Obrázky na stránke
PDF
ePub

In ipso tamen limine operæ pretium est quærere, quinam piscis ille fuerit Jonâ devorato insignis; varii enim ea de re varia. Balænam communis opinio præfert, id enim vox Evangelii, Cetus plerùmque significat, Matth. 12, 40: Sicut fuit Jonas in ventre ceti; quanquàm et de monstris quibusque interdùm usurpatur. Hebræum, Dag Gadol, immanis piscis, idem sonat ac Græcum cetos, et Latinum cetus, quæ vox æquè de immanibus quibusque piscibus et cetaceis usurpatur. Porrò Bakæna immanissimus est omnium, quos noverimus, piscis marinus. Ejus gulæ adeò immanis est hiatus, ut plures simul homines continere possit. Augustinus de Balænâ quâdam, cujus scheleton Carthagine spectabatur, ait: Quanto hiatu patebat os illud, quod veluti janua speluncæ illius (nempe ventris) fuit! Olaus Magnus, de Piscib. monstruos., lib. 21, cap. 15, 16, auctor est, Balanas septentrionalium regionum tam vastas esse immani corpore moles, ut si quando vi tempestatis dejectas in sicco obire, ac deinde putrescere contigerit, ossa piscis, veluti rudera relicta longè intuentibus tanquàm vastæ naves, vel amplæ domus, pluribus fenestris et conclavibus instructæ, familiæ unius capaces, exhibeantur. Tradunt insuper, Balænas, cùm mare procellosum est, catulos suos in gulam tanquàm in arcem reducere, ut ab imminenti discrimine in tuto collocent. Carent autem dentibus, ut nihil detrimenti ob eam rem Jonæ timendum esset.

Profectò si de amplitudine œsophagi et stomachi argumentum ex oris hiatu capiendum est, magnain intelligamus oportet vastamque cavernam, quo ampla adeò janua aditum præbet. In ingenti illo immanique sacco duas vel tres herbarum cistas non rarò contineri narrant. Joannes Cabri, academicus Florentinus, balænam quamdam ad Italiæ littora, an. 1624, jactatam describit, adeò vasto gulæ hiatu, ut vel equo insidentem virum commodè caperet. Fatemur quidem, non in omnibus æquè locis similis generis monstra pelagum alere; sed non ignota sunt in Mediterraneo, et ad littora Phoniciæ, ubi Jonæ historia configit. Est igitur, cur Balænæ stomachum subiisse prophetam suspicemur?

Quadrat etiam in cam sententiam illud quod de Balænâ narrant, herbis nimirùm, sive maris spumâ, vel albentibus quibusdam pisciculis, ut halecibus, vel ejus generis insectis, quæ appellant pulices marinos, illam victitare. Tradunt enim nunquàm in ejus stomacho, cùm secatur, reperiri grandiorem aliquem piscem; ut proinde mirum non sit, si Jonas illæsus à calore intimo piscis, acidisque ventriculi humoribus servatus cst; quæ enim solvendis tenuioribus cibis apta esse poterant, hæc incommodi aliquid viro afferre non poterant.

Hæc quamvis veritatem sapere videantur, nullam tamen fidem extorquere apud nostros criticos, et naturalis historiæ scriptores valuerunt (1). Cùm enim angustiore instructam esse gulâ Balænam animadver

1) Vide Rondelet. Aldrov. Scalig. contra Cardan. Boch. de Animal. sacr. part. 2, lib. 5, cap. 12. Drus. in Joan. cap. 2. Bartholin. de Morb's Biblic., art. 1.

tissent, eâ solâ ratione plerosque à communi sententiâ abduxerunt. Contendunt nimirùm illi nihilo latiorem esse illius gulam, quàm dimidii pedis latitudine, minorem sanè hiatum, quàm ut homini demittendo par sit. Sanctè testatur Bartholinus, Balænas, immanissimas licèt, quarum sola lingua 18 olei dolia sufficiat, ægrè humanum brachium intra guttur admittere.

Verùm exploratum est, tunicam illam intendi plurimùm posse, et mortui animalis æsophagum angustiorem esse, quàm viventis; cùm maximè cibum capit, ipsumque animal cutem intendit, ut majus aliquid voret. Si enim à solo aspectu judicium penderet, à lucio piscem alterum æqualis ferè molis vorari posse quis crederet? cùm tamen quotidiana rei experientia fieri id posse demonstret.

Sed recentiorum fidem sequamur. Arbitrantur illi piscem Jonæ non balænam fuisse, sed alterum marinum monstrum, quod canem carcariam appellant, quatuor dentium ordinibus vel quinque in utrâque mandibulâ instructum, dentibus sanè acutis, in cuspidem desinentibus, et nonnullis digito oblongis. OEsophago et stomacho adeò est amplo, ut homines integros aliquando continuisse constet. Ferunt, in ventrem similis monstri insiluisse Herculem armatum, ac triduo ibidem mansisse, nec antea in lucem so!emque regressum, quàm post exta ejusdem monstri dilacerata, nihil autem subiisse illum incommodi ferunt, nisi quòd ejus intimo calore aliquid in cæsarie passus fuerit. Quis non agnoscat, hanc fabulam ex historiâ Jonæ derivari? Græci enim historiam, à Phoenicibus facilè acceptam, fabulis occuluerunt, missum narrantes à Neptuno canem Tritonis, sive canem marinum, ut Herculem devoraret; sed vir strenuus in fauces piscis armatus insiliens, post tridui moramı piscem coegit viam pandere co, quod innuimus, stratagemate.

Hoc ceti genus lamiam etiam appellant de quå hæc ad nostrum propositum apud naturales habemus. Immane adeò est monstrum, ut nonnulla quater mille librarum pondus æquent, et vix unum plaustro duobus equis tracto vehatur. Nonnulla piscatu apprehensa sunt Massiliæ, et Nicææ, teste Rondeletio, in cujus stomacho homines non integri tantùm, verùm etiam loricati inventi sunt. Addit insuper, alterum se vidisse in Santonico littore nec ex immanioribus sanè, cujus fauces homo ampliori corpore subire poterat. Si quis verò, ait, fræno injecto easdem fauces aperiat, commodum ad stomachum cani aditum, ut cibo ibidem posito pascatur, aperiet. Dentibus est acutis, asperis, crassioribus, triangularibus, serratis, bis triplicato ordine dispositis; quorum primos orde extra fauces prodit; secundi ordinis recu sunt; alii verò interiùs curvati. Piscis est omnium avidissimus, minimo temporis spatio alimenta decɔquens.

Inter duas hasce sententias, de balưnâ nempe et de lamiâ, judicium lectori relinquimus; perinde est cnim ad veritatem, sive ad prodigium, cujuscumque

generis monstrum prophetam deglutisse dicatur. Salvå enim prodigii veritate, integrum criticis relinquimus, ut quodcumque velint monstrum sub commnuni ceti nomine in Scripturà expressum intelligant. Ut inter seria aliquid lectoribus detinendis misceamus, audiamus quid Rabbini hac de re disseruerint.

Tradunt illi, piscem Jonæ alterius planè fuisse generis à cæteris piscibus, quos in mari videmus ; jam inde enim ab initio creatum cetum ad eam rem putantes, toto trium millium annorum ampliùs spatio exspectâsse prophetam dicunt. Laudant in eam rem illud Jon. 2, 1: Et præparavit Dominus piscem grandem ut deglutiret Jonam. Singulare etiam aliquid, tanto Rabbino dignum, ex textu Hebræo observat R. Salomon Jarchi, nimirùm piscem in masculino designari v. 1 : Erat Jonas in ventre piscis; et in feminino: Et oravit Jonas... de ventre piscis. Unde varietas tanta? nimirùm, ait Rabbinus, Jonas primùm in ventre maris receptus commolam ibi habitationem nactus, preces suas Deo exhibere minimè cogitavit : volens proinde Deus, ut crimen ille suum agnosceret, à priori ceto provocato vomitu egestum, femellæ vorandum tradidit, cujus ventre jam fetu pleno, cùm minùs commodo habitaculo uteretur, in eas angustias redactus propheta ad preces tandem ver

sus est.

Non hic ego egregii hujus præceptoris in Israele ignorantiam demonstrandam suscipio, qui in stomacho concipere balænam, ibique catulos suos nutrire putavit: alia me ejusdem saporis vocant. Certum constituit idem auctor, piscem Jonâ fetum in mare Rubrum natatu devectum; ut verò spem viri aleret, nutantemque jam fidem confirmaret, permisit Deus, ut in obscuro ejusdem piscis carcere clausus, superno tamen illustratus lumine fluctus illos alveumque videret, quem olim patres sui sicco pede transierant. Erant autem pisci septem oculi, quibus tanquàm fenestris propheta mare ipsum, ejusdemque alvei altitudinem oculis dimetiebatur.

Spectatum admissi risum teneatis, amici. Horat., de Arte Poet., init. Sed ad seria transeamus. Ex iis, quæ hucusque animadvertimus, nullo vel saltem non ingenti sanè prodigio potuisse Jonam in venire sive balænæ, sive canis marini excipi, lectores intelligent; modò tamen guttur balænæ tantùm extendi potuisse credatur, quantùm capiendo homini sufficiat. Superest nunc demonstremus, quînam fieret, ut homo, non dico sine prodigio, sed ratione salLem non pugnante, longiorem moram in ventre ejusdem ceti protraheret: denique, utrùm valuerit homo, Dei ope fultus, intimo piscis calori, et vi humorum concoquentium alimenta resistere, spirandi facultate si non prohibita quidem, sed absque viri dispendio. lic nimirùm omnia argumenta in prodigii fidem opposita majoris ponderis insistunt.

Valuisse Deum, eâ, quâ pollet virtute, acidorum humorum vin ita retundere ac hebetare, vel in stomacho maxine carnivoro et calidissimo, minimè du

bito; quemadmodùm enim voraci flammarum ardore in fornace Babylonis cohibito, tres illos juvenes illæsos servavit, quemadmodùm è corpore S. Petri sublato pondere vel super aquis incedere virum jussit, vel liquidum illud elementum stabile gradienti obsequium præbere coegit, ita pariter voracem viscerum calorem in officio continuit. Nihil enim hic supra vires auctoris naturæ, à quo omnis corporum actio est ; cujus jussu suspensa omnia manent, mutantur, sive omninò sive partim, pro ejus arbitrio, qui omnia movet, et impressos olim motus pro libito dirigit. Cæterum putandum non est, in ventriculo ceti intolerabilem adeò calorem fervescere, ut viventi corpori aliquid incommodi inferre valeat: quod enim compactos alioqui cibos, et solida quæque alimenta dissolvit, humor est salsus, mordax, abrodens, intimè sese insinuans; quo partes dissolvente, defluere totum corpus cogitur; tum vi ejusdem humoris adeo omnia friantur, ut alendo animalis corpori apta sint. Quod verò mortua alimenta concoquit, cave credas idem et in viventia corpora valere. Jonas in ventre ceti valido vegetoque corpore, non iners, et veluti exanime quoddam, manebat; quare acidi rodentis depellere à se injurias poterat, cùm nihil simile mortuis alimentis contingat.

Tandem ad spiritum quod attinet, esse quidem supra consuetas naturæ leges fatemur, ut libera illius facultas homini in ventre ceti clauso permittatur ; vel saltem si quid illi spiritùs permissum sit, vix illud credimus aptum vitæ detinendæ, et sanguinis refrigerio, fluiditati et elateri, ad servandam corporis machinam: quod tamen naturæ vires superat, Deo pronum fuisse, minimè dubitamus. Potuit summus ille rerum arbiter ita sanguinem Jona quietum continere, ut frequenti respiratione opus non haberet, uti quotidiano experimento discimus, animalia quædam sub terrâ esse, in imo aquarum gurgite pluribus mensibus manere, omni intermisså respiratione, et genere quodam lethi sive stuporis ita detenta, ut sanguis ferè prorsùs iners et sine motu manere videatur, quin sive concrescat sive refrigescat, sed priorem recipiat statum, ubi sol propiùs ad nos accedens, terram et animalia calore suo fovet. Ita etiam accidere legimus urinatoribus quibusdam, plurium horarum spatio, omni respirandi facultate interclusâ, sub aquis manentibus; ita etiam de infantibus vulgatum est, qui in utero matris detenti, nullâ respiratione utuntur.

Veteres medici persuasum habebant, pueris in co statu sanguinem et cor prorsùs quiescere, inertibus etiam manentibus pulmonibus. Sed recentiores anatomistæ, quibus constitutum est neminem sine circulatione sanguinis vivere, pluribus experimentis demonstrant, in fœtu, ovalis cujusdam foraminis beneficio, sanguinis quamdam communicationem inter venam cavam et venam pulmonis detineri, quâ sanguis ex alterâ in alteram transit, quin longiori itinere in ventriculum dextrum cordis transmittatur. Obseryarunt etiam maximam sanguinis partem ex ar

terià pulmonis in aortam medio quodam arteriali canali, botalem vocant, deduci, ut breviori itinere non interrupta circulatio detineatur. Ita planè sanguinis illa portio longius iter per lobos pulmonis evitat, quos tunc primo sanguine oppleri, inertiamque suam excutere constat, cùm trahendi aerem facultas infanti datur; tunc enim sanguis è corde in arteriam, cujus est os in ventriculo cordis, compulsus, rectâ, quantùm fieri potest, viâ in pulmones influit, inde iterùm per ductum venæ pulmonariæ in cor; ex que fit, ut canales sanguinis, communicationi in fætu servientes, claudantur et arescant.

Fieri tamen casu potest, ut canales illi intacti serventur; ex quo totum urinatorum miraculum, longiorem temporis moram, interclusâ respirandi facultate, trahentium, physici exponunt. Neque nos probandum assumimus, Jonam ex illis unum fuisse, sed nihil esse in eâ re impossibile, si factum spectetur, nihil cum naturæ legibus pugnans, contendimus. Quanquàm, omnibus spectatis, fateamur oportet, historiam, de quà modò, consuetas naturæ leges superare, ut prodigium divinum agnoscere compellamur.

Plus nimio etiam aucta difficultas à tempore, quo Jonas in ventre ceti moratus est, videri potest. Fateor ego quidem, expressis Scripturæ verbis totum illud spatium ita definiri : Tribus diebus, et tribus noctibus, Jon. 2, 1; sed annon idem et de tempore conditi in sepulcro cadaveris Jesu Christi legimus? Sicut fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus, et tribus noctibus, Matth. 12, 40. Solo autem quatuor et triginta horarum circiter spatio in tumulo Filium Dei mansisse, ex eâdem Scripturâ scimus. Cur igitur non paria etiam de Jonâ suspicari liceat? Sed nulla necessitate contrahere tempus cogimur; ubi enim demonstratum est, potuisse virum integrâ die illæsum detineri, potuit triduum; utrumque enim æquè pronum Deo, qui omnia potest; magis enim et minus ei, qui omnia potest, æquè pronum reputandum est.

At enim à sapientiæ divinæ consilio alienum videbatur, ut prodigium nulla necessitate impenderet. Esto: Deus prodigio electum sibi populum, et in angustiis constitutum, in ipsis Ægyptiorum faucibus servaverit ; nulla tunc salutis reliqua via suppetebat. Nec inviti etiam assentimur prodigio educendi aquas è silice, levandis scilicet in extremâ ardentis sitis angustia Hebræis; quidni enim Deus virtutis suæ brachium exserat, ubi nulla suppetunt naturalis opis adminicula? Quid verò cogebat, Jonam immunem et tanto quidem prodigio servari? Nonne ille Deum in se, neglecto ejus mandato, concitaverat, ut criminis merito fluctibus sævæ tempestatis atque marini monstri injuriis permitteretur? Nonne commodius fuisset, seu vim tempestatis cohibere, seu navim ad littus compellere, postquàm Jonas resipuit, quàm tanto illum prodigio liberare? Potuit tandem alter loco illius propheta Niniven mitti. Sapientissimus rerum admi

nistrator simplicissimis viis et compendiosissimis delectatur, ut timeri jure meritòque possit, ne, dùm summæ virtutis potentia commendanda suscipitur, ejus et sapientiæ et providentiæ labes aliqua inferatur.

Totam hujus argumenti vim sentire nos ultrò profitemur: sed aliud planè quàm propositum convincia; cùm illud velut immissum spiculum in adversarios ipsos ita torquere valeamus. Historia Jonæ, qualem describit sacra Scriptura, res est certissimæ aucioritatis, certumque prodigium; Deus verò prodigiis temerè patrandis non delectatur. Habuit igitur, cur prodigium eâ occasione patraret. Nec sanè ita ejus consilium nos latet, quin plura etiam assequamur. Quanquàm autem idem consilium Dei scrutari refugimus, ita tamen de universâ hâc historià cogitandum est, ut Deus duplici adductus ratione ad prodigium credatur; primò ut Ninivitas ad pœnitentiam ducens futuris seculis sinceræ illos pœnitentiæ exemplum po neret. Quid autem hominibus persuadendis valebat magis quàm virum suadentem audire, qui post exaclum in ventre ceti tridui spatium, in luminis auras divino prodigio evocante venit?

Alterum, quod Deum impellere ad prodigium poterat, illud est, ut novum oraculi genus de articulo nostræ fidei longè maximo, nempe de resurrectione Jesu Christi, exhiberet; neque enim in dictis factisque Dei per prophetas præsentis temporis ratio tenenda est; nonnunquàm illis futura, nempe Jesus Christus, exprimebantur. Neque Scriptura semper omnia exponit, sive quæ historiam aliquam ab eâ narratam præcesserunt, sive quæ deinde consecuta sunt. Tametsi verò nihil aliud Deum ad cam rem impulisset, quàm quod nos hactenùs adduximus, satis id profectò habendum est, cur maximum omnipotentiæ suæ prodigium in liberatione prophetæ exsereret.

Hæc nos quidem Christianis, Scripturarum auctoritatem verentibus, nihilque nisi de ratione patrati miraculi ambigentibus. Qui verò eodem spiritu, quo Porphyrius, Julianus Apostata, et increduli quicumque, divinas historias de ridiculo agentes, earum veritatem cavillis impetunt, his planè apud poetas, historicos et theologos paganorum multò hisce portentosiora tradi objicimus. Supra innuimus Herculem, in ventrem canis marini à Neptuno immissi insilientem. Nec prætereundas censemus metamorphoses omnes Jovis in taurum, cycnum, ignem, aurum, dentium anguis à Cadmo disseminatorum, in homines armatos exsilientium. In rem veniunt fetum Baccho femur, fetum Minervâ cerebrum Jovis. An hæc omnia minorem fidem quàm Jonæ factum exigunt? Quid porrò non portentosum legas apud auctores theogoniæ sive genituræ deorum, de Saturno, Jove, Baccho, Vulcano, Neptuno, Hercule, Mercurio, ac de singulorum metamorphosibus? Hæc planè et alia sexcenta, naturæ vires superantia, pars sunt religionis paganorum.

Sed quæ, rogo, comparatio sanctitatis et gravitatis religionis, ac puritatis in divinis Scripturis ubique

regnantis, cum putidis, salacibus, turpibus, puerilibus, absurdis, criminosis, exsecrandis, quibus libri ethnicorum inferciuntur? Hæc tamen, quæcumque demùm fuerint, populis tradebantur credenda, ab auctoribus profanis scripta; quanquàm nullam etiam apud profanos scripta illa sive sui, sive auctorum merito fidem obtinent; licèt nonnisi ad crimen et licentiam animos impellant. Porrò tota fidei libris illis habendæ ratio petitur ex Dei potentiâ, cui nihil impossibile. Cur igitur quidquid sacratissimum est in nostrâ religione, Deo auctore constitutum, ludibrio habetur et mendacio? Et cùm turpibus credant, potentiâque Dei universa defendant, eamdem virtutem non tribuunt et honestis, ait S. Hieronymus in Jonam 2, 2.

Si ea quæ in sacris Scripturis traduntur, apud Homerum, Hesiodum, Ovidium, Apollonium Thyanæum,aliumque profanum theologum ethnici legissent, statim illi in argumentum religionis suæ prodigium illud vertentes, magnificis verbis amplificarent. Auctorum suorum testimonio freti, credunt quidquid in fabulis legitur de Arione, numinum favore pollente, qui in mare à nautis pecuniam illius cupientibus projectus, subeuntis Delphini dorso exceptus, incolumis ad littus devectus est. Nunc verò cùm propheta Hebræus, gravis inprimis Scriptor et coævus, quæ sibi maximè contigerant, posteritati mandet, ejus narratio universa in dubium revocatur. Sed, ait S. Augustinus, epist. 102, n. 32: Ita rideant Scripturas nostras, dùm per singulos dies rariores pauciorcs que se videant, vel moriendo, vel credendo.

Veterum nonnulli persuasum habuisse videntur,

Jonam in ventre ceti obiisse. Pseudo-Athanasius in QQ. ad Antiochum, q. 6, ter obiisse prophetam testatur: Primò Sarepta in domo matris suæ, quam ipsissimam credidit viduam, cujus filium, Jonam nempe, Elias ad vitam revocavit, 5 Reg. 17. II. In ventre ceti, ubi,quantùm ad homines, diem clausit. III.Cùm in exitu vitæ cursum absolvit. S. Hilarius in Psal 68, n. 6, ait : Imitator ille dominicæ mortis, et temporis Jonas, mari mersus celoque susceptus, non tam in mari se, quàm in inferno positum testatur. Tandem auctor QQ. ad Orthodoxos Quæst. 64, ita philosophatur : Si Jonas verè diem non clausit, quomodò mortis Jesu Christi figuram exhibet? Si autem verâ morte oppetiit, quomodò in ventre ceti prodigio servatus dicitur?

Sed hisce sibi oppositis solidè idem auctor respondet, dicens, in Scripturis non obitum quidem Jesu cum prophetæ obitu comparari, neque hunc alterius esse figuram in obitu, sed simili temporis spatio, quo ille in ventre ceti, hunc in sepulchro detentum esse. Si verò Jonas reipsà mortuus in ventre ceti, deinde ad vitam revocatus fuisset, quid inter imaginem et exemplar, inter Dominum et famulum, inter Jesum et Jonam discriminis intercessisset? Opus fuit prophetam in sinu piscis sepulturæ Jesu Christi prælusisse; sed ille vivus è tumulo, ubi mortuus jacuerat, propria virtute resurgere debuit; cùm alter è ventre ceti non nisi Domino viam aperiente aggrederetur ; Domino, inquam, qui jam inde ab eâ ætate cuncta ex æterno consilio suo, et ob nostræ fidei confirmatio nem, disponebat. (CALVET.)

DE NUMINIBUS PHOENICUM

SIVE CHANANÆORUM

Dissertatio.

Ubi de veteribus ethnicorum numinibus agendum suscipitur, plena ambagibus, fabellis, ænigmatibus via decurrenda est; nihil enim in eorum theologiâ, nisi densis obsitum tenebris, quæsitis mysteriorum et verborum ambagibus obscurum, ut sacramenta illorum plenè detegi vix ac ne vix quidem possint. Hoc veterum ingenium fuit, ut fabulis omnia infercirent, ait Strabo, lib.10. Non historia, non religio, non philosophia ab eâ labe immunis. Quod malum in cunctis regnans, apud Orientales maximè obtinebat, gentem, si qua alia, fabularum, allegoriarum, comparationum feracern. Ex quo sanè operosissima efficitur veritatis à fabulis, cùm de religione sive de eorum numinibus agendum est, discretio.

Erant quidem olim Phonicibus, quorum nos theologiam explicare aggredimur (1), sincera historiarum

(1) Joseph., lib. 1 contra Apion., p. 142.

monumenta, unde plurima nostro argumento servientia derivari potuissent. Sed omnia nostrâ ætate interciderunt, iis exceptis rarissimis fragmentis, quæ apud Josephum servantur. Thaautus, quem Ægyptii Thoth appellant, insignis sapientiæ laudem apud Phoenices obtinens, in se olim susceperat, teste Porphyrio apud Euseb., Præpar., lib. 1, c. ult., p. 40, curam, pedestrem gentis suæ theologiam, quam hactenùs tenuerant rudes vulgaresque homines, apud quos ejus depositum manserat, nobiliorem in lucem transferendi. Post evolutas deinde plures ætates Deus Surmubelus unà cum Thuro feminâ, cognomento Chusarti, allegorias, quibus mysteria condiderat Thaautus, amoverunt. Hæc Porphyrius, cui gemina paulò antè ex Sanchoniatone Eusebius tradiderat, Præpar. lib. 1, c. ult. Ait enim, Thaautum Numina, variis induta figuris, quibus variæ ipsorum dotes repræsentarentur, exhibuisse; nempe religionem Phœnicum, nudam

olim et simplicem, mysteriorum caligine velatam, augustiorem, utpote rudium aspectu minus perviam, reddidisse.

Septem fratres Cabyri, filii Sydec, adhibito etiam fratre suo Esculapio, scriptis mandârunt jussu Thaauti totam hanc veterem theologiam, quam deinde filius Tabionis, vetustissimus inter omnes religionis Phoenicum interpretes, simplicem meramque, cumulatis allegoriis et fabellis ex rerum naturâ petitis, corrupit, deformatamque manibus prophetarum, sacra Bacchi agentium ejusque cæremoniis præsidentium, commisit. Illi pro eo, quo tenebantur, desiderio religionis majestatem etiam atque etiam prorogandi, alias aliis fabellas addiderunt, totamque deinde fabulam ad posteros transmiserunt. Ita comparata religio ad Græcos transivit, qui nova veteribus miscentes, densas adeò tenebras theologiæ universæ offuderunt, ut tetrum chaos intuentibus videatur.

Sanchoniaton Berithinus, ut idem Eusebius loci allegati, c. 9, tradit, ante belli Trojani tempora, rerum Phoeniciarum absolutam historiam meditans, singularum urbium monumenta undique excussit, consultisque pariter sacris commentariis, qui in templis servabantur, omnia collegit, quæ proposito servirent. Major tamen illi cura dirigendi ea quæ Thaautus scriptis mandaverat, persuasus, viro illi clarissimo primum inventarum litterarum redactarumque scriptis historiarum honorem esse tribuendum. Nec ino dicè proposito servire censuit studium historia Judaicæ, quam è monumentis Jerombalis sacerdotis Dei Jevo repetiit. Opus hoc Sanchoniatonis Græcè redditum per Philonem Biblium à Porphyrio laudatur, ex quo ingentia quædam fragmenta in suum opus de Præparatione evangelicà, lib. 1, cap. ult., Eusebius transtulit. Totum Phoenicia theologiæ systema apud Porphyrium in hoc potissimùm versatur.

Tetricus quidam, niger, agitatusque aer, flamine quodam intimo commotus, et chaos obscurum et confusum, rerum omnium principia sunt. Cùm enim flamen illud amore principiorum suorum incalesceret, illis arctè devinctum, amplexu illo suo coituque omnia produxit. Omnium primus genitus est Moth seu limus, ex quo bruta animalia; demùm ratione utentia, quæ Zopha semin, sive cœli contemplatores, appellari placuit. Tertii prodierunt sol, luna, et astra. Animalia ratione prædita, subito veluti tonitru quodam excitata, sese erigentia, gressus explicare super terram et mare exorsa sunt. Primò ab illis coli cœperunt herbæ et arbores tum precibus tum sacrificiis, neque enim dignius aliquid divinis honoribus angustis illis mentibus occurrebat.

Ventus nomine Colpias, et uxor Bau sivenox, genuerunt Seculum et Primogenitum,mortales ambos,à quibus deinde effusi Progenies et Generatio, priores Phoniciæ incolæ. In magnâ aquarum penuriâ manus ad Solem extulerunt, rati illum esse cœli moderatorem, appellaruntque proinde Beelsamen, id est, Dominum coeli, eumdem planè ac Jovem Græcorum.

Seculo et Primogenito liberi dati sunt Lux, Ignis, et

Flamma, homines planè mortales; et illis vicissim frequentes numero gigantes, quorum nomina montibus quos tenuerunt indita sunt, uti Libano, Antilibano, Casio, et Brathio. Ex gigantibus nati sunt Memrumius e: Hypsuranius, è prostitutis quibusdam feminis genitis. Hypsuranius Tyri sedem habuit qui cum fratre Usoo non semel certavit. Porrò Usoo geminis erectis columnis, quarum alteram Igni, alteram Vento consecravit, et sacrificiis è sanguine animalium venatu captorum coluit, insignis est. Omnibus his post fata divini honores à posteris dati, consecratis eorum memoriæ virgis, columnis et solemniis.

E genere Hypsuranii post plura secula effusi sunt Venator et Piscator, quibus venationis, et piscationis inventio referenda est. Ex his gemini filii, inventores ferri, ejusque in varios usus impendendi auctores; horum primus Chrysos idem nempe ac Vulcanus, dictus etiam Diamichius. Ex Vulcano duo item, Artifex el Terrenus, è terrâ productus sive Indigena, incertum tamen quâ matre. Ex his pariter gemini alii, Ager, et Agricola, cui postremo sacratæ imagines, et ædiculæ gestatoriæ ab jumentis tractæ ; alterum utrique nomen erat Vagantes et Titanes. Par alterum ex his postremis parentibus, Ultor et Magus, agrestibus domibus et grege utendi inventores. Tandem Ultori et Mago filii nati sunt Misor et Sydyc, id est, facilè resolvens, et justus, salis adhibendi auctores.

Ex Misor natus Thaautus, quem Ægyptii Thoth, Alexandrini Thoyt, Græci Mercurium appellant. Ex Sydyc geniti Cabyri, sive Coribantes, seu Dioscuri, id est, Castor et Pollux. Horum tempore nati Elion, nempe Altissimus, et uxor illius Beruth; ex his verò Cœlus et Terra, de quorum nomine (ea erat puerorum elegantia) appellata sunt cælum, quod oculis intuemur, et tellus quam incolimus. Cùm paterni regni hæreditatem Cælus adivisset, Terram sororem suam uxorem duxit, quo conjugio quatuor nati sunt liberi, Ilus vel Saturnus, Betylus, Dagon sive Deus frumenti, et Atlas. Hos è Terrâ uxore, alios verò genuit ex aliis uxoribus liberos; quam injuriam cùm Terra ferre non posset, post oneratum injuriis virum, à conjugio discessit.

Adolescens in virum Saturnus, injuriam matri illatam ulturus, bellum Cœlo patri indixit, adhibito in societatem armorum Mercurio Trismegisto, quo à sccretis utebatur. Saturnum parentem habuerunt Proserpina et Minerva, quarum prior adhuc puella immaturo fato prærepta est. In bello cum patre Saturnus jure armorum captam unam ex ejus concubinis, Cœl o jam fetam, Dagoni fratri suo nuptum tradidit. Quare statim à conjugio ex eå genitus est Demaroon. Cùm verò Saturnus suspectum sibi Atlantem fratrem suum naberet, captum altè humi defodit. Comites habuit Saturnus sive Ilus viros nomine Eloim, quasi diceret Ilienses vel Saturnianos. Porrò deus ille arma et furorem in familiam suam vertit, suâ manu jugulato filio Sadid et capite filiæ itidem suæ cæso.

Interim Cœlus solum vertere coactus, cùm Satur:i præsentiam non sustineret, submissis tribus puellis filiabus suis, Astarte, Rheå et Dione, parricidium mo

« PredošláPokračovať »