Obrázky na stránke
PDF
ePub

præ se ferunt, pallà velatam quam vestem pallium excipit super lævum brachium reductum; manus læva in speciem imperantis porrecta; dextra verò bacillum tenet, deflexum in crucis figuram. Ea hic præterimus, quæ in dissertatione de numinibus Phoenicum, de Atergata sive decreto, cum Venere Tyriâ miscenda, congessimus. De templo Atergate in urbe AstarothCarnaim in secundo Machabæorum libro, 12, 26, mentio occurrit. Nec reputandum est ejus simulacrum certum ubique fuisse et constans, sed varium in variis urbibus, et regionibus; alii enim aliam ex ejus dotibus exprimebant. Interdùm plura simul in unicum simulacrum conferebantur.

ADONIS VIR ASTARTES.

Adonis vir Astartes in sacrâ Scripturâ modò Idolum Zeli, Ezech. 8, 3, 5, modò Thammuz, Beelphegor, mortuus appellatur; quâ de re vide nostram dissertationem in Chamos, sive Beelphegor. Suspicamur autem, consecrata Astarti Miphlezeth, de quibus sæpè in libris Regum, obscoenas quasdam expressisse figuras, similes Priapeis, et Diorysiacis: quas in publicis supplicationibus Ægyptiæ feminæ circumferebant. Vide Herodotum, 1. 2, c. 48. Cùm Isis collecta Osiridis viri sui membra in templis sepulturæ mandâsset, nulla ex illis majori digna honore, quàm illa quæ pudor occultari jubet, censuit. Ea igitur in templis omnibus collocata, sacrificiis; simulque institutis solemniis, et cæremoniis coluit (1). Exinde Græcorum mos cœpit, indigna plurima in mysteriis et in festis Bacchi exhibendi. In imaginem Astartis vide l'Antiquité expliquée, et Vaillant, numismata imperialia ænea, tom. 1, 2. Quod hic scripsi de Aserâ pro Priapo acceptâ non satis accuratè dictum est; scribendum enim fuerat reginam Maacham consecrâsse Miphlezeth in honorem Aseræ. Porrò Miphlezeth 2ccipiuntur de Priapo, nec facilè alii erant à phallis paganorum. Vide Comment. in 3 Regum 15, 13, et Seldenum de Diis Syriis Syntag. 2, cap. 5, et Lexicon Hofmanni V. Phallus.

Bacchus vel Dionysius, Priapus, Osiris, Adonis, vana hæc nomina unum eumdemque deum red-dunt (2). Simulacra publicè per urbes agrosque circumferebantur, et in solemnibus supplicationibus initiationum deferri consueverant (3). Hæc erant Miphlezeth, quæ sæpiùs Hebræi in lucis consecrabant ; in lucis, inquam, non ferenda licentia infamibus, quod sæpè Hebræis exprobrat sacra Scriptura.

Sunt qui Hebræum Miphlezeth reddant territacula ; solebant enim simulacra Priapi in agris hortisque collocari, abigendis spectri terrore pueris, et furibus (4).

(1) Manetho Ægyptius, apud Eusebium, Præp. lib. 2, cap. 1. Vide et Diod. Sicul

(2) Auson.: Ogygia me Bacchum canit, Osirin Ægyplus vocat, Arabica gens Adoneum.

(3) Vide Plutarch. 1. 1 de Cupiditate opum Theodor., 1. 3, etc.

(4) Columel. lib. 10:

Arboris antiquæ numen venerare Ithyphalli, Terribilis membri, medio qui semper in horto Inguinibus puero, prædoni falce minetur.

S. Hieronymus putans co nomine exprimi figuras quasdam infames, reddit Priapum; quod nostræ sententiæ convenit.

Hortorum deus apud profanos Adonis constitutus est; et apud veteres mentio occurrit de vasis floriferis quibusdam, salacissimo numini à feminis oblatis, quæ vasa hortos Adonidis illæ appellabant (1). Scholiastes Theocriti tradit, consuevisse in his festis hordeum, et frumentum in atriis seri, natum inde germen hortos Adonidis appellari. In sacrâ Scripturâ leguntur quandoque horti diis consecrati, quo nomine significari hortos Adonidis, minimè dubitamus. Isaias 1, 29: Confundentur ab idolis, quibus sacrificaverunt; et erubescetis super hortis, quos elegeratis. Et 65, 3: Populus... ad iracundiam provocat me... qui immolant in hortis, et sacrificant super lateres. Et 66, 17: Qui sanctificabantur, et mundos se putabant in hortis post januam. Adonis in hortis colebatur, Luna super tecla domorum, Trivia, alterum Lunæ nomen, post januam; erat enim janua Lunæ sacra. In Isaiæ textu jam laudato appellatur Achat sive Hecathe; et alibi (2) idem propheta post januam positum idolum à Judæis narrat.

Mensas etiam in triviis Meni (3) ponebant, adjectis libationibus, qui sanè mos apud Græcos obtinebat, quibus non ignotus erat ritus consecrandi mensas Hecathi singulis mensibus ineuntibus, ominis captandi gratiâ. Portarum aras evertisse Josiam (4), in libris Regum legimus; quas aras positas fuisse in introitu ostii Josue principis civitatis, ibidem exprimitur. Suus etiam cultus Apollini portarum præsidi. Equos et currus ante fores templi Domini, Soli consecratos (facile munus regum superiorum) quos idem Josias evertit (5), Apollini portarum præsidi addictos facilè credimus.

Tales erant dii Phoenicum, de quibus in libris Regum et Prophetarum, iisque ferè cæremoniis delectabantur: quæ in unum collecta locum omnia, et auctorum veterum locis illustrata non inviti lectores patientur. Ezechiel (6), et auctor libri Sapientiæ culta (7) pariter à Judæis innuunt vilissima quæque animalia, uti muscas et pisces, in Hebræo Beelsebub et Dagon, de quibus fusiùs in dissertatione de Numinibus Philistæorum ad libros Regum.

(Calmet.)

(1) Vide Plutarch. lib.: Cur divina vindicta in malos animadvertere differat. Vide, si lubet, scholiast. Theocrit. et Theocritum ipsum Idyll. Adonid.

(2) Isai 57, 8: Post ostium, et retrò post, posuisti memoriale tuum.

(3) Isai. 66, 11 : Qui ponitis fortunæ mensam, et libatis super eam.

(4) 4 Reg. 23, 8: Et destruxit aras portarum in introitu ostii Josue principis civitatis.

(5) Ibid. 5, 11: Abstulit quoque equos, quos dederunt reges Juda Soli, in introitu templi Domini... Currus autem Solis combussit igni.

(6) Ezech. 8, 10: Et ingressus vidi, et ecce omnis similitudo reptilium et animalium, abominatio, et universa idola domûs Israel.

(7) Sapient. 12, 8, 23, 27.

IN OSEE Prolegomenon.

(AUCTORE CALMET.)

Osee, filius Beri, oriundus, uti ferunt (1), è Belemoth in tribu Issachar, quæ fortè eadem est Belma sive Belmeon, Esdrelonem versùs, in eâdem tribu, Judith 7, 3. Patrem habuisse Beeram (Paral. 5, 6), principem tribûs Ruben, rabbini asserunt (2): quare pertinere debuit ad eamdem tribum atque originem referre ex Beelmeon in sorte Ruben trans Jordanem. Sed hæc omnia dubia sunt, nec ab auctoribus assertæ satis auctoritatis tradita.

Vixit in regno Samaria, ejusque vaticiniorum maxima pars regnum illud spectat; quanquàm plura etiam inter illa ad regnum Juda pertinent. In fronte operis floruisse illum sub regibus Judâ, Ozià, Joathano, Achazo et Ezechiâ, et Jeroboamo II, rege Israelis, legimus. Profectò si regnantibus illis omnibus munere Prophetæ functus est, diù sanè vitam produxit; nam ab exordio Oziæ, anno 3194, usque ad exitum Jeroboami II, anno 3220, spatium est 26, annorum. Exinde verò usque ad Ezechiam regem Juda, anno 3306, adhuc 86 anni fluxerunt; ut tota summa ad 112 annos ascendat. Si quid verò ex illis demas, ut decem annos Ezechiæ et totidem Oziæ, neque enim toto eorum regum tempore prophetâsse Oscam legimus, spatium saltem 112 annorum superest. Adde pariter, Oseam id munus suscepisse, cùm provectioris esset ætatis; in ipso enim prophetiæ exordio feminam prostitutam ducere jussus est, è quâ liberos quamprimum suscepit. Tametsi igitur tunc temporis, vigesimum, seu vigesimum quintum ætatis annum ageret, debuit vitam producere ad 115 sive 117 annorum senectutem; quod supra eorum temporum experientiam videtur.

Veterum nonnulli dubitârunt (3), utrùm inscri

(1) Pseudo-Epiphan., de vitâ Proph., cap. 2.

(2) Sed enim verò, nec nominis consentit terminatio, nec temporis id admittit ratio, nec ulla probabilis suadet causa. Nec refutationem meretur, quod itidem Hebræi tradunt. Hoseæ patrem et ipsum prophetam fuisse, ex regulâ nimirùm inter illos pervulgatâ quidem, sed precarià prorsùs, quà prophetam patrem habuisse judicatur, cujus pater in ipso exordio memoratur; opinantur enim, vaticinandi facultatem hæreditario quodam jure à majoribus in posteros passim derivari. Nullo firmiori argumento nititur, quod valem nostrum produnt Hierosolymis esse oriundum, eò quòd natale solium ipsius in libro suo silentio prætermittatur, unde liquere autumant, ejusmodi prophetam Hierosolymis natum esse.

(Rosenmuller.)

(3) Vide nov. edit. Hieronym., pag. 727: Plerique dicunt, quòd ab Esdrà scribâ in omnibus prophetis sic fuerit titulatum, ut præscripto cujusque nomine, prophetia, cujus sit, sequens noscatur, etc. Ita utrumque exemplar Hebr. veritatis.

ptiones in fronte minorum prophetarum ipsos haberent auctores, an potiùs Esdram vel alium quemcumque, qui ea scripta recensuerunt. Ita, e. g., quæ in fronte libri Osee legitur, ardua habet plurima; neque enim in consequentibus quidquam vel minimum legitur, quo diuturnum adeò prophetæ munus designetur. Cur insuper nomina regum Juda scriptum illud præ se ferat, cùm in Israel prophetæ versaretur? Prophetiam à versu secundo exordium ducere, ex illis verbis satis innuitur: Principium loquendi Domino in Osee et dixit Dominus ad Osee. Quidquid præcedit, totum æquè opus spectat. Primum autem vaticinium spectare videtur exitum regni Jeroboami II; ait enim Dominus: Visitabo sanguinem Jezrahe! super domum Jehu (Osee, 1, 4). Harum minarum fides non sub Jeroboamo II, quidem impleta est, cujus fuit diuturnum, quietum, et felicissimum regnum, sed sub Zachariâ ejus filio, regni successore. Neque res est à libris sacris abhorrens, ut librorum tituli alienâ manu inserantur; plures enim titulos Psalmis adjectos et nonnullos Isaiæ, scilicet cap. 20, 13, et 30, 6, animadvertimus.

Primus inter prophetas creditur, quorum scripta supersunt (1). Quamvis enim coævos habuerit Amos, et Jonam, utrosque ad ætatem Jeroboami II spectantes, uti et Michæam, Nahum et Isaiam, sub Achaz et Ezechia agentes, inivisse tamen munus, et vaticinia sua scriptis citiùs quàm alii redegisse fertur. Suis ipse oculis spectavit non primam tantùm captivitatem quatuor tribuum sub Theglathphalasaro, sed etiam alteram decem tribuum sub Salmanasaro: cùm scilicet capta Samaria regnum Israelis penitùs extinctum est. Quin et post ca tempora oracula fudisse S. Hieronymus (2) putavit.

Primi versus capitis 1, obitum Zachariæ regis Israelis, et quæ obitum Jeroboami consecuta fuerunt mala, usque ad versum 6, persequuntur, deinceps, usque ad cap. 3, captivitas Israelis prædicitur. Persuasum habemus præ oculis habuisse interdùm primam captivitatem quatuor tribuum sub Salmanasaro; quanquàm oracula illius ab aliis secundæ captivitatis secerni ægrè possunt. Ubique ærumnas et captivitatem Israelis tanquàm commune malum repetit: hic totus versatur, hùc illius omnia recidunt (Osee, 1, 8; 2, 2-13; 3, 1, 2; 4, 34, 5; 5, 7, 8 et seq.; 10, 2;

(1) Hieron. in Osee initio; Basil. in Isai., Rufin., Riber., Sanct., alii.

(2) Ilieron. in c. 1 Osee. Vide Usser., ad A. M. 3197.

li, 7, 13, 2), quanquàm post tot mala futuræ liberationis et solvendæ captivitatis spem excitat (Osee, 1, 10, 11; 2, 1, 14-24; 3, 5; 6, 1, 2, 3; 11, 10, 11; 13, 15; 14, 6, et seq.).

Perpetuus est scelerum Israelis, et idololatriæ Ephraimi castigator; qui nulli unquàm sceleri et flagitio pepercerunt. Exprobrat libidinem Gabaitis parem, Osee, 9, 9; 10, 9. Confer cum Judic. 19. Idola colebantur in urbibus Dan, Bethel, Samaria, Galgalis, Osee, 4, 15; 9, 15, 12, 11; in monte Thabor, Osee, 5, 1; Sichimis, Osee, 6, 8, in montibus Galaad Osee, 6, 8, et Bersabeæ, Amos, 5, 5. Frustra illos conari demonstrat, ut alienigenarum ope ab ultione se Domini subducant; cùm non Ægyptios et Assyrios implorare, sed à Deo potiùs veniam criminum pœnitentià impetrare deberent, Osee, 7, 2; 8, 9, 13; 9, 5, 12, 1, 14, 4. Monet insuper, captâ regione suâ in Ægyptum confugientes, non salutem ibi, sed mortem inventuros, Osee, 9, 6. Dejiciendos aureos vitulos, prostratosque in Assyriam auferendos prædicit (Osee, 8, 5; 10, 5, 6).

Neque in scelera regni Juda mitiùs invehitur; eos maximè verbis castigans, qui Galgalim Osee, 4, 15, ad idola colenda frequentarent; venturum dicit Osee, 8, 14, in regionem Juda Sennacheribum regem Assyriæ; ac tandem, seriùs quidem quàm decem tribus Osee, 1, 7, futurum ut Juda quoque pari premeretur servitutis jugo, pari etiam solutæ captivitatis beneficio donaretur (Osee, 1, 10, 11).

Osee vaticinia multâ caligine obvoluta sunt (1) : quod tum ex ipsâ rerum naturâ, utpote qui res multùm à nostrâ cognitione remotas, parùmque ex monumentis illorum temporum exploratas, innuit, cùm (1) Hieron., Præfat. in Osee, et in fine Comment. in cap. 14.

etiam ex ipso styli ingenio derivatur. Librt Regum multò contractiorem historiam postremorum regum Israelis persequuntur; ac vicissim ne verbum quidem de illis in Faralipomenis. Ex quo operosior fit minorum prophetarum interpretatio. Stylo utitur presso, et conciso, desultorio pariter, sæpè ex uno in aliud argumentum, ex uno in aliud tempus personamque, non per viam, sed veluti per saltum transiliens: Osee, ait S. Hieronymus, Præfat. in 12, prophet., commaticus, et quasi per sententias loquens. Obtruncatâ sententiâ lectorem suspensum, ejusque prudentiæ quod deest supplendum relinquit. Interdùm tamen plura miscet vivida et audaciora, plures etiam satis concinnas addit similitudines, quas aptandas lectori relinquit, vel statim significatas deserit; unde multùm de illarum elegantiâ atque argumenti connexione lectores fugit (1).

(1) Dua commodissimè hujus libri partes constituuntur, quarum prior capitibus tribus parabolâ continuâ uxoris adulteræ populi Israelitici defectionem à cultu Jovano perfidiæque poenas sistit; altera verò, reliquis undecim capitibus, plura continet minora oracula, minimè inter se cohærentia, quibus nullo allegoriæ involucro Israelitarum scelera castigantur, Intermixtis mox pœnarum comminationibus, mox etiam feliciorum temporum promissionibus. Ea verò oracula, delecta, uti credibile est, ex multò pluribus, quæ per satis longum annorum spatium edidit vates; cùm sint inter se sine ullis temporum notis, aut argumenti distinctione connexa; minimè mirum est, si, ut Lowthii verbis utamur, Oseam perlegentes nonnunquàm videamur in sparsa quædam sibyllæ folia incidere. Quæ cùm ita sint, cujuslibet oraculi veros limites, initia et fines dignoscendi ratio suppetit nulla, nisi quæ ex ipsius argumenti diversitate elicitur, sollicitè comparata cum diversis itidem rerum Israeliticarum vicissitudinibus, quarum aliquam saltem memoriam nobis conservârunt codicis hebræi monumenta historica. (Rosenmuller.)

HISTORIA GENTIUM JUDÆIS FINITIMARUM, QUA ILLUSTRANTUR VATICINIA AD EAS SPECTANTIA.

(Auctore eodem.)

Non intra limites tantùm ditionis Juda et Israelis prophetæ Domini sese continent, sed ad finitimas Judæorum gentes quandoque vaticiniis excurrunt ; sive obliquè tantùm, cùm scilicet res Judæorum cum historia ejusdem gentis implicarentur; vel directè, si fortè ictum cum populo Dei fœdus, vel suscepta in illos expeditio minas sive institutiones à prophetis exposcerent.

Sicut igitur in fronte majorum Prophetarum historiæ conspectum dedimus maximorum Orientis imperiorum, quæ ad res Hebræorum spectarent, persuasi, frustra sensum prophetarum explorari, nisi priùs aliqua illorum notitia habeatur ; ita planè novam aliquam hic, necessar:am tamen, ad minorum prophetarum interpretationem historiam Philistæorum, Phoenicum, Idumæorum, Ammonitarum, Moa

bitarum, Syrorum, quantùm tamen rara monumenta illius historiæ, hodiè extantia, permittunt, describere aggredimur.

Totum autem opus ducemus nedùm ex auctorum profanorum testimonio, apud quos rara de his gentibus, sed etiam ex historiâ sacrå et prophetis, apud quos plura. Quod autem historiæ deerit, sive de rerum varietate sive luculentiori rerum descriptione, illud abundè supplebitur ex certâ rerum, quas trademus, fide, utpote ex certis fontibus derivatâ.

Spectabunt in eâ historiâ lectores magnas rerum vices, quanquàm parùm accuratè in veteri historiâ, qualis nostrâ ætate superest, expressas; integras gentes edomitas priùs, ac deinde cervicem excusso jugo erigentes; captivas in regionem extraneam de... ductas, ac deinde post plurium annorum servitutem

Jiberas, postliminii jare propria repetentes; regna olim florentissima, postea deserta adeò et deleta, ut ne vestigium quidem, nec antiquitatis monumentum aliquod appareat. Hæc verò omnia pluribus ante seculis prophetarum Domini oraculo prænuntiata, quorum veritas (utpote quæ cum vaticiniis Messiæ implicita erant) rerum futurarum oraculis certam fidem adstruit, certumque et inconcussum pro Lostrâ religione efficit argumentum.

In ipso historiae nostræ limine operæ pretium est animadvertere, reges Ninives et Babylonis, alio nomine Assyriæ et Chaldææ, aliud bellandi genus, quam quod apud nos, servâsse. Terrorem et excidium, quâ latè patebat hostium ditio, inferebant; translatosque devictæ regionis incolas, in alias terras veluti colonias deducebant. Ita factum à Theglathphalasaro, Salmanasaro, Nabuchodonosore cum gentibus, de quibus in præsenti, novimus. Aliam bella gerendi rationem Cyrus secutus est; moderatè enim et benignè devictas gentes habuit, ut in Scripturâ principis modesti, justi, æquissimi elogium mereatur, Isai. 41, 2. Quin et patriam repetere ferè omnes eas gentes permisit, quas præteriti reges trans Euphratem traduxerant. Regressum Hebræorum in proprias regiones discrtissimè in sacris libris legimus ; sed et eodem beneficio alias etiam gentes donatas fuisse, infra di

cemus.

ARTICULUS PRIMUS.

De Philistais.

Philistæi gens erant aliunde in Chanaanitidem deducta. Ex insulâ Caphtor accivit Scriptura, Gen. 40, 14; quo nomine designatam credimus Cretam in Mediterraneo. Ezechiel, 25, 16, et Sophonias, 2, 4, Cretim sive Cretenses appellant. Inde digressi, pulsis Hevæis coactique in ulteriora Arabia sese recipere, eorum regionem occupârunt, Deut. 2, 23. Valida erat fortisque gens in Palæstinâ, Abrahami ætate, munitissimis urbibus et regibus suis potens Gen. 14; unde facilis conjectura, jam inde à multis seculis in eamdem regionem migrâsse.

Inter populos anathemati devotos à Domino, et quorum ipse regionem Judæis permisit, Philistæorum nomen nuspiàm legimus; erat enim gens à maledictâ Chanaanitarum progenie aliena. Non secùs tamen ac gentes alias, jussus à Domino Josue illos aggressus est, Josue, 13, 2, 3, quòd scilicet concessam Hebræis regionem occuparent; criminumque ac scelerum meritò eamdem in suum caput ultionem provocâssent, quàm Amorrhæi et Chananæi, Sap. 11, 2, 4, 22, 23, 24. Verùm non multùm illis incommodi arma Josue intulisse, vel si multùm, brevi sua recuperâsse Philistæos, ex eo intelligimus, quòd sub Judicibus, et regnum ineunte Davide, regibus adhuc suis parebat ratio, totamque ditionem in quinque satrapias, veluti totidem provincias et modica regna, distinguebat.

In Judicibus, c. 3, v. 31, legimus, 600 Philistæos Samgar stricto vomere occidisse. Aliquibus post an

nis, Philistæi et Ammonitæ, junctis simul armis, Israelitas oppresserunt, Judic. 10, 6, 7. Ammonitarum tyrannidi in ordinem redigende, Jephte à Domino excitatus est, Judic. 11, 12; in Philistæos verò, Samson arma gessit, ibid. 14, 20. Ab eo, dùm vixit, in officio detenti, ejus etiam morte iniquissimâ tolerârunt; eâdem enim cum illo ruinâ oppressi sunt viri ejusdem gentis amplissimi. Nequidquam tamen; nam Heli summo Sacerdote, sub judice Samuele, et ineunte Saule, plura Judaeis mala intulerunt. Sub Heli, ingenti victoriâ fusis Hebræis, arcà Domini inter captivorum spolia potiti sunt, 1 Reg. 4, 5. Verùm sub Samuele Israelitæ, imploratâ à Deo criminum suorum veniâ, jussu ejusdem prophetæ in Philistæos moventes, ejus precibus illustrem victoriam retulerunt, 1 Reg. 7, 3, 15, 14.

Quieta deinde omnia usque ad Saülis initia. Ille fractos pluribus victoriis Philistæos nunquàm tamen continere adeò valuit, quin identidem regionem Hebræorum invaderent. Inter eas victorias jure meritoque celebratur illa, quâ David gigantem Goliath obtruncavit, 1 Reg. 17. Ex eo tempore ab armis in Israelitas inferendis abstinuerunt, quanquàm non ita mansit quieta gens Judæis infestissima, ut ab hostilibus omnibus cessaret. Tandem Saul armorum Philistæorum pondere oppressus, ipse cum filio in prælio ad Gelboe necatus, illustriorem illis victoriam effecit, 1 Reg., cap. 28, 29, 50, 51.

David statim inito regno, nec quietam provinciam reddere, nec Philistæos ad subeundum jugum solvendumque tributum, 2 Reg. cap. 5, 8, etc., nisi post plura bella et victorias cogere potuit. Semel igitur subjecti, in fide manserunt sub Salomone, cæterisque post illum regibus Juda, usque ad Joramum filium Josaphati. Hic capere in Philistæos arma, 2 Paral. 21, 16, sive quòd ab ipso primùm, sive à Josasaphato patre suo descivissent, coactus est; illud enim constat, Philistæos auxiliares copias duxisse Aminonitis, Moabitis, cæterisque fœderatis gentibus, in prælio adversùs Josaphatum, de quo Psalmus 92, et 2 Paral. 20.

Iterùm cervicem erexerunt sub Oziâ rege Judâ, à quo sub jugum redacti, eo rerum potiente in fide manserunt, 2 Paral. 26. Prostratis rebus Juda sub Achazo, Philistæi ad cumulum malorum accesserunt, regionem fœdissimè excurrentes, 2 Paral. 28; sed Ezechiæ ejus filii armis iterùm ad officium rediêre, 4 Reg. 18. Sub Manasse, quantùm conjicimus, cervicem denuò erexerunt, et labentibus regum Juda annis Philistæos, alieno imperio neglecto, suo arbitrio regi voluisse, satis intelligimus. Neque Hebræorum jugum detrectâsse tantùm visi sunt, sed etiam Chaldæorum, Orientis imperium tenentium, recusârunt.

Plurima illis mala nuntiant prophetæ : Isaias, 14, 29; Amos, 1, 6, 7, 8; Sophonias, 2, 4, 5; Jeremias, 47, 1, et Ezechiel, 25, 15, quòd scilicet iram in se Dei provocâssent, sævissima plurima in populos Jula, cùm prostratæ essent, illorum res exercentes. Illud etiam sævitiæ addiderant, quòd ductos ex Juda capti

vos Idumæis, infestissimis populi Dei hostibus, vendidissent.

Sub ea tempora, Psammetichus rex Ægypti, in illos movens, Azotum, post longam novem et viginti annorum obsidionem, cepit, Herodot., 1. 2, c. 157. Nechao, qui post illum regnavit, ab expeditione Carchemisiæ redux, jure armorum subegisse eam gentem fertur. Sargon sive Assarhadon rex Assyriæ, iterùm armis Tharthani ducis sui Azotum expugnavit, Isa. 20, 1. Captâ Hierosolymâ, Nabuchodonosor, perseverante Tyri obsidione, quæ tredecim annis producta est, copiis divisis, Philistæos aliasque finitimas gentes ditioni suæ adjecit. Non obscurè in Scripturâ eorum captivitas sub Chaldæis, restitutaque sub Cyro libertas legitur, Isa. 14, 22. Ita easdem ferè vices ac Judæi, ea gens subiit.

Post eversum imperium Chaldæorum, Philistæi, uti et Judæa universa, regibus Persarum, ad quos imperium Babylonicum translatum est, paruerunt. Alexander Magnus gentem subegit, et urbem Gazam, solam inter cæteras ejus gentis, sibi resistere ausam, evertit (1). Eo defuncto, divisoque ipsius imperio inter principes, Palæstina modò in partem regum Egypti, modò Syriæ, pro sorte belli cessit ; victoriis enim prædam Philistæi, sicut etiam Judæi, semper auxerunt. Post furias Antiochi Epiphanis in Judæos, cùm Asmonæi, sive Machabæi, occasione divisionis rerumque Syriæ et Ægypti affectarum captâ, arma cepissent, regionem Philistæorum aggressi sunt, quorum varias singillatim urbes, ab illis evulsas, suæ ditioni adjecerunt. Tryphon, junioris Antiochi tutor, et regni Syriæ administrator, Jonatham Asmonæum præfectura totius oræ Mediterranei à Tyro usque ad Ægyptum, adeòque et totius Phoeniciæ ac regionis Philistæorum, donavit, 1 Machab. 11, 59. Ab eo tempore, maxima Philistæorum portio Judæorum ditioni adjuncta est, usque ad Hierosolymæ eversionem (2), ut, post restitutum Judæorum regnum per Machabæos, nuspiam de Philistæis, tanquàm de gente quæ sui juris fuerit, legatur; semper enim cum Phoenicibus et Syris, tanquàm in unum corpus coalescentes, mixti sunt. Ita sua fides mansit prophetarum oraculis, quibus evertendi tandem Philistæi nuntiabantur.

ARTICULUS II.

De Phonicibus.

Omnium Chananææ gentium celebratissimi Phonices, auctorem habuerunt Sidonem, urbis cognominis conditorem, et inter filios Chanaan natu maximum; Gen. 10, 15. Apud veteres non rarò cum Philistæis mixti, regionem obtinent intra montem Libanum ad Septentrionem, Gazam, sive lacum Sirbonem, aut montem Casium ad meridiem. Accuratiùs tamen utrisque populis apud sacros auctores

(1) Arrian., lib. 2 de Expedit. Alexand.; Strab. Geograph. lib. 16.

(2) Vide 1 Mach. 5, 68; 11, 61; 15, 43, 44; Joseph., Antiq., lib. 15, cap. 21.

distinctis, Phoenicia is tantùm regionis tractus datur. qui ultra Carmelum montem et torrentem Cisson ad meridiem non porrigitur; reliquum ab co monte ad septentrionem, usque Gazam ad meridiem, ad Philislæos spectabat.

Quanquàm inter gentes diris à Domino addictas Phoenices censebantur, à Josue tamen bello petitos nuspiam legimus. In suæ enim regionis angustissimis oris sese continentes, mercaturæ toti vacabant, omnem interim adjacentem post terga regionem colendam fruendamque Hebræis relinquentes. Sub Judicibus, c. 10, v. 12, Israelitas oppresserunt; et incipiente Samuele, Eccli. 46, 21, foedus cum Philistaæis adversùs populum Domini junxerunt; sed prælio victis Philistæis, nihil inde à Phoenicibus novatum est. Hiram rex Tyri amicitiam Davidis, 2 Reg. 5, 11, et Salomonis, 3 Reg. 6, 1, coluit, non officio tantùm, sed missis etiam ad utrumque regem struc lignorum et opificibus, ut ædificio regiarum ædium et templi Domini serviret.

Nuptiis Salomonis cum filià regis Ægypti filias Tyri cum muneribus adfuisse legimus, Psal. 44, 13. Summam intercessisse necessitudinem inter Hiramum regem Tyri et Salomonem, mutuoque propositis ænigmatibus, pro more eorum temporum, amicè sese provocâsse, ex ipsis Phoenicum Annalibus intelligimus, Joseph. contra Apion. Ammonitæ et Moabita ab Josaphato rege Juda desciscentes, 2 Paral. 20, 1, 23, auxiliares Tyriorum copias sub signis habuerunt, sed eo simul tempore Achab rex Israelis adeò familiariter Tyriis utebatur, ut Jezabelem filiam regis Sidonis, 3 Reg. 16, 31, duxerit, à quâ Baalis cæterorumque Phoeniciorum numinum cultus in Israelem invectus est.

Aliud etiam in Annalibus Tyriorum (1) legimus, frustra in Scripturâ quærendum. Salmanasar rex Assyriæ, qui supremos reges decem tribuum tamdiù bello afflixit, donec captâ Samariâ, populoque trans Euphratem ablato, regnum everterit, Salmanasar, inquam, bellum intulit Eluleo sive Eliseo regi Tyri. Occasionem nactus est, quòd ille comparatâ classe in Gitthæos, qui jugum excusserant, navigaverat (2); eo euim absente Assyrius regionem depopulatus est; sed tandem rebus compositis, exercitum reduxit.

Post aliquod tempus, urbes Sidon et Ace, quæ deinde Ptolemais dicta est, ac vetus Tyrus, unà cum aliis pluribus Phoenicia, à Tyriis desciscentes, ad Assyrios transierunt; quare statim Salmanasar in Phoeniciam se conferens, subigendis Tyriis urbibusque in fide continendis venit. Nec segnes, qui ejus partes sequebantur, Phoenicii; nam comparatà classe 60 navium, Salmanasaro accesserunt. Tyrii vicissim pro virili ad pugnam sese comparantes,

(1) Menander Annal. Tyr. apud Joseph. Antiqu. lib. 9, cap. 14.

(2) Usserius putat Gitthæos ipsos esse cives Geth urbis Philistavorum. Sed quid opus fuisset classe, ut redigeretur in fidem urbs non maritima? Melius Scaliger Cyprios arbitratur.

« PredošláPokračovať »