianos, à Christianis tulit palmam martyrii. Similia fuêre, cùm Joannes et Felix pontifices eamdem obtinucrunt, te utique dante, te procurante. Romam ecce me vocâsti, ut Romæ inter medios prophetas et martyres degerem. Calco assiduè terram rubricatam, et penè adhuc stillantem sanguine S. Pauli et trecentorum millium martyrum; hos quotidiè oculis, auribus, animo specto, hi mihi martyrii sui sitim acuunt, hi ardoris sui flammas injiciunt; ut turpe æstimem. inter tot domesticos doctores martyres, externum doctorem, non martyrem versari. Imple ergo hoc meum votum qui imples in bonis desiderium servorum tuorum. Da, Domine, non inertem vitam, da nec inertem in lecto mortem; da potiùs cum Christo ut moriar ligno aut ferro, pulchramque petam per vulnera mortem. Scriptionis hujus et doctrinæ meæ unum hoc tantùm sigillum restat; concede, quæso, illud si non meis meritis, certè veritati tuæ quam conscripsi. Indidisti mihi hoc desiderium jam olim ab ipso ingressu in hanc sacram religionem; reipsà ergo præsta et perfice in egressu vitæ meæ, quod me tom cupidè desiderare fecisti, ad tuam perennem lauder), et Ecclesiæ tuæ decus; ut verbo et exemplo sanciam tua oracula, doceamque etiam post mortem, et cum sanguine Abel posteris per omnia secula futura inclamem VIVITE DEO, VIVITE COELO, VIVITE ÆTERNITATI. Hoc est enim omnis homo.

S. HIERONYMI

IN DUODECIM PROPHETAS MINORES

Præfatio.

Non idem ordo est duodecim prophetarum apud He bræos, qui et apud nos; unde secundùm id quod ibi legitur, hic quoque dispositi sunt. Osec commaticus est, et quasi per sententias loquens; Joel planus in principiis, in fine obscurior: et usque ad Malachiam, habent singuli proprietates suas ; quem Esdram scri bam, legisque doctorem, Hebræi autumant. Et qui

longum est nunc de omnibus dicere, hoc tantùm vos, ô Paula et Eustochium, admonitas volo, unum librum esse duodecim prophetarum: et Osee σúvypovov Isaiæ, Malachiam verè Aggæi et Zachariæ fuisse temporibus. In quibus autem tempus non præfertur in titulo, sub illis cos regibus prophetâsse, sub quibus et hi qui ante eos habent titulos proj hetaverunt.

« PredošláPokračovať »