Obrázky na stránke
PDF
ePub

co equnm conscendente, suus ipsius ensis è vaginà elapsus, illius femori profundo vulnere infixus est; ac vulnere in gangrenam degenerante, eodem loco mortuus est, ex oraculi fide, quo is Ecbatanis moriturus prædicebatur, et ipse de Ecbatanis Media intellexerat. Eo mortuo, cùm seditro in exercitu glisceret, variæ gentes, quibus agmina componebantur, versis in mutuam cædem armis, perière, quemadmodùm vaticinatus fuerat Ezechiel 36, 21. Ita judicium exercuit Deus in valle Josaphat, in campo Jezrahelis, in valle judicii, in valle concisionis seu cædis, Joel. 3, 14; hæc enim omnia unum idemque significant VERS. 13. - MITTITE FALCES, QUONIAM MATURAVIT MESSIS. Angelos interfectores alloquitur. Vindictæ tempus frequenter Scriptura messis seu vindemiae nomine significat. Sinite lolium crescere usque ad messem, inquit Christus Matth. 13, 30, el in tempore messis dicam messoribus: Colligite primùm zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum, etc. In Apocalypsi, 14, 15: Alius Angelus clamat voce magnâ....... Mitte falcem tuam, et mete, quia venit hora ut metatur, quoniam aruit messis terræ. De vindemià vide Lie : Exuberant torcularia; plena uvis sunt, quas opus est premi. Vide Isai. 63, 3; Thren. 1, 15; Apoc. 19, 15.

VERS. 14. POPULI, POPULI IN VALLE CONCISIONIS. Convenite jam, hostilia agmina, furoris mei victuna?, in vallem judicii Domini. Eâ de re agens Ezechiel 39, 17: Tu ergo, fili hominis, hæc dicit Dominus Deus : Dic omni volucri, et universis avibus, cunctisque bestiis agri : Convenite, properate, concurrite undique ad victimam meam, quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israel ut comedatis carnem, et bibatis sanguinem. Carnes fortium comedetis, et sanguinem principum terræ bibetis, etc. Locum, in quo ha gentes sepeliendae sunt, idem propheta, 39, 15, nuncupandum prædicit vallem multitudinis Gog, et urbem quæ ibi condetur, urbem Amona, seu multitudinis; quibus verbis spectatur Hebraica vox Hamonim, bis hic repetita: Populi, populi; Hebræus, Hamonim, hamonim. Septuag. : Sonitus exauditi sunt in valle Judicii, vel Decisionis; ibi enim decidenda est causa gentium tam diù flagitiosarum. Alii In valle contritionis, ut messis allegoria producatur. Ibi terentur gentes, cædentur, frangentur, veluti frumentum in areâ.

[ocr errors]

VERS. 15. SOL ET LUNA OBTENEBRATI SUNT. His verbis extremus innuitur harum gentium, supremo supplicio devotarum, terror, mortuo Cambyse. Vide Ezechielem 38, 20, et Joelem, supra, 2, 30, 31, ubi narrant procellam, grandinem, sulphuris et ignis imbrem, solis ac lunæ tenebras, quæ eo tempore contigerunt.

VERS. 16. DOMINUS DE SION RUGIET, ut audiant hostes sui, et terreantur. Hujusmodi locutionibus utitur passim Scriptura, Jerem. 25, 30, Amos, 1, 2, etc. Quid verò significent, satis per se patet.

[ocr errors][merged small]

que Ethnicorum licentia à Deo permittetur. Locutiones hujusmodi, nunquàm, semper, non erit, nunquàm fiet, atque his similes ex mero verborum sono usurpandæ non sunt; diuturnum enim solummodò tempi.s significant, totaque illarum vis uni Jesu Christi Ecclesiæ convenit. Hierosolymam templumque ab Antiocho Epiphane, ac deinde à Romanis profanata fuisse, nemo ignorat.

VERS. 18.-STILLABUNT MONTES DULCEDINEM; mel, oleum, vinum ferent tropica et hyperbolica locutio.

FONS DE DOMO DOMINI EGREDIETUR, ET IRRIGABIT TORRENTEM SPINARUM. Vel ex Hebræo: Irrigabit torrentem seu vallem Setim. Nulla hujus nominis vallis vel torrens cis Jordanem noscitur; planitiem quippe Setim, trans Jordanem sitam, hìc à Prophetà spectari nemo dixerit, Josue 2, 1; 3, 1; Mich. 6, 5. Tametsi enim verus fons egressus fuisset, aquas trans Jordanem impellere non potuisset. Allegorica igitur hæc sunt, quemadmodùm ea, quæ in Ezechiele, 47, 2, et Zacharia, 14, 8, leguntur de aquarum scaturigine, quæ è templo egressa in mare Mortuum devolvebatur. His aquis ubertas, quæ post Cambysis obitum floruit, significatur; universa enim regio ita locuples effecta est, ut nunquàm antea pares fortunas experta fuerit: aquæductus, quibus aque in urbem templumque deferebantur, Hierosolymis restituti fuêre. He porrò aquæ in torrentem Cedron fluentes, in mare Mortuum per vallem Tophet, sive filiorum Hennon, appellatam hoc loco vallem seu torrentem Setim, vel spinarum, sive funiculorum, uti reddunt Septuaginta, desinebant. Imago erant hæc et figura evangelicorum dogmatum, quæ Hierosolymis egressa, ethnicos, ingrato ac spinoso solo similes, rigatura erant.

VERS. 19. ÆGYPTUS IN DESOLATIONEM erit. Vastabitur à Cambyse, qui tribus annis ibi moratus, nulli sævitiæ aut injuriarum generi pepercit: fana evertit, abstulit simulacra, Egyptiacam religionem de ridiculo habuit, omnia denique perpetravit, quae regia potestas solet, quam neque ratio, neque sapientia, neque religio moderentur. Post Cambysis obitum, Ægyptus graves experta est Ochum et Antiochum Epiphanem.

ET IDUMEA IN DESERTUM PERDITIONIS, præsertim sub Machabæis, qui Idumæam miserè vastaverunt. Idumæi, uti queritur Joel hic, v. 2, Judæorum regionem inter se distribuerant; eorumque ærumnis gaudentes, illorum calamitati insultaverant, Ezech. 12, 13, 14. Quin et ad Chaldæos accesserant, illosque hortati fuerant, ut Hierosolymam penitùs everterent ac delerent, Psal. 136, 7: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea. At Judas Machabæus, tum Joannes Hircanus, armis illos aggressi, circumcisionem, leges ac ritus Judæorum amplecti coegerunt. Vide Ezechieleni 25, 12, 13, 14.

[ocr errors][merged small]

quin omnes inferorum vires illi noceant, Matth. 16, 18. VERS. 21. — MUNDABO SANGUINEM EORUM, QUEM NON MUNDAVERAM. Sanguinem, qui in veteri lege inquinatus erat, purgat Christus in novâ. Veram nos mundi tiem, cujus imago tantùm erant ritus ac lustrationes à lege imperatæ, in sacramentis invenimus. Vel: Ulciscar sanguinem populi mei, quem hactenus inultum reliqueram. Populi mei sanguinem, ab Idumæis iniquissimè fusun, vindicare diù cessavi: at denique tempus veniet. Aliter Populum meum flagitiis nondùm expiatis purgabo, eamque in rem furiis Antiochi Epiphanis utar. Hæc, usque ad Messiae tempus, ultima Judaeorum purgatio fuit. Speciari hic videntur etiam Ammonitæ, Moabite, eorumdem cum Idumæis criminum rei, cùm et ipsi Israelitarum ditionem, trans Jordanem positam, occupârint, Amos 1, 13; Sophon. 2, 8. Hebræus ad verbum : Mundabo sanguinem eorum ; non mundabo; vel, non mundavi. Supple, quem non mundavi. Septuag. : Ulciscar sanguinem eorum, et non purgubo (1).

(1)ET DOMINUS COMMORABITUR IN SION. Cùm completus fuerit numerus civium cœlestis Jerusalem tam ex Judis quàm ex gentibus, Dominus in sublimi, ac beatà illà Sion æternùm cum eis commorabitur, et æternùm ab eis videbitur.

Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei, mater nostra Jerusalem, cujus filii nunc gemimus, et flemus in hac lacrymarum valle, spemque, metumque inter dubii, et in medio labore atque conflictu oculos ad te tollentes, et procul te salutantes. Verè gloriosa dicta sunt de te. Sed quæ dici possunt, quia et hominibus, et hominum verbis dicta sunt, minora sunt bonis tuis, quæ neque oculus vidit, neque auris audivit, neque in cor hominis ascenderunt. Magua nobis videntur, que patimur, sed quidam ex clarissimis civibus tuis, qui inter illa versabatur, et quædam de te cognoverat, Don dubitavit dicere: Id enim quod in præsenti est momentaneum, et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate ætcrnum gloriæ pondus operatur in nobis. Spe igitur gaudebimus, et super flumina Baby

lonis, etiam dum sedemus, et lemus, recordabimur tul, Sion. Si oblitus fuero tui, Jerusalem, oblivioni desur dextera mea. Adharat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui, si non posuero Jerusalem in principio lætitiæ meæ. O diem illum beatum, atque omnibus votis optandum, quo ingrediemur civitatem sanctorum, cujus lux est Agnus, ubi rex videtur in decore suo, ubi abstergetur omnis lacryma ab oculis sanctorum, et mors non erit amplius, neque luctus, neque dolor, quia prima abierunt. Quàm dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! concupiscit, et deficit animea mea in atria Domini. Cor meum et caro mea exultaverunt in Deum vivum. Quando veniam, et apparebo ante faciem Dei! Quando videbo patrem illum, quem semper opto, et numquàm video, ad quem ex hoc exilio vociferor : Pater noster, qui es in cœlis! O pater verè, pater Domini nostri Jesu Christi, pater misericordiarum, el Deus totius consolationis. Quando videbo verbum bonum, quod cor Patris eructavit, quod erat in principio apud Deum, et ipsum est Deus! Quando licebit sacros pedes pro me perforatos osculari, os aperto lateri admovere, ad pedes ejus nunquàm inde recessurum sedere! O faciem sole ipso splendidiorem ! beatus est qui videt te, qui jam desiit dicere: Videbo eum, sed non modò; intuebor eum, sed non propè. Ecquis erit dies, quo peccatorum meorum sordibus ablutis, revelatà facie gloriam Domini speculabor, et videbo sanctificatorem Spiritum et auctorem bonorum, per cujus sanctificationem mundamur, ut similes ei simus, et videamus eum sicuti est? Beati qui habitant in domo tuâ, Domine,in secula seculorum laudabunt te, in secula seculorum videbunt, atque amabunt te. Quàm beata patria, in quà patrem inveniemus Deum, matrem beatissimam semper virginem Mariam, quæ nos, ut charissimos filios jucundissimis amplexibus venientes excipiet, fratres, tot prophetas, apostolos, martyres, confessores, virgines! Benedicite Dominum, omnes electi ejus, agite dies lætitiæ, et confitemini illi. Anima mea, benedic Dominum, quoniam liberavit Jerusalem civitatem suam à cunctis tribulationibus ejus Dominus Deus noster. Porta Jerusalem ex Sapphiro, et Smaragdo ædificabuntur, et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum ejus. Ex lapide candido et mundo omnes platea ejus sternentur, et per vicos ejus halleluia cantabitur. Benedictus Dominus qui exaltavit eam, ut sit regnum ejus in secula seculorum super cam. Amen. (Corn. à Lap.)

IN AMOS PROLEGOMENON.

(AUCTORE CALMET.)

AMOS, quem nonnulli præposterè cum patre Isaiæ miscent, oriundus erat, juxta communem sententiam, è vico Thecue in tribu Juda, quatuor leucis à Hierolosymà, meridiem versùs. Nos tamen eum locum sedem fuisse prophetæ, non patriam, censemus. Ortus est enim in ditione Israelis, ad quam potissimùm propheta destinatus erat. Amasias sacerdos Bethel, virum sanctum apud Jeroboamum II, regem Israelis, accusavit, calumniam struens: Rebellavit contra te Amos in medio domus Israel, c. 7, v. 10, Deinde quasi sententiam regis ferret, denuntiavit; ibid. v. 12 · Qui vides, gradere, fuge in terram Juda : et comede ibi panem, et prophetabis ibi. Quam ob vim queritur frequenter in suis scriptis propheta, graviter etiam arguens scelera

[ocr errors]

Israelitarum, veluti omnia oculatus testis explorata babuerit, c. 2, 12; 3, 7, 8. Primis visionibus in Bethel dignatus est, 7, 10; quo non aliunde venisse, sed veluti loci gentilis videtur. Non est igitur à vero absimile, eamdem regionem patriam illi fuisse, nec in Thecue nisi pellente Amasià venisse. S. Ilieronymus natum quidem in tribu Juda asserit, nullâ tamen opinionis suæ conjecturâ, sed eà tantùm ductus per uasione, quæ prophetam è Thecue accersit.

Pastoritiam agebat, compungendisque ficubus agrestibus, quo faciliùs maturescerent, 7, 14, juxta morem regionis, vitam toleravit; quare à munere prophetæ alienus, nec patrem habuit prophetam, nec magistrum, ibid. 14. Sed cùm operi suo intentus vacaret, niki

tale cogitans, repentè ad munus prophetæ cœlitus Evocatus est. Nec statim ad loquendum facilis fuit : nonnisi Deo jubente, atque Spiritu intus agente compulsus, tandem assensum præbuit, 3, 8; 7, 15 Oracula fudit sub Jeroboamo II, rege Asraelis, et Oziâ rege Juda, biennio antequàm valido terræ motu, 1, 1, ingenti horrore Hierosolyma consternaretur, Zach. 41; id quod Josephus, Antiq. lib. 2, cap. 11, assentientibus veterum atque recentiorum interpretum plerisque, ad tempus tentati à rege Oziâ muneris sacerdotalis, oblato thure coram Domino, confert, 4 Reg. 15, 5. Usserius temerarium Oziæ factum rejicit post obitum Jeroboami Il, cujus tamen argumentis non vincimur. Si factum illud Oziæ, et terræ motum, de quo Amos, ad annum 23 ejusdem regis conferamus,' initum ab eodem prophetâ munus statuendum est an. M. 3215, sexennio circiter ante obitum Jeroboami II. Sed hanc epocham incertam esse, ultrò fatemur. Vide nos in 4 Reg. 15, 5.

Prima Amos vaticinia cap. 7 leguntur. Objecta per visum est prophete species locustarum arva depopulantium, 7, 4, 2; ignis etiam longè latèque regionem corripientis, ipsas abyssi aquas siccantis, vers. 4. Tandem Deus ex alto monium fastigio stantem se, atque trullam camentariam manu tenentem prophet exhibuit, vers. 8; eversurum sc loca à superstitiosis Israelitis consecrata, domumque Jeroboami gladio exterminaturum minitatus. Visiones suas altè in Bethel prædicantein Amasias, sacerdos fani ejusdem ur bis, ad regem tanquàm perduellionis reum detulit, vers. 10. Nam, ait, seditiosis sermonibus, nec ultra ferendis, omnia turbat, undique dictitans: Jeroboam gladio peribit, et Israel captivus extra regionem suam ducetur. Impudentissimè ille quidem; nunquàm enin Amos gladio necandum Jeroboamum dixerat: eam ultionem domui Jeroboami, non ipsi Jeroboamo imminere vaticinatus erat. Quid rex decrevit, ignotum ; 'sed Amasias hominem solum vertere, atque in regionem Juda concedere jussit, monitum ne ulteriùs vaticinari in Bethel auderet, sedem religionis et regni. Cui Amos testatus, sé neque prophetam agere professione, neque genere, sed pastorem esse, agrestesque ficus compungere, qui inopinato Domini afflatu è pastore in prophetam transierit: deinde ad Amasiam versus, nuntiavit futurum, ut ejus uxor in urbe prostaret, ejus filii et filiæ gladio perirent, fundi funiculo divisi ad alios distraherentur, ipse tandem in terrâ împurâ obiret; ac denique Israel captivitate extra regionem suam premeretur.

Пæc prophetæ verba acerbè adeò excepisse Amasiam, nonnulli ex veteribus tradunt, ut frangi loquentis dentes, quoad silentium adigeretur, jusserit. Plura dlata viro supplicia alii testantur, addentes, Oziam filium Amasi sude in tempora prophetæ impiè im- . pacta, virum penè exanimem stravisse, qui delatus in Thecue brevi penitùs interierit, ibique avito sepulcro conditus. Verùm silentibus S. Scripturis, harum narrationum fidem suspectam habemus. Opinamur quin etiam, prophetam, relictâ Bethel, Thecuam se rece

pisse, ubi recitata sex prioribus libri capitibus vaticinia fuderit. Octavum et nonum caput ad idem facilè tempus pertinent. Emortualis, natalitia, et functi muneris periodus æquè latent. Sunt qui duobus tantùm annis prophetam egisse putent, toto nempe biennio, quod ferræmotum, in ipso scripti exordio expressuir, præcessit. Alii intra annum omnia illius vaticinia definiunt. Conjecturæ omnes; nihil certi.

Duo priora Amos capita in Damascenos, Philisthæos, Tyrios, Idumæos, Ammonitas, Moabitas, populos Juda, et Israelitas decem tribuum impenduntur. Omnia verò mala, quæ iis minitatur, ad postrema barum gentium, deinde ab Assyriis et Chaldæis regibus expugnatarum, tempora pertinent. Deinde tota sermonis vis in Israelem coacta, quò maximè prophetæ mens universa collineat, non postremam modò illorum captivitatem, cap. 4, 3; 5, 1, 2, etc., sed prænuntia etiam hujus calamitatis mala, post regnum Jeroboami II, inferenda, vaticinatur, 2, 13, 14; 3, 2. Addit oracula de obitu Zachariæ, cap. 7, adventu Phul et Theglathphalasari in ditionem Israelis. Tandem ad Ictiora conversus, solutum iri captivitatem decem tribuum nuntiat, 9, 14. Acriùs in locupletes et avares Israelitas invehitur, quibus ædiam superbiam, conviviorum apparatum, et in supellectili nimium luxum, et ambitionem exprobrat, 3, 15; 4, 1, 2. Judices, qui viros insontes opprimunt, pauperes in servitutem vendunt, castigat, 2, 6. Populum reum agit incestûs, et in prophctas pervicacia, ibid. Denique ex ejus prophetæ lectione intelligimus, florentissimum alioqui eâ ætate regnum Israelis immani criminum contagione languisse, longamque prosperitatem augendis sceleribus criminibusque, uti ferè fit cùm timor Domini et justitia ex hominum animis abiêre, valuisse.

Idololatriæ malum ejus viri ætate non admodùm in Israele invaluerat. Post regnum Jehu, qui, everso templo Baalis, illius sacerdotes deleverat, publicus Baalis cultus ab eo tempore exsulavit, 4 Reg. 10, 18, etc. Jeroboamus II, non alio nomine in Scripturâ accusatur, quàm quòd in errore Jeroboami I, nempe in cultu vitulorum aureorum, quem Amos pariter exprobrat Israelitis, perseveraverit, ibid. 14, 24. Frequentabantur urbes Dan, Bethel, Galgala, et Bersabec; ibique per eorum locorum Deos jurabatur. Bersabee locus erat religiosus peregrinantibus, nuper, nec ante regnum Jeroboami II, quamvis eo tempore celebris, frequentatus, 5, 5. Veteris religionis vestigia plurima in Israele adhuc manebant, quibus cultum se Domino impendere persuasi, insaniæ à prophetâ arguuntur; demonstrat enim inanem esse religionem, quam justitia et cbaritas non commendant, 2, 11, 12; 4, 4, 5, 5, 21, 22, 23.

Quanquàm id potissimùm spectabat Amos, ut vaticiniis suis Israelitas juvaret, aliquando tamen in Juda et finitimis Palæstinæ regnis versatur. Primam domui Davidicæ gloriam, ejusque imperium in Idumæam cxterasque olim subjectas gentes restituendum prædicit, 9, 14, 12. Phrasibus tamen adeò magnificis utitur, w

Messiam pariter, et ejus Ecclesiæ institutionem ob oculos habuisse videatur.

Imperito usum esse sermone, S. Hieronymus prologo Exposit. fatetur, illud Apostoli 2 Cor. 11, 6, de ipso usurpans: Imperitus sermone, sed non scientià. In Comment. in Amos 1, 2, animadvertit, apto professioni suæ eloquio uti universos, ita Amos comparationes ex agro, cui maximè assueverat, ducere amat. Et quidem totus illius liber perpetuå allegoria serie. ad campestria utensilia, tum et pastoritiam agrestemque vitam alludit. Optimè quidem vir sanctus, cùm de stylo agitur; eamdemque, quam ille sensit, humilis eloquii simplicitatem in eodem prophetâ vidisse, sibi plures ex interpretibus visi sunt. Verùm S. Augustinus de Doctr. Christ., lib. 4, cap. 7, qui eloquentiæ Hieronymianæ nihil concedebat, gnarus profectò quid de stylo Amos sentiretur, ejus exemplum inter cæteros selegit, ut luculenter demonstraret, eloquentiâ quâdam naturali, cum insitâ quâdam prudentiâ, usos esse prophetas, ut verba rebus aptarent. Isti qui prophetas nostros, ait, tanquàm ineruditos et elocutionis gnaros veluti docti disertique contemnunt, si aliquid eis tale vel in tales dicendum fuisset, aliter se voluissent dicere?... Quid enim est quod isto eloquio aures sobriæ plus desiderent? Nobilis hujus eloquentiæ exempla prosequitur ex capite 6 ejusdem prophetæ. Quâ in re tamen non ita constituendum est, quasi sapientia divina eloquentiæ servire credenda sit. Non intentà in eloquentiam sapientiâ, sed à sapientià non recedente eloquentia. Tandem ita claudit : Quapropter et eloquentes quidem,non tantùm sapientes fâteamur (sacros scriptores); tali eloquentiâ, qualis personis ejusmodi congruebat (1).

(1) Amosum oracula, que suum nomen præ se ferunt, ipsum litteris mandasse, cur in dubium vocetur (), ratio idonca est nulla. Quòd enim de vate nonnunquàm in tertiâ personà sermo fit (1, 1; 7, 12, 13), minimè argumento esse, alium quendam hunc librum composuisse, vix est, quod moneamus. Nemo sanè dubitaverit unquàm, sintne C. Julii Cæsaris de bello quod cum Gallis gessit Commentariorum libri 7, ab ipsius Caesaris manu, propterea quòd in iis Cæsaris

() Quod factum ab Hobbesio, qui in Leviathane, c. 33, scripsit. Liber Amos prophetia ipsius est. An tamen ab eo scriptus sit, non apparet.

res gestæ in tertiâ narrantur persona. Sed quæ noster sibi visa toto cap. 7, item 8, 1, 2; 9, 1, edisserit, ita de se in primâ personâ et αùτопρоσúпws describit, ut eumdem et vaticiniorum praeconem, et libri hujus scriptorem manifestò doceat. Idem enim vates, qui genus ac ætatem suam 1, 1, divinamque ad munus propheticum vocationem et instructionem 7, 14, 15, exponit, tum ea ipsa, quæ 7, 1, seqq. vidisse narrat, semetipsum litteris consignâsse indicat, et intercessio nis suæ verba refert, vers. 2, 5, neutiquàm diversus ab Amoso, aut alius ab eo judicari poterit, qui quid mente perceperit, quid responsi dederit, quam visorum explicationem edoctus fuerit, vers. 7, 8, consignavit. Idem valet de locis 8, 1, 2, et 9, 1. Præterea et stylus ac sermonis habitus Amosum ipsum arguunt libri, qui ejus nomen gerit, scriptorem, quippe qui cùm inter Thecuanos rusticam ageret vitam, nec haberet unde politioris sermonis facultatem sibi compararet, dictione utitur planâ et simplici, solis exornata imaginibus è rure, gregibus, desertis rebusque naturalibus aliis, petitis (*). Quod et Hieronymus observavit, in suis ad nostrum vatem Commentariis. Na‹turale est, › inquit, ‹ ut omnes artifices suæ artis loquantur exemplis, et unusquisque in quo studio trivit ætatem, illius similitudinem proferat. Verbi gratiâ, qui nauta est et gubernator, tristitiam suam comparat tempestati, damnum naufragium vocal, inimicos suos ventos contrarios, appellat: rursùs pro‹ speritatem et lætitiam, auram placidissimam, et secundos nominat ventos, tranquilla maria et æquora, ‹ campi simiilima. E regione miles quidquid dixerit, ‹ scutum, gladium, loricam, galeam, lanceam, arcum, sagittam, mortem, vulnus et victoriam sonat. In ore philosophorum semper Socrates et Plato, Xenophon et Theophratus, Zeno et Aristoteles, Stoici versantur et Peripatetici. Oratores Lysiam et Hyperiden, Periclem et Demosthenem, Gracchos, Catones, Tullios et Hortensios in cœlum laudibus ferunt. Poet, si epici sunt, Homerum atque Virgilium; si lyrici, Pindarum et Flaccum, crebro sermone concelebrant. Cur hæc dicta sunt? ut scilicet ostendamus, etiam Amos prophetam, qui pastor de pastoribus fuit, et pastor non in locis <cultis ac vineis consitis, aut certè inter sylvas et prata virentia, sed in latâ eremi vastitate, in quâ versatur leonum feritas, et interfectio pecoruin, artis suæ usum esse sermonibus, ut vocem Domini terribilem æquè metuendam rugitum leonum et fremitum nominaret, eversionem Israeliticarum urbium, pastorum sollicitudini et ariditati montium comparans. › (Rosenmuller.)

(*) Paucos esse nostri libri versus, in quibus non ad talia alludatur, ostendit C. G. Hase, in Dissertat. inscriptà: Stylus Amosi prophetæ ex illius vitâ erutus, Hal. 1755, § 6, seqq.

[blocks in formation]

vite à revenir au moins alors au Seigneur, lui prédit les miséricordes que le Seigneur exercera sur elle. Il fait assez entendre que la colère de Dieu se répandra successivement sur toute l'étendue du pays occupé par les deux maisons d'Israël et de Juda. Mais ensuite il annonce le rétablissement de la maison de David, et le retour des miséricordes du Seigneur sur les enfants d'Israel. Voilà à quoi se réduit toute la prophétie d'Amos considérée selon le sens littéral et immédiat.

Mais divers traits répandus dans ces prophéties nous avertissent que ce premier sens en couvre un plus profond. En annonçant le rétablissement de la maison de David, le prophète y joint la promesse de la conversion des gentils; et par là il nous montre que ce qu'il dit du rétablissement de la maison de David ne doit pas se prendre dans un sens littéral et charnel. En effet, en vain chercherait-on ce rétablissement au temps de Zorobabel, lorsque les Juifs revinrent de leur captivité; Zorobabel n'eut qu'un pouvoir en quelque sorte emprunté, et dépendant de l'autorité des rois de Perse; d'ailleurs on ne vit point alors la multitude des nations se soumettre à la maison de David, ni rechercher le Seigneur et se glorifier de porter son nom. La nation juive n'eut de pouvoir absolu que sous les Asmonéens, longtemps après le retour de la captivité; mais les Asmonéens n'étaient ni de la race de David, ni de la tribu même de Juda; ils étaient dépositaires de l'autorité que Dieu avait confiée à la maison de Juda, mais ils n'étaient pas de cette tribu; et on ne vit point encore alors les nations se soumettre à cux, ni aderer le Seigneur. Ce n'est qu'en la personne de Jésus-Christ et sous son règne que la prophétie reçoit son accomplissement. Il sera grand, dit l'ange l'annonçant à Marie, et il sera appelé le fils du Très-Haut : le Seigneur lui donnera le trône de David son père: il régnera éternellement sur la maison de Jacob, et son règne n'aura point de fin. C'était donc en lui que devait être rétablic la maison de David; et c'est aussi en lui que la maison de David a été rétablie, lorsque dans sa résurrection il a été oint et consacré de Dieu son père pour être roi sur Sion la montagne sainte du Seigneur, selon ce que le Seigneur lui dit alors: Vous êtes mon fils: je vous ai engendré aujourd'hui : demandez-moi, et je vous donnerai les nations pour votre héritage, et toute l'étendue de la terre pour la posséder. Lui-même parlant à ses apôtres après sa résurrection, et lorsqu'il était près de les quitter pour s'élever au ciel, leur dit : Toute puissance m'a été donnée dans le ciel et sur la terre. Allez donc, instruisez toutes les nations, et baptisez-les au nom du Père, et du Fils, et du Saint-Esprit, leur apprenant à observer toutes les choses que je vous ai commandées. Et je serai moi-même toujours avec vous jusqu'à la consommation des siècles. Après leur avoir ainsi parlé, il fut élevé dans le ciel, où il est assis à la droite de Dieu; et eux, peu de temps après, étant partis, prêchèrent partout, le Seigneur coopérant avec eux, et confirmant sa parole par les miracles qui l'accompagnaient en sorte qu'en

moins de quarante années tout l'univers connu se vit rempli d'une multitude d'hommes fidèles de toute nation, qui s'étaient empressés de rechercher le Scigneur; et qui se glorifiaient de porter son nom. Ce fut donc alors que la prophétie d'Amos fut accomplie ; c'est aussi ce que l'apôtre S. Jacques remarque, lorsque dans le concile de Jérusalem il s'exprime ainsi : Mes frères, Simon vous a représenté de quelle manière Lieu a commencé de regarder favorablement les gentils, pour choisir parmi eux un peuple consacré à son nom. Et les paroles des prophètes s'y accordent, selon qu'il est écrit: Après cela j'édifierai de nouveau le tabernacle de David, qui est tombe; je réparerai ses ruines et le relèverai; en sorte que le reste des hommes et tous les gentils rechercheront le Seigneur, et seront alors appclés de mon nom; c'est ce que dit le Seigneur, qui fera ces choses (1). Cette prophétie est précisément celle d'Amos. Il est vrai qu'il y a quelque différence dans le texte hébreu tel que nous l'avons, et tel qu'on le lisait dès le temps de S. Jérôme, auteur de notre Vulgate, dans laquelle nous lisons: En ce jour-là, je relèverai le tabernacle de David qui est tombé; je refermerai les ouvertures de ses murailles, je rétablirai ce qui était tombé, et je le rebâtirai comme il était autrefois; en sorte qu'ils possèdent les restes de l'Idumée, et toutes les nations, parce qu'ils ont été appelés de mon nom; c'est ce que dit le Seigneur, qui fera ces choses (2). Mais le sens que S. Jacques exprime se trouve dans la version des Septante, où on lit: En ce jour-là je relèverai le tabernacle de David qui est tombé ; je rétablirai ce qui était tombé ; je relèverai ses ruines, et le rebâtirai comme il était autrefois ; en sorte que le reste des hommes et toutes les nations me rechercheront, et seront alors appelés de mon nom; c'est ce que dit le Seigneur, qui fera ces choses.

11. Suite des réflexions sur la prophétie d'Amos. Parrallèle entre la maison d'Israël considérée dans sn infidélité, dans sa réprobation et dans son rappel; et le Juif incrédule considéré dans son infidélité, dans sa réprobation et dans son rappel.

Mais tandis que la multitude des gentils s'empressait de chercher le Seigneur, la multitude des Juifs s'éloignait de lui, et attirait sur elle les reproches que le Seigneur faisait autrefois à la maison d'Israël par la bouche du prophète Amos; elle se rendait digne d'éprouver les vengeances que le Seigneur avait autrefois annoncées à la maison d'Israël par la bouche du même prophète. Le premier crime que le Seigneur reproche à la maison d'Israël par la bouche d'Amos, c'est d'avoir vendu le juste pour de l'argent: Pro eo

(1) Act. 15, 13, et seqq. Viri fratres, etc........... Et huic concordant verba prophetarum sicut scriptum es¡ : Post hæc revertar et reædificabo tabernuculum David, etc... Ut requirant cæteri hominum Deum, el omnes gentes super quas invocatum est nomen meum, etc.

(2) Amos 9, 11, 12: In die illà suscitabo tabernaculum David, etc....... ut possideant reliquias Idumææ, et omnes nationes, cò quòd invocatum sit nomen meum super cos, etc.

« PredošláPokračovať »