Obrázky na stránke
PDF
ePub

ex eâ regione regressi et coluisse priùs, et secum ad cultum devexisse. Aureus vitulus ad radices montis Sinai consecratus, ipsissimus erat Apis, celebratissimum in universâ Ægypto numen, quemadmodùm communi suffragio recepta opinio docet. Sed altioris indaginis sunt ea quæ supra ex Amos recitavimus, cujus textus ita sonat ad verbum: Et portâstis tabernaculum regis vestri, basim vestrarum imaginum, sidus dei vestri, quæ fecistis vobis ; seu potiùs: Portâstis tabernaculum regis vestri, Chevan imaginem vestram, et astrum deum vestrum, quæ fecistis vobis. En numina solemni ritu circumlata, et sub tentoriis posita sculpta simulacra, astra, et numen regiâ dignitate insigne; quod sanè numen tanquàm regem suum cultores ejus agnoscunt, sub tentorio, regio cultu ornato, positum, et cùm exercitus proficiscitur, solemni pompå delatum, eo planè ritu, quo olim tabernaculum Domini et arca in itinere per desertum à sacerdotibus et Levitis gestabatur.

Ægyptiorum moribus constitutum est, ut numina in plures classes distinguantur. Erant enim apud illos dii, quos universa æquè regio venerabatur; erant peculiares regionis, sive urbis, Herodot. 1. 2, c. 42. Inter hos, alii supremum, alii inferiorem ordinem tenebant, recepto Græcorum more, apud quos dii superiores et inferiores: Dii minorum gentium. Ilic ad cultum propositus crocodilus, ilic hircus, ovis, felis, ibis, corvus; suus etiam cultus igni, terræ, aquæ; occurrebant quandoque mortales in deos consecrati, Isis, Osiris, Ammon.

Taurus, vacca, sol, luna, Osiris, Isis, æquè omnibus Ægyptiis numina erant communia. Fermè ubique jungebantur diis mortales in deos consecrati, astra et bruta; quæ facilè omnia unum erant idemque numen, diverso tamen nomine cultui propositum. Ita Osiris primò colebatur tanquàm Deus, qui in terrå apparuerit; eidemque fatis functo, atque in solem, quem ille veluti corpus suum ad arbitrium agebat, translato, aras consecrârunt. Aliis verò subiit in mentem ut Osiridis animam in tauri corpus transiisse putarent; quod enim in universâ regione pulcherrimum est et utilissimum animal, illud etiam dignum Deo contubernium arbitrati sunt. Diodor 1. 1. Ita unus idemque Deus multiplici sub imagine colebatur; quem spectâsse Amos creditur, triplici illo, rex, vestra imago, sidus vestrum, eumdem Osiridem designans, seu quod idem est, vitulum aureum, Deum Apidem, Solem, regem Osiridem.

Principem autem locum in universâ ditione Osiris tenebat, ut optimè regis titulus apud prophetam illi conveniat. Israelitæ aureo vitulo in deserto consecrato acclamârunt : IIi sunt dii tui....., qui te eduxerunt de terrâ Ægypti. Exod. 52, 4. Veterum Patrum plerique caput tantùm vituli vel tauri eâ occasione aris impositum crediderunt; quod facilè designavit propheticum illud Basim Dei vestri. Maluerim ego tamen, non tauri caput, sed integrum ejus simulacrum, sive hominem taurino capite ad cultum Hebræis proposi

tum fuisse (1). Taurus Apis effigiem solis fronti inseri, plam gerebat, lunæ decrescentis ad latera, Herod, 1. 3, c. 28; si quis fortè taurus hisce notis insignis apparuisset, continuò tanquàm rex Osiris sub eâ specie iterùm se spectandum præbuisset, aris et focis colebatur.

Cùm Hebræi numen sibi conflatum in ædiculis circumferrent, omnibus planè notis illud insignitum voluisse credendi sunt, quibus et cultores sibi conciliaret, et solis speciem deceptis populis ingereret. Scitum est, in Ægypto moribus receptum, si alibi unquàm, fuisse, ut numina perpetuis emblematibus, tanquàm diversarum.dotum eorumdem Numinum notis, insculperentur; rarumque est Ægyptium simulacrum, quod sive capiti impositum, sive pedibus instratum, sive manu sustentatum certum aliquod animal non præ se ferat. Ex Egypto petita superstitio certum aliquod animal singulis numinibus destinandi. Sed plus aliquid Ægyptii sibi arrogârunt; non cnim singulis numinibus animalia tantùm, sed ipsa in deos bruta consecrârunt, eâ persuasione ducti, deos nimirùm olim bruti figurâ inter homines apparuisse. Hæc nobis probabilissima visa sunt quæ de nu. mine à Judæis in itinere sccum vecto dissererentur; ratumque ex his manet, deum illum ipsissimum fuisse Apidem, vel solem, ædiculæ, vel basi impositum.

Solis figuram ita ab Egyptiis expressam describit Macrobius, Saturnal. lib. 1, cap. 20, 21: Simulacrum erat, impositum capiti calathum gestans; seu dexterà capitis parte rasum, lævâ comatum; vel tandem animal triceps, in quo medium tenebat leonis caput; hinc verò canis, mollis et festiva, inde lupus ferox et rapax. Ad supra jam animadvertimus, expressum fuisse ab illis solem sub emblemate tauri, vel sub Osiridis figurâ; quare certò nunquàm definiri potest, quàm potissimùm figuram numen Hebræorum præ se ferret, quamvis certò solem exhibuisse constaret. Thcologia hieroglyphicorum apud Ægyptios suæ erant leges, sive ad arbitrium, sive certo quodam consilio positæ; sed omnia de re incertà. Itaque et si nos in eam sententiam inclinemus, cultum à Judæis Taurum et Solem, nihil tamen certi definitum volumus; sed eam opinionem selegimus tanquàm omnium optimam, non tanquàm cer

tam.

Ex Ægypto etiam defluxit mos circumferendi deorum simulacra in tentoriis sive in curribus, in lectorum formam instratis. Amos auctor est, delatum ab Israelitis regem suum sub tentorio; ex quo tabernaculum Domini Dei Israelis originem retulisse, scriptorum nonnulli (2) opinati sunt rati Moysem, ut ingenio populi, Ægyptiorum moribus assueto, indulgeret, tentorium illud magnifico opere parâsse ut sedem dignam constitueret arcæ Domini Israelis, in medio populi regnantis. De more gestandi humeris (1) Vide dicta in Comment. ad Exod. 52. (2) Spencer., lib. 3 de Legibus Hebr. Ritual., dissert 1.

idola, lege Isaiam, 46, 7, et Baruchum, 6, 3, 25. Pleùmque pretiosi operis velis vel umbellis protegeban

tur.

Meminit Herodotus libro 4, consuevisse die quodam festo Isidis simulacrum curru quatuor rotarum, quem sacerdotes traherent, vectum circumduci. In publicâ quâdam supplicatione geminos aureos canes, accipitrem, et ibim delatos, S. Clemens Alexandrinus, Strom. lib. 5, p. 157, est auctor; idemque in Protreptico verba Menandri laudat, deos istos ceu erraticos deridentis, qui neque loco manere, neque templum suum tutari possent. In loculo, cui viri humeros subdebant, circumlatum Jovem Heliopolitanum in Ægypto eo planè ritu, quo Romani deos suos in pompâ circi efferebant, et nos sanctorum loculamenta, apud Macrobium, Saturnal. lib. 1, legimus. Agrotem, Phoenicum numen insigne, in ædicula tecta collocatum, curru à jugalibus circumvectum, narrat Philo Biblius apud Eusebium, Præpar. lib. 1, num. 10, et Servius ad Æneid. 6, auctor est, minutissima quædam numina apud Ægyptios et Carthaginienses velatis curribus vecta, ex motu vectoribus impresso oracula edidisse. Nec ab his omnibus Ammonis oraculum ablusisse ferunt, Curtius, 1. 4 ; nam sacerdotum humeris deferebatur numen, simile à capite adusque umbilicum arieti, et fiscellæ cuidam, unde argentea plures pateræ sive argentea lances pendebant, impositum; pro vario autem motu fiscellæ impresso, de numinis favore bonum malumque augurium à sacerdotibus capiebatur.

Veteribus Germanis, ait Tacitus, de Moribus German., latens quædam dea colebatur, in sacro luco insula cujusdam Oceani residens, cujus numinis tectus currus, quem propiùs scrutari omnibus, præterquàm sacerdoti, nefas, geminis vaccis trahebatur. Porrò sacerdos tempus observat quo dea currum subit; tum numinis religione plenus pompam com.itatur. Ubique currus ingentis solemnitatis apparatu, publicæque lætitiæ significationibus excipitur. Postquàm verò iter suum confecit, lucum repetit, quasi mortalium commercii pertæsa; statimque currus, et currum protegens velum, quin et dea ipsa in lacu quodam à mancipiis lavantur. Mancipia post confectum opus statim aquis merguntur. Ex his omnibus ingens adeò religio gentis illius animos tenet, ut ne videre quidem absque mortis discrimine mysteria illa sibi fas esse putent.

Sulpicius Severus, in Vitâ S. Martini, lib. 1, narrat de Gallis quibusdam rusticis, eos simulacra dæmonum, candido tecta velamine, miserà per agros suos circumferre dementiâ. Hanc facilè similitudinem referebant tentoria illa, tectæ ædiculæ, lecti, sive gestatoria templa, quæ Israelitis iter habentibus per desertum Amos exprobravit.

Hebræorum nonnulli certant Sicchut, quam vocem nos reddimus tentoria, idolum quoddam designare; nec facilè alterum ab illo, quod quartus Regum 17, 30, Socoth-benoth appellat, et nos de Venerc interpretamur. Sed opinionis hujus auctoritas mi

nor est quàm ut aliam hucusque assertam sententiam rejiciamus. Vide Hebr. Vatabl. Munster.

S. Hieronymus, in Amos 5, 26, in eâ est sententiâ, Hebræos toto itineris per desertum tempore, sacrificia, non Domino, sed Molocho, cujus numen et tentorium unà secum ferebant, obtulisse. Addit insuper, Deum illum nomine Astri (sidus dei vestri) designari, Astrum verò ipsum esse Luciferum, sive matutinam stellam, quam Saraceni ad eam usque ætatem venerabantur. Quæ si vera sint, ex Arabibus deductum erit numen, quorum regionem tenebant tunc Hebræi, non ex Ægypto, unde jam pedem retulerant.

Septuaginta, Aquila et interpretes plerique in Melchom sive Moloch, deum Ammonitarum, cum S. Hieronymo conveniunt; at numen illud Saturnum esse, non stellam matutinam, putant. Horum conjecturæ favet, quòd Molocho, non secùs ac Saturno, humanis victimis litaretur. Moloch ab Ammonitis, populis Arabiæ, quam tunc regionem tenebant Hebræi finitimis colebatur. Neque ignotum fuisse Hebræis numen ex lato Moysis edicto, Levit. 18, 21; 20, 2, 3, 4, 5, vetante ne filii sacris Molochi per ignem traducti initiarentur, intelligimus. Cùm de Molocho satis multa dixerimus in peculiari dissertatione ad Leviticum, hìc nihil addimus. Constat tamen, Hebræum legere Melchechem regem vestrum, non Moloch; sicut neque Moloch sive Melchom numen esse Ægyptium. Præstat igitur, priorem sententiam de Osiride vel Apide, seu vitulo aureo, vel sole amplecti.

Quod S. Hieronymus reddit, imaginem idolorum vestrorum, sidus Dei vestri, id in totâ prophetæ sententiâ operosissimum est. Ea versio accuratissima est et ad verbum, sed non omnes eodem sensu dictum interpretantur. Alii suspicantur totum locum, Moloch, imaginem deorum vestrorum, sidus dei vestri, idem variis synonymis repetitum exprimere, statuam nempe Saturni, præferentem imaginem astri, eidem numini consecrati, ipsique in sedem assignati.

Alii tria numina iis verbis innui malunt: I. Moloch vel Osiridem; II. Saturnum ; III. Astrum ; qualenam? incertum. Cur autem in expositionc ejusdem loci adeò torquerentur, et variis ambagibus obvolverentur interpretes, in causâ fuerant Septuaginta, vocibus ejusdem textûs mutatis. Nam inverso verborum ordine reddiderunt: sidus dei vestri Rephan, et imaginem eorum quæ fecistis vobis. Porrò deus ille Rephan, sive Remphan, vel Romphan, doctissimos criticos exercuit; et res est tam multis scriptoribus exagitata, ambigua nihilominùs adhuc et incerta, ut invitus idem argumentum tractandum suscipiam, nihil habens sive certius sive melius proferendum quàm quod ab iis qui eamdem Spartam ante nos adornårunt, animadversum est.

Grotius persuasum habuit, Remphan, sive Rhemvan ipsum exprimere numen, quod in 4 Reg. 5, 18, Remmon, seu Remvan, appellatum est; nam

DE IDOLOLATRIA ISRAELITARUM IN DESERTO

vocali u in v consonam mutatâ, facilè in Hebræo
legitur Remvan, nomen, ut ipse quidem opinatur,
planetæ Saturni apud Syros, pro Remmon. Remmon
apud Hebræos sonat elevatio ejus, quòd scilicct, Sa-
tarnus altissimum locum apud planetas teneat. Alii
Homen rephan derivant ex Hebræo rapha, quod so-
Hat torpore, pigrum, fractum esse; Saturni scilicet
cursus gravior est, minùsque quàm cæterorum, ve-
lox. Capellius et Ilammondus in Act. 7, 43, Revaphan
quemdam Ægypti regem fuisse, post fata ab incolis
consecratum, arbitrantur. Diodorus Siculus, lib. 1,
regem Remplin post Proteum statuit, sed divinis
honoribus indignum planè eumdem principem exhi-
bet; neque enim ulli rei studebat magis, quàm ut
avaritia et dolo incautos deciperet; nihilque habebat
antiquius, quàm ut pecuniam cumularet, nec sanè
in usum proborum hominum sive deorum unquàm
impendendam.

Ludovicus de Dieu, tanquàm rarum ingenii sui et felix inventum ex alphabeto quodam Cophtico, Romam ad Scaligerum misso, se deprehendisse jactat Rephan loco Saturni inter septem planetas recenseri ; quamobrem Rephan numen esse Ægyptium putat, Saturnum referens.

lluic conjecturæ vocabulum

etiam convenit: Reph enim Arabibus est voracitas; quid autem Saturno voracius, qui filios vorâsse narratur? Verùm seri, ti hujus antiquitas tantane est, ut probet, Septuaginta ætate Rephan eumdem fuisse Egyptiis ac Saturnum? Faciliùs suspicamur, Cophtos hanc significationem tenuisse è novis scriptoribus, quorum auctoritas minor est, quàm ut fidem extorqueat. Quod ad voracitatem spectat, Saturnus Ægyptius filios voråsse nuspiàm legitur. Nihil igitur ex câ sententiâ certi colligitur.

Vossius, de Idololat. lib. 2, c. 23, Rephan, vel Chevan, aut Chion, de lunâ interpretatur; de lunâ, inquam, sine sole nunquàm vel rarò ad cultum proposità; sicut et Isidi ferè semper sociatur Osiris. Hebræum Chion et Græcum Kion, columnam sopant : scitum est autem, apud veteres columnas et hastas diù loco numinum cultas fuisse; et potissimum Arabum numen Alilat vel luna habebatur : certumque ferunt, populos illos lapidem coluisse, qui non ineptè nomine Chion, basis, designatur. Vide Clementem Alexandr., Protreptic.; Eusebium, I. 5; Herodot, I. 1, c. 131, et l. 3, c. 8.

ex

Si manus in textum inferenda mihi esset, et nomini Rephan, sive Chevan, vel Kion litteram substituere liceret, legere mallem Chimach, quod etiam legitur in Jobo 9, 9, et 58, 51, ubi Pleiades subcunte vere exorientes eo nomine designantur. Astra illa appellantur in Jobo delicia Chimach, amoenitate facilè et deliciis ejus temporis. At puto adeundum esse hujus loci Hebræum. Syntaxis ejusdem textus non facilè idolum nomine Chion expres sum innuere videtur; cùm potiùs parvam aram vel basim simulacri designet. Nullum in prophetâ idoli expressum nomen legitur, nisi fortè Moloch; et illud etiam non peculiare est numinis, sed dignitatis; so

472

nat enim regem: Et portàstis tabernaculum regi vestro, et basim imaginum vestrarum, sidus deorum vestrorum.

Ita verò locum sapientissimi plerique interpretes exponunt (1). Hebræi in deserto numinum suorum thecas sub velo pretiosissimi operis deferebant. quemadmodùm nos sanctorum loculos; horum autem deorum simulara basibus imponebant, vehebantque vel humeris hominum, vel curribus, vel in lectis instratis, quemadmodùm supra exposuimus.

Alii tandem legunt in Hebræo (2) Chevam pro Chion, contendentes, designari co nomine Saturnum Arabum et Syrorum; nec sanè negaverim, ipsum esse Saturni nomen, apud Syros, Arabes et Persas (3). Ex ea conjecturà locus alteri datus est (4); Rephan apud Septuaginta ex mendo amanuensium pro Kephan poni, mutatâ K in P Græcorum; quod ex similitudine litterarum in nominibus maximè barbaris et incognitis accidere facilè potuit. Septuaginta, sive eorum amanuenses pro consonâ substituerunt, quemadmodum accidit sæpè, ut Dafus pro Davus, el serfus pro servus scriptum legatur. Sunt etiam qui ex altiori fonte mendum deri antes, suspicantur, septuaginta Interpretes in Hebræis exemplaribus loco Chevan vel Chion legisse Rephan, quod fieri potuisse judicamus.

Nos facilè in eam sententiam concedimus, quæ Rephan vetus esse mendum suspicatur, sive ex mendosa lectione textûs Hebraici, quo Septuaginta usi sunt, sive ex amanuensium incuriâ derivatum, qui alterum barbarum nomen loco alterius itidem barbari substiapud Arabes significatio, sive Cophitici operis, à Ludotuerunt. Nec nobis persuadet sive nominis Raipha vico de Dieu laudati, auctoritas, quarum prior conjectura omnium levissima est; altera verò nihil probat, quamdiù apud veteres Ægyptios Rephan Saturnum designâsse non demonstret. Quamdiù enim argumenta câ de re desiderabuntur, nobis integrum crit suspicari, Cophtos nomen Rephan, è Septuaginta deductum, Saturnum reddidisse, eò persuasos, quòd Arabes et Syri de Saturno interpretantur Hebræum Chevan vel Chion, cujus loco Septuaginta Rephan posuere.

Altera conjectura, quà nobis suspectum nomen Dei Rephan efficitur, silentium est eâ de re veterum ; cùm sub eo nomine nullum apud Ægyptios et Arabes numen celebretur. Ignotum est etiam in universâ theologia Græcorum, Syrorum et Chaldæorum, quanquàm Septuaginta eo tempore Corebant, cujus historia nec prorsùs latet, nec quo Ægyptiorum res Græcis scriptoribus inexploratæ sunt. Profectò si de Moysis vel Amos ætate ageretur, altioris indaginis res esset; sed Rephan multò debuit quàm Chevan recen

(1) Jun. Tremel. Pisc.; Hieron. in Amos 5, 26 ; Aquila et Symmachus ipsum Hebraicum transferentes, posuerunt Chion: Theodotio Aμfwzi», id est, obscu

ritatem.

(2) Chion, sive Chevan. Ita Syr.

(5) 787 Chevan. Vide Abnezram, Kimchi, Ludov. de Dieu, Grot., Castel., Lexicon., et maximé Pocok. Lexic. fol. ult.

(4) Drus, Mercer, Vitring., Livell.

tius esse, cùm nihilominùs lateat adeò nomen ut nulla ejus memoria supersit.

Unum est, quod à sententiâ in eå re proferendà nos deterret, retinendumque persuadet nomen Dei Rephan; auctoritas nempe S. Stephani in Actis 7, 43, qui Amos laudans, nomen illud usurpavit. Neque 1 animum induci potest, pravam lectionem secutum esse virum sanctissimum, cùm divino Spiritu afflatus verba illa funderet. Sed his gemina opponimus : I. Virum sanctuni Hebraicè, id est, Syriacè, ut quidem suspicamur, Judæis in cœtu congregatis locutum, faTM cilè Chevan, ut est in textu Hebræo, non Rephan habuisse; It. S. Lucam, cùm litteris illius verba mandaret, versionem Septuaginta in laudandis sacræ Scripturæ sententiis facilè secutum esse; cùm de re ageretur neque ad fidem neque ad mores conducente, cujus tetus error in litteræ unius mutatione versatur, desiguantis nomen profani cujusdam numinis, sed obscuri-simi, nulliusque ad religionem momenti.

Nec inficias iverim, eumdem Spiritum, quo olim afflante S. Stephanus loquebatur, scribenti S. Lucæ adfuisse, quo docente poterat error amanuensium demonstrari pariter et corrigi. Sed fac S. scriptorem mendum deprehendisse; quid rem tam parvi momenti corrigi jubebat? Quoties etiam Deus nostris se erroribus accommodat? Nec rarò versio laudatur imperfecta et mendoa, cui usus communis auctoritatem utcumque conciliavit, præsertim ubi de re levioris momenti agitur. Quibus omnibus in utramque partem rectè expensis, fateamur oportet, corruptionem textus Septuaginta aptissimè ad eam difficultatem expediendam in medium adduci posse, ubi pro Rephan legendum constituatur Kion sive Chevan.

Sed quis iste Chevan Syrorum, et Arabum? Si peculiare Dei nomen est, et non vox basim designans, ad Saturnum Ægyptium referendum censeo. Obtinuit enim ab eå gente in finitimos populos falsæ religionis superstitio, ut totius idololatriæ, non Arabiam modò, Palæstinam et Syriam, sed Græciam etiam aggressæ, Ægyptus parens exstiterit, Diodor. Sicul. lib. 1, p. 8, 9. Porrò Saturnus inter primos Egypti deos habetur. Sol omnium primus in eâ provinciâ regnavit; deinde Vulcanus; tertius Saturnus, qui ex Rheâ sorore itidemque uxore genuit Osiridem et Isidem, alio nomine Jovem et Junonem. Magnis bellis cum Baccho rege Nysæ Saturnus iste in plicitus sinistrà semper fortunâ usus est. Diodor. 1. 3.

Saturni Ægyptii figura nos latet; nullum enim vestigium exstat ejus rei sive in nummis Egyptiis, sive apud auctores. Si is erat quem Græci pingunt, notior est, quàm ut hic exhibeatur ; si Saturnus Phoenicius, ita numen describit Sanchoniaton, apud Eusebium, Præp. lib. 1, num. 10. Quatuor oculis in capite instructus, duobus in anteriorem partem, duobus in posteriorem obversis, eo planè ordine, ut cum gemini clauderentur, par alterum vigilaret, et vicissim. In humeris duo alarum paria, singula in singulis humeris surgebant; duobus extensis, duæ demittebantur. Hæc umnia regiam illius diguitatem dotesque emblemate

quodam exprimebant, attentam nempe ejus vigilantiam, providamque in omnibus curam, ut præstò omnibus nullo quietis spatio videretur. Præter hæc, geminæ alæ caput orn:bant, altera sublimem mentis ejus volatum, quo inferiora sibi omnia spectabat, altera ingenium vividum igneuinque describens. Sed auctoris ea scribentis fides est incerta; cui proinde eo nomine suspicio creatur.

Nec dissimulemus oportet, Saturni nomen inter vetera Arabum numina nuspiàm legi (1). Noti ejus gentis dii Dionysius, et Venus coelestis (2); primum appellabant Urotalt, alteram Alilat. Nec alterâ utebantur religione, Alexandri magni ætate; is enim ad expeditionem in Arabes suscipiendam eo consilio adductus est, quòd tertium se Numen apud gentes illas recipiendum cogitaret. Ex his autem in eam adducimur persuasionem, Chevan, si fortè Saturnum significet, et à Judæis in itinere per desertum delatus constituatur, non Arabum esse Saturnum, multòque etiam minùs Phoenicum et Syrorum, sed Saturnum Ægyptium. Quin potiùs, uti supra demonstratum est, ea magis sententia arridet, quæ Apidem vel Osiridem, et Solem basi impositum, et in ædiculâ collocatum simulacrum fuisse certat.

Sermo est etiam apud Moysem de vitulo aureo, cui impensus est ab Hebræis in deserto cultus, et de Beelphegor, deo Moabitarum, in quem, paulò ante ingressum in terram promissionis, Judæi pariter inclinârunt. Tandem narrat, veluti per transitum, Israelitas hircorum numini sacrificiis litâsse. Hæc in examen revocanda supersunt in dissertatione de diis exoticis, quibus Hebræi in itinere per desertum votis et sacrificiis supplicârunt. In Commentario ad Exodum 32 de figurâ aurei vituli disseruimus, utrùm totum exhiberet vituli simulacrum, an caput tantummodò, uti pluribus inter Patres visum est, an tandem homo esset vitulino capite, uti de Isidis simulacro narrat Herodotus 1.b. 2, c. 41. Expressum fuisse numen ad efligiem ægyptiacorum, et Patres vulgò tenent, et S. Stephanus Act. 7, 39, innuens rediisse illos animo in Ægyptum et aureum vitulum consecrâsse. Ad Beelphegor quod attinet, congestis de hoc argumento in dissertatione de Chamos sive Beelphegor, ad librum Numerorum, nibil addendum succurrit.

Hirci sive pilosi sacrificiis in itinere per desertum et religione culti, nemine ambigente, Deum Pana referebant, quem scilicet Ægyptii, Faunorum et Satyrorum apud Græcos more, hædinà facie et hircinis. pedibus repræsentabant (3), quemadmodùm ex nummorum fide discimus. Ad hæc omnia, hircum etiam colebant, cui potissimùm numini deferebant cives Mendesii, ut in nummis ejus gentis, hirci figurâ cusis, appa ret. Plura, nec sine horrore narranda, de cultu illo in historiâ dicuntur, quibus libenter parcimus. Hæc summa Judaicæ religionis in itinere per desertum. (CALMET.) (1) Herodot., lib. 3, cap. 8.

(2) Strabo, lib. 16, pag. 510. Herodotus ait Baccham, et Alilat, uti vidimus.

(5) Herod. lib. 2, cap. 46. Vide et Diodor, Sicul., lib. 1, pag. 95.

DE PISCE JONAM VORANTE

Dissertatio.

Ilistoriam hic agitandam suscipimus, quam temerè cavillationibus implicare increduli, quique vacuam habent, ut ipsi quidem jactitant, præjudiciis mentem, aggressi sunt; et quasi de victorià sibi ipsis plaudenles, plenis buccis exaggerant absurda omnia quæ in ejus lectione se deprehendisse gloriantur, exploratum se tenere jactantes, totam hanc de Jonâ, tridui spatio in ventre ceti commorato, fabulam meram esse et parabolam, ad arbitrium procusam. Quàm bellè omnia ! homo vestibus implicitus, in mare projectus, nec tamen suffocatus; vix enim aquas attingens, piscem ingentis gulæ hiatu sese excipientem nactus est, in cujus ventrem citra discrimen dilapsus, triduo velut in custodia servatur. Quantam hæc fidem poscunt, hominem in ventre ceti clausum vivere, nutriri, spirare potuisse, quin et preces Deo offerre, veluti in tetro quodam carcere clausum, unde tandem effugium sperabat (1) Cui autem bono hæc omnia? ut scilicet propheta pervicax, et jussionibus divinis refractarius servetur, qui constitutum à Deo locum adire récusans, sese ab ejus aspectu fugâ subduxit. Cur tali viro servando tanta impendantur? Nimirùm, ut invitus licet, Niniven adire compellatur; quasi verò ad id officii præstandum nemo aptus in Judæå propheta superesset. Si quid unquàm in historiâ fabellam subolet, hoc cæteris præferendum est. Ita olim ethnici; ita hodiè quoque veræ religionis adversarii: Ioc genus quæstionis multo cachinno à Paganis graviter irrisum animadverti, ait S. Augustinus, Epist. 102, in q. 6. de Jona, n. 30.

Verùm jam inde à pluribus seculis religio Christiana super omnes impiorum cachinnos sese extulit, infidelium calumnias evertit et exsufflavit. Profectò, ait S. Augustinus, ibid., n. 51, tam arcto fœdere omnia Scripturæ miracula conjuncta sunt, ut aut omnia credenda non sint, aut hoc cur non credatur causa nulla sit. Minorine fide dignum est Jonam triduo in ventre ceti vitam egisse, quàm Jesum Christum triduo in sepulcro fuisse, ac dein sese in vitam restituisse, aut Lazarum quatriduanum ad vitam ejus virtute revocatum venisse? An minoris operæ prodigium est, Jonas ex angustiis piscis eductus, quàm ex ardenti fornace Hebræi adolescentes Babylone servati?

Si nostræ ætatis sycophantæ omnibus æquè Scriptue prodigiis fidem detraxerint, frustra pro hoc laboramus; nec ejus veritas nisi assertà divinitate sacrorum librorum demonstrabitur. Si verò Scripturas recipere se, ejusque prodigia, nonnulla saltem, profi

(1) Jon. 2, 2, 3, etc.: Oravit Jonas... de ventre piscis. Et dixit : Clamavi de tribulatione meâ ad DomiLum, etc.

tentur, cur huic fidem denegent, ipsis probandum incumbit. Præscribant illi terminos divinæ potentiæ, et certò definiant, quid Deus maximè potuerit, quid ejus potentiam refugiat.

Neque hic nos probandam veritatem et auctoritatem Scripturarum suscipimus; nimis enim longè evocaremur, et frustra etiam, postquàm eamdem Spartam alii ante nos adornârunt. Quare eâ re tanquàm certà constitutâ, in,quam sanè omnes conveniunt, qui minimè ambigunt sive de existentià Dei, sive de summå illius in omnia quæ planè non repugnaverint, potestate, eâ, inquam, re constitutâ, demonstrandum suscipimus, nihil esse in eo prodigio pugnans, neque divinæ naturæ adversum, quanquàm leges naturæ à Deo præstitutas longè superet. Quo semel demonstrato, colligetur tandem, nullo jure detrahi historiæ fidei debuisse, quam non commune aliquod et vulgare factum, sed divinum prodigium et supra naturam esse asserimus.

Profectò cùm de prodigiis agitur, duo constituenda sunt, pugnantia quidem specie, re tamen amica, sine quibus vix ac ne vix quidem miraculum stare potest. 1. Demonstrandum est rem illam constitutas à naturâ leges ita excedere, ut fieri nunquàm naturæ viribus queat. II. Illud idem, cui natura est impar, extraordinariis legibus, et naturâ majoribus fieri posse. Porrò vitam aliquo temporis spatio produxisse sub aquis Jonam, nullius prodigii res est; cùm exempla in eam rem suppetant peritissimorum urinatorum, ad aliquas horas et longius etiam temporis spatium sub aquis viventium. Scripturæ etiam verbis intelligimus Jon. 2, 1: Et præparavit Dominus piscem grandem ut deglutiret Jonam, statim ac nimirùm aquas subiit; quare omne ab illo discrimen demersionis subductum est, altero tamen subeunte, nempe ne voracis monstri ingluvie sive abroderetur, sive suffocaretur, sive tandem in ejus ventre liquesceret; quanquàm potuit et sine miraculo fieri, ut integer, neque dentibus comminutus in monstri ventrem descenderet. Solent enim carnivora monstra vivam escam in ventrem demittere, quemadmodùm in luciis continuo experimento tenemus, ad quorum stomachum demissi vivi quidam pisciculi adhuc palpitantes exenterato pisce apparent. Teste etiam Rondeletio, monstra quædam marina piscatu apprehensa sunt, integro homine et loricâ armato in ventrem demisso feta. Minimè ambigitur quin pisces sint adeò immanes, ut integrum hominem in ventrem demittere queant. Totum igitur quod in præsenti operosius examen postulat, illud est: nimirùm, qui potuerit Jonas toto triduo, noctibus etiam junctis, vitam in ventre ceti agere.

« PredošláPokračovať »