Obrázky na stránke
PDF
ePub

IN DUODECIM PROPHETAS MINORES

Prolegomenon.

(AUCTORE CALMET.)

De singulis hisce prophetis acturi, fusiori de omnibus sermoni parcendum hic esse censuimus. Omnes in unum librum collecti sunt, quamvis variâ ætate et loco vixerint, quòd scilicet singuli justo libro minores essent. Nullum habet numerus mysterium. Minores appellantur, non merito quidem et auctoritate, sed scriptorum mole. Nec ætate etiam à majoribus prophetis vincuntur; ex iis enim alii Isaiâ vetustiores sunt, plerique verò Jeremiam, Ezechielem, et Danielem ætate superant. Plurimì sanè eorum scripta ab Ecclesiâ reputata sunt, non eo tantùm nomine, quòd plura servârint vaticinia de adventu, rebus gerendis, obitu et resurrectione Messiæ, et de vocatione gentium, reprobatione Judæorum, excidio Hierosolymæ, cæremoniarum legis abrogatione; sed idcircò pariter, quòd ab interitu plura historiarum monumenta, ad regna Judæ, Israelis, Babyloniæ, Ninives, Idumææ, Ægypti, Moab, et Ammon spectantia, vindicaverint; monumenta eo majori in pretio habenda, quo rariora sunt ea quæ apud historiam sacram supersunt, et nulla prorsùs quæ apud profanam. Eo igitur liber duodecim prophetarum habendus est loco, quo supplementum historiarum ejus temporis, et cæterarum, quæ deinde seculæ sunt, rerum haberetur.

Frustra, e. g., quis descriptam accuratiùs quæreret historiam excidii Babylonis, Ninives, Tyri, Sidonis, et Damasci, quàm apud Jonam, Amos, Sophoniam, Nahum. Quis prophetarum disertiùs de rebus Judæorum post solutam captivitatem, quàm Zacharias, Aggæus, et Malachias, disputavit? Nonne apud illos leguntur expeditiones Alexandri Magni, Antiochi Epiphanis persecutio, victoria Machabæorum, atque postremum Judæorum bellum per Romanos? Quæ omnia eò apertiora sunt apud illos, quò magis ad exitum veteris Testamenti accedunt; voluit enim Deus majori luce eorum scripta perfundere, ut Judæorum spes fulciretur, ne fortè, integris quatuor seculis prophetiâ apud Israelem cessante, deficeret.

florum prophetarum pars in regno Israelis versata est, quamvis illud in religionis exercitio à regno Juda secessionem fecisset. Plures enim sanctissimos viros Deus in eo regno posuit, qui nullam in schismate Jeroboami, neque in cultu vituli aurei partem habuêre. Oseas et Jonas in regno Samariæ vaticinabantur. Amos, vix inito prophetæ munere, è regno pulsus, in ditionem Juda secedere coactus est. Joel, Michæas,

Nahum, Sophonias, Habacuc ad regnum Juda spectant. Habacuc et Abdias excidium Hierosolymæ oculis spectărunt, et vitam ultra eam ætatem prorogavêre. Aggæus, qui stans primum templum viderat, secundo post captivitatem restituto adfuit. Ad eam ætatem spectat Zacharias propheta, quanquàm ulteriùs vaticiniis excurrit, cùm Aggæi oracula intra templi ædificandi limites contineantur. Malachias omnium postremus sub Nehemiâ floruisse videtur; totusque in criminibus sacerdotum, ministerium suum non sanctè obeuntium, vituperandis versatur; ac tandem non obscurè diem quamdam Domini magnam prædicit, quâ memorabilis de urbe et templo ultio armis Romanorum exigenda erat.

Ordo duodecim prophetarum in exemplaribus Græcis planè differt ab eo, quo in Hebraicis recensentur; uterque verò discrepat ab ordine chronologico, quo singulos digessimus, ut in tabulâ infra apposità. Apud Græcos quatuor majoribus prophetis præponuntur ; in Hebræo succedunt Isaiæ, Jeremiæ, et Ezechieli; Danielem enim subjiciunt libro Job, Psalmorum, et Sapientialibus.

Quis, quove tempore prophetas minores collegerit, incertum. Communis sententia putat Esdram, sive magnam synagogam fuisse, quæ singulos ordine, quem nunc servant, digesserit. Illorum omnium elogium Jesus filius Sirach his verbis complectitur, Eccli. 49, 12: Et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo: nam corroboraverunt Jacob, et redemerunt se in fide virtutis. Auctor quarti Esdræ 1, 39, illorum meminit, nominibus laudatis juxta ordinem Bibliorum Græcorum. Hunc autem alium fuisse à magno Esdrâ, et post Jesu Christi ætatem vixisse, alibi observavimus.

XII. MINORES PROPHETÆ,

JUXTA ORDINEM QUEM TENENT
In Hebræo et Vulgatâ.

1 Osee. 2 Joel. 3 Amos. 4 Abdias. 5 Jonas. 6 Michæas.

7 Nahum.

8 Habacuc.

449

DE STATU RELIGIONIS IN REGNIS JUD.E ET ISRAELIS, ETC., DISSERTATIO.

[blocks in formation]

JUXTA ORDINEM CHRONOLOGICUM.

1. Osee vaticinatus est sub Oziâ rege Juda, qui regnum iniit A. M. 3194, et sub Joathano, Achazo, et Ezechia regibus Juda, rerum potiente in Israele Jeroboamo II, cæterisque post illum usque ad excidium Samariæ A. M. 3283. Munus prophetæ egit Osee spatio circiter 85 annorum; vitam autem produxit facilè ultra 110 vel 120 annos. Hic tamen tanquàm certum constituimus, quod cæterùm dubium est et ambiguum, ut in peculiari ejusdem prophetæ Prolegomeno demonstrabimus, nimirùm in primo ejusdem prophetiæ versu tempus et reriodum missionis illius designari.

II. Amos prophetam egit ab A. M. 3215, biennio antequàm terræmotus acciderit, qui sanè incidit in annum Oziæ regis Juda tertium et vigesimum, sexennio circiter ante obitum Jeroboami II, regis Israelis, fati functi anno 3220.

450

III. Jonas in regno Israclis florebat sub Joas, et Jeroboamo II, eodem circiter tempore quo Osce et Amos. Joas diem clausit anno 3179, et Jeroboamus II, anno 3220.

IV. Michæas vixit sub Joathano, Achazo, et Ezechiâ regibus Juda, quorum primus regnum iniit anno 3245, et Ezechias obiit anno 3306, ætate Jeremia suppar, quanquàm in munere prophetandi tempore inferior.

V. Nahum ad regnum Ezechia post expeditionem Sennacheribi, id est, post annum 3291, pertinet.

VI. Joel sub Josiâ, Jeremiæ coævus, agebat. Con. fer Jeremiam 12, 14, 15, cum Joele, et 2 Josias ; rerum potitus est, anno 3363.

VII. Sophonias vivebat ineunte Josiâ, et ante annum 18, ejusdem regis, cùm scilicet is rebus religionis in ditione sui reparandis operam daret, anno 3381, et ante excidium Ninives, captæ anno 3378.

VIII. Habacuc in Judæâ oracula fundebat, ineunte regno Joakimi, circa annum 3394, et antequàm Nabuchodonosor in regionem veniret, anno 3398.

IX. Abdias Judæam præsentiâ suâ illustrabat post captam Hierosolymam anno 3414, et ante direptam Idumæam armis Nabuchodonosoris, quinquennio post captam urbem anno 3410.

X. Aggæus ante captivitatem agebat. Is captivus Babylonem ductus, tandem Hierosolymam redux, vaticinatus est anno secundo Darii Hystaspis, nempe A. M. 3484.

XI. Zacharias eodem tempore quo Aggæus, prophetæ munus obibat.

XII. Malachias nullam quidem in scriptis suis temporis notam expressit. Si cum Esdrâ miscendus est, quod non temerè prorsùs suspicamur, fortasse sub Nehemiâ, qui Judæam repetiit anno 3550, prophetam egit.

DE STATU RELIGIONIS IN DITIONIBUS JUDA ET ET ISRAELIS,

POST FACTAM UTRINQUE SECESSIONEM,

Dissertatio.

Nemini ignotum esse arbitror, Judæorum religionem post obitum Salomonis, et Jeroboami filii Nabat secessionem, plurimùm variàsse; rari tamen sunt, qui exactè satis nôrint, quas potissimèm vices subierit, quibus auctoribus inducta varietas, quibusque gradibus ad eum tandem impietatis gradum pervenerint, ut Dei vindicis iram ambo hæc regua in se tandem induxerint. Singula hæc nos in præsenti fusiùs exponenda, de utroque seorsùm regno acturi, suscipimus.

REGNUM JUDA.

Quantùm principis exempla in utramque partem agendi populi valuerint, nullo sanè illustriori exemplo, quàm Salomonis, docemur. Hic, cujus sapientiam æquè ac stultitiam, gloriam simul et exitiuna ignorat nemo, quem Deus co consilio produxisse videtur, ut specimen exhiberet, in quantam fortunam homo, Dei gratiâ aspirante erigeretur, simulque Deo manum reducente, in quantum miseriarum errorumque, sibi ipsi relictus, prorueret, hic, inquam, su

premos vitæ suæ annos muliercularum amore, ac deinde superstitione fœdissimè deturpavit (1). Eò etenim rex sapientissimus devenit, ut nedùm amore muliercularum captus, connubia à lege interdicta cum illis miscuerit (2), addictasque profanorum numinum cultui uxores adsciverit, sed et templa singularum numinibus condiderit (3), quæ ipse pariter cum illis deinde frequentabat. Ex eo, tanquàm primo omnium fonte, derivata deinde mala omnia, quæ torrentis more universam Juda et Israelis ditionem inundârunt.

Pronus enim in idololatriam populus uno principum timore tanquàm freno continebatur; quo semel, sive pravo principum exemplo, sive indulgentiâ quâdam et dissimulatione laxato, effuso in idololatriam cursu proruerunt. Protulit quidem Deus identidem reges pios et religiosos, ac prophetas, qui minis, adhortationibus, auctoritate, habenas reducerent; sed illis fato functis, ceu laxatis iterùm habenis, majori impetu ad priora studia convolabant, ut sub impio rege compensaretur, quod sub pio detractum esset, novisque additis criminibus veluti reparatam præcedentis temporis jacturam diceres.

Roboamus, filius Salomonis, veritus, uti facilè crediderim, ne, si eam populi partem, quæ sibi paruit, ad avitæ religionis sanctitatem cogere vellet, lec pravo decem tribuum exemplo ad defectionem ferretur, integrum singulis fecit, ut quamcumque vellent religionem sequerentur; quâ datâ viâ, omnis in ditionem Juda, non secùs ac in Israelem, idololatria perrupit, 3 Reg. 14, 22, 23, 24. Tunc consecrata in collibus, et sub frondosis quibusque arboribus altaria, passim luci, et numinum simulacra, prostitutæ feminæ virique turpem idolis cultum, pro veteri incolarum Palestinæ olim pulsorum more, præstabant.

Abia Roboamo patri non in regno tantùm, sed etiam in vitiis successit, 3 Reg. 15, 3. Venit tertius Asa, filius Abiæ, rex pius et religiosus, ibid., v. 11; idolorum eluvione purgatà, probrose superstitiones abolitæ, amota sacris Priapi, quibus præerat, ipsa regis mater Maacha. Unâ tantùm in re dignus reprehensione visus est, quòd sacrificia et peregrinationes ad juga montium adhuc permisisset. Licèt enim cultui veri Dei addicta essent loca, inauspicatò tamen Deus ibi colebatur, postquàm Hierosolymitanum templum ad eam rem ipse sibi Deus destinaverat. Paternum exemplum pius Josaphat secutus, idoloJatriæ reliquias, quibus abolendis frustra pater suus laboraverat, abstulit, quo tandem factum est, ut religio floreret, 3 Rcg. 22, 43, 44, 47.

Quæ optimè pius Josaphat constituerat, pessimè filius Joram evertit; omniaque in ditionem Juda invexit, quæ antea Jezabel in Israelem induxerat, 4

(1) 3 Reg. 11, 4: Cùmque jam esset senex, depravatum est cor ejus per mulieres, ut sequeretur deos alie

nos, etc.

(2) Ibid., v. 1, Deut. 17, 17; Eccli. 47, 21. (3) 3 Reg. 11, 7, 8.

Reg. 8, 18. Nam ductà filià Achabi, simul cum illa numinibus Phonicum detestabili fœdere junctus est. Patris vestigia legit Ochozias qui pariter connubiis cum domo Achabi junctis, aliena à se non duxit mala omnia, quæ peculiaria sibi genus Achabi habuerat. Ita Ochosias, scelere cum eâdem domo junctus, eodem pariter cum illâ ultionis genere implicitus est, interfectis à Jehu eâdem simul die Joramo rege Israclis, et Ochozià rege Juda, 4 Reg. 3, 27; 9, 27, 28. Rerum potiente Athaliâ, cultus etiam Baal in Judâ regnavit; sed Joas ineunte, Joiada fœdus inter Dominum totumque regnum renovavit; quamobrem populus, novo religionis studio incensus, fanum Baalis ejusque simulacra subvertit, Mathan ejus numinis sacerdote ante ipsas aras mactato, 4 Reg. 11, 17, 18. Inceptam tam prospero omine pietatem Joas tamdiù tenuit, quamdiù sacerdos Joiada, qui principis animo dominabatur, in vivis egit. Quanquàm in eo sacra Scriptura, quod in cæteris principibus Juda, reprehendit, nimirùm edita loca ad sacrificium Domini, contra Domini sanctionem, reliquisse, 4 Reg. 12, 2, 3. Anno regni 18, sarta tecta templi reparare, ordinem ministrorum, et sacrificiorum renovare aggressus est: denique, tametsi non sine crimine Joas vitam egit, præsertim vitâ functo Joiadâ sacerdote, res tamen religionis salvæ sub illo, quemadmodùm et sub aliis post ipsum, manserunt, 4 Reg. 14, 3, 4.

In historiâ Azariæ, alio nomine Oziæ, legimus regem illum, muneris sacerdotalis tentati reum, quippe qui ingredi in sanctum thymiamati Domino offerendo ausus fuerit, elephantiasi affectum, exclusumque ab hominum cœtu, solitarium ad obitum usque mansisse 2 Par. 20, 24. Quo sanè documento discimus, de cultu Domini in Judâ nihil tunc deccssisse. Occurrunt nihilominùs in sex prioribus Isaia capitibus plura, quæ sub eo principe in ditione Juda licentiam debacchatam fuisse docent. Expressa ibidem legimus injustitiae, libidinis, luxus, ambitionis, avaritiæ cæterorumque vitiorum et opulentià et prosperitate nascentium, exempla. Arguit ibi propheta idololatriam, tanquàm vulgare gentis crimen, Isai. 1, 29; 2, 16. Quare si quid in Scripturâ de pietate Oziæ legimus, id planè ad primos regni annos referendum est, quo tempore consiliis Zachariæ videntis regebatur, antequàm superbas cervices in Dominu: crigeret, 2 Par. 16, 5, 16. Exitum regni habuit neque felicem, neque à licentiâ immunem, quanquàm enim idololatriæ crimen palam non regnavit, clam tamen et privatim dissimulabatur.

Achaz, rerum potitus, non modò idololatriam permisit, sed omnia à majoribus sanctè constituta subvertens, regnum ad priora studia revocavit, 4 Reg. 16. Iterùm sub illo cultus Baal et Moloch, quibus filium suum, per ignem traductum, initiavit. In cacuminibus montium mactatæ victimæ; luci idolis consecrati. Cùm olim Damascum venisset, acturus Theglathphalasaro gratias, quòd ejus armis à terrore exercituum Syriæ et Israelis liberatus esset, viso

453

novæ cujusdam formæ altarı, simile Hierosolymis construi, sacerdotis Uriæ ministerio, jussit. Profanum illud, veteri holocaustorum amoto, et in septentrionali atrii plagâ relicto, in templo Domini constitutum est, 4 Reg. 16, 10, 11, 12, et 2 Par. 28, 1, 2, etc. Redux deinde Hierosolymam jussit victimas nonnisi super novum altare immolari; plura etiam in templo mutavit; nihilque de pristinå impietate, atque in Deum perfici decedere unquàm voluit. Isaias, c. 7, sub eo rege vivens, ejus imaginem ita pingit, ut regem exhibeat pervicacem, perfidum, et jussionibus Dei refractarium, nec Deo nec hominibus intolerabili peccandi licentia ferendum. Auctor 4 Regum cultum ab illo impensum esse numinibus Damasci et Syriæ asserit, quòd scilicet putaret Deos Syriæ cultoribus suis opem præstare. In eas angustias devenit, ut sacrum omne ærarium, quo avaritiam regum Assyriæ expleret, tradere cogeretur. Clausis templi Domini foribus, ne stata sacrificia offerrentur, neve lampades incenderentur, ac tandem ne thura in altari thymiamatis arderent, prohibuit. At in angulis Hierosolymæ, et in urbibus totius regionis erecta passim altaria offendebantur, 2 Par. 25, 13; 29, 7. Is religionis status sub Achazo.

illis

Prostratas igitur patris scelere religionis res Ezechias imperio potitus erexit. Reclusæ ab illo templi fores, 4 Reg. 18, 4, 5, 6; 2 Par. 29, 30, 31; restituta sacrificia, expiatum reparatumque templum, dejectæ aræ, et numinum simulacra, missi tandem ad reliquias decem tribuum in ditione residuas, post deductos fratres illorum trans Euphratem per Salma nasarum, missi, inquam, qui ad sacrificia et solemnia Domini invitarent. Denique eo regnante, regnare simul visa sunt religio, justitia, pietas, nihilque in illo vitii reprehenditur, nisi quòd ambitione elatus, opes suas omnes coram legatis Merodach Baladani explicavit, 2 Par. 32, 31, et Isai. 39, 1, 2, etc. Dignus propterea, ut tanquàm optimorum regum Juda exemplar proponatur.

Illud tamen constat, sub eo rege ingentium scelerum exempla in Judâ non defuisse. Isaias toto capite 28, 7, etc., arguit nimiam crapulæ licentiam, cui Judæi omnes, ne prophetis quidem et sacerdotibus exceptis, indu'gebant. Prophetarum minas optimates de ridiculo agebant, quippe qui dolo assueverant, et cum morte fœdus junxerant : adeò verum est, sub optimis à etiam principibus suum esse vitio locum, quo vix ac ne vix quidem dejici potest.

Quod olim et sæpè observatum est, filios nimirùm rarò patrum moribus similes esse, id Manassis filii Ezechia exemplo etiam atque etiam confirmatur; è religiosissimo enim parente filius, si quis alius, scelestissimus natus est. Nullum ab co idololatriæ genus alienum; nulla templa, à patre abolita, sub illo jacuerunt; ipse inter cultores Baalis et astrorum, ipse superstitiosorum locorum consecrator, 4 Reg. 21, 2, 3, etc. Altaria numinum et simulacra vel ipsum templi atrium profanârunt. Filium igne lustra

vit; divinationes omnes, superstitiones, excantatio nesque magicas calluit; nihil sibi ad scelera reliquum fecit, ut vel Achazum iterùm. ia vivis diceres, vel regem Achazo iniquiorem.

His omnibus alter malorum cumulus adjectus est, homicidia nempe et ɛcelera, quibus populum suum implicuit. Deus impium regem Assyriis permisit, à quibus Babylonem captivus deductus, in vinculis detentus est, 2 Par. 33, 11. Quare ad mentem revocatus, pœnitudine criminum conceptâ, veniam impetravit; statimque regno restitutus, pessima exempla meliori vitâ corrigere aggressus est. Eversis proinde aris et idolis, pristinam domui Dei religionem, iterùm inductis super altare holocaustorum sacrificiis, restituit. Latis tandem edictis, Domini cultum in universå ditione suâ asseruit. Unum hic inter tot sanctissimè à rege constituta deesse visum est, adhuc nimirùm oblata in collibus et in vertice montium sacrificia. Amon, Manassis filius, probis relictis, pessima patris exempla secutus est, nec tamen illius pœnitentiam sibi unquàm proposuit, 2 Par. 33, 21, 22, et 4 Reg. 21, 21, 22.

Josias solidæ et sinceræ religionis laudem in Scripturâ meretur; nec post Davidem alter majori dignior elogio fuit. Fateamur tamen oportet, plura sub eo rege licentiæ, quæ olim sub Amone patre ipsius per totam regionem discurrerat, vestigia superfuisse. Sophonias propheta, 1, 4, in ipsis ejus regis crepundiis, et ante captam Ninivem in vivis agens, crimina Juda vehementissimis verbis reprehendit. Exprobrat idololatriam, cultum astris super tecta domorum impensum, sacramenta nomine Melchom concepta, terga Domino versa, denique regni corruptissimi imaginem exhibet. Vehementior etiam Jeremias picturam exprimit regni, cui nihil ad scelera reliquum fuerat, cap. 1, 2 et 3. Ex 2 Paralipom. 55, 3, intelligimus, ante annum ejus regni nondùm arcam Domini in sanctuario clausam servari consuevisse, sed ferentibus sacerdotibus per urbes circumlatam; quod sive lucri captandi gratiâ, sive ut vitarentur ausus impiorum, id studentium, ut religio in Judâ prorsùs everteretur, factum credi par est.

Itaque non nisi post annum 18 ejus regni contigit ut rex, audițâ legis lectione, scissis vestibus Holdam Prophetidem, Dei voluntatem intellecturus, consuleret; fatebatur enim se et Judæos ditionis suæ omnes id commisisse ut scelerum suorum merito terribilem Dei ultionem in suum caput provocarent, 4 Reg. 22, 3, etc. Una deinde regi cura, ut civilem administrationem optimam, et puram meramque religionem constitueret. Renovatum tunc cum Domino fœdus, eversæ aræ, dejecta numinum simulacra, succisi luci, incendio absumpta idola, profanata montium cacumina, quæ hactenus sacrificiis Domini offerendis, sed inauspicatò, destinata fuerant. Tandem nullo meliori documento intelligimus, quousque malorum regnum Juda pervenerat, quàm ex narratione eorum quæ sanctè ac religiosè Josias constituerat, malorum quæ

pius princeps correxit; altarium denique, templorum et idolorum, quæ dejicienda curavit.

Sed ne pium et religiosum principem diutiùs regnum haberet, scelera Juda effecerunt. Nam commisso cum Nechao rege Ægypti prælio, gravi vulnere occubuit, unàque cum illo et eodem in tumulo religio sepulta est. Nati enim ex illo filii, rerum potiti, effuso in idololatriam cursu proruerunt, 4 Reg. 23, 32, 33; 24, 9, 19, adjectis etiam ad malorum cumulum cffrænis licentiae criminibus, quibus ut à Deo manibus regum Chaldæorum permitterentur, veluti extorserunt. Horrorem ingerunt ea, quæ de malis ejus regni apud Jeremiam et Ezechielem leguntur. Secundus Paralipomenon liber, 36, 14, etc., omnium illorum veluti summam complexus, narrat principes sacerdotum unà cum populo universo omnem ido:olatriæ eluvionem in Judam deduxisse, violatam ab illis templi Domini religionem, ludibrio habitos à Deo missos prophetas, ac tandem cùm ad malorum cumulum venissent, hostium manibus à Deo permissos; ipsos captivitati, regionem excidio traditam fuisse.

Hæ religionis vices in Judâ, post initum à Salomone regnum usque ad excidium urbis, et populi captivitatem sub Nabuchodonosore. Cùm autem ultra eam ætatem duodecim prophetæ minores, quibus in hâc dissertatione nostrâ servimus, non vixerint, hos limites excedendos non duximus, dissertationi modum hic imponentes. Nonnulla modò de regno Israelis, sive decem tribuum, proferamus in medium.

REGNUM ISRAELIS, SIVE DECEM TRIBUUM. Majora semper religionis commoda in regno Juda, quàm in ditione Israelis fuisse, nemini ignotum esse arbitror. In Judâ urbs sancta et templum Domini erant; ibi sacerdotes è genere Aaronis spectabantur, viri amplissimi, docendi atque in officio continendi populos, non religionis tantùm munere, verùm etiam lucri gratiâ, studiosissimi. Seriem etiam regum piissimorum Juda spectavit in Asâ, Amasiâ, Ozià, Joathano, Joas, Ezechia, Josiâ. Nihil tale in Isracle, ubi proinde major licentia longè latèque propagata est. Seducere populum sacerdotes omnium primi studebant; reges impietati indulgentes, eò magis in superstitione confirmabantur, quò commodis suis servire illam magis crederent. Miremurne igitur, si licentia regnum corruptissimum adeò occupavit?

Jeroboam filius Nabat, primus imperii auctor, vir erat, si quis alius, ambitiosus, qui defectionis à rege suo ducem se et principem constituens, putavit partum crimine regnum nonnisi crimine servari posse. Metuens enim, ne populus occasione solemnium Domini Hierosolymam repetens, cæremoniis et religione allectus, adhortationibus et minis prophetarum per suasus territusque, vel saltem pristino regum Juda amore victus, desertis tandem defectionis partibus in pristinam fidem transiret, omne commercium inter duo regna dirempturus, novo cultu invecto, novam regnò suo religionem constituit, cujus pondere instatile Israelitarum ingenium firmaretur.

Sed vir politicæ scientiæ peritissimus optimum factu censuit, inter utrumque extremum medio quodam temperamento uti. Nôrat enim fieri vix posse, ut ex uno in alterum extremum, præsertim ubi de religione agitur, gradus fiat, quin ingentis discriminis alea subeunda sit. Quare integrum reliquit omnibus ditionis suæ populis, ut plures judiciorum et cæremoniarum leges retinerent. Quin nec sacrificia, nec religiosa convivia, solemnia Domini, cœtus religionis aboluit (1); his enim minimè arduis religionis exercitiis populus assueverat. Quicumque ex sacerdotibus et Levitis avitam religionem veteresque ritus deseruêre, illi in obsequio vitulorum aureorum retenti sunt (2). Cæteros facessere jussit (3); quanquàm nihil gravius statutum est in Israelitas, qui patriis ritibus inhærentes, novum ritum, priori abjecto, amplecti recusârunt. Horum pars in ditionem Juda sese recepit, pars verò in Israele mansit, 2 Par. 11, 14.

Ita universum decem tribuum regnum ex tribus populorum generibus constare visum est. Nimirùm, ex optimis Israelitis, quorum facilè principes habendi sunt Elisæus, Elias, Osee, Amos, Jonas, Tobias, Abdias œconomus regis Achabi, vir Sunamitidis, aliique nonnulli, qui exemplis et institutionibus prophetarum in officio et fide continebantur; nihilque habebat commune cum seditione, et si quando permissa ipsis facultas erat, Ilierosolymam adoraturi veniebant ; cœtus prophetarum frequentabant; fidei depositum, et morum sanctimoniam religiosè custodiebant; nihilque à lege Domini interdictum sibi licere arbitrabantur. Denique animæ erant à cæteris, tanquàm portio electa Domini, segregatæ, quæ non curvaverat genua sua ante Baal, 3 Reg. 19, 18. Sub Achabo, cùm in summum malorum ventum esset, vetitum singulis est, ne quam religionem, præter ethnicam, profiterentur, violentâ adeò persecutione in veri Dei cultores excitatâ, ut Elias unum se ex omnibus superesse, qui furorem Jezabelis vitâsset, existimaret, 3 Reg. 19, 10; quanquàm adhuc septem millia reliqua erant ex iis qui nullam sibi cum idolis partem volue

runt.

Sequuntur post illos Israelitæ imbecilles, qui cùm non satis virium habere se nossent, ut pravis gentilium suorum moribus regisque jussionibus et auctoritati resisterent, aliquam pietatis scintillam erga legem, Deique cultum intimo corde foventes, id sibi permissum esse arbitrati sunt, ut simulatione quâdam usi, veri Dei religionem cum superstitione aurei vitu'i juncto simul fœdere conciliarent; quorum proinde cultus impurus erat, et ex parte superstitiosus. Frequentabant illi non sine oblationibus urbem Bethel, profanis numinibus sacram; nec deserebant montium culmina, cultui veri Domini dedicata. Verùm illis jure meritoque ab Eliâ exprobratum est, 3 Reg. 18, 21:

(1) Vide Amos, 5, 21, 23; 8, 3, 5, 10. (2) Vide Ezech. 44, 10, 11.

(3) 3 Reg. 13, 53: Fecit de novissimis populi sacer.. dotes cxcelsorum, etc. Vide et 12, 5, 2 Par. 11, 13, 14, 15; 15, 9.

« PredošláPokračovať »