Obrázky na stránke
PDF
ePub

quo sibi Deum adesse intelligat. Nullus jam illis propheta est, nullus princeps, pastor nullus. Divina oracula, quorum ipsa custos electa fuerat, legit semper, nunquàm intelligit. Vide S. Hieronymum hic. VERS. 12.- -A MARI USQUE AD MARE. A mari Mediterraneo, quod ad Palæstinæ occidentem jacet, usque ad oceanum, qui ad mcridiem; et ab aquilone usque ad orientem; in omnibus denique terræ partibus, ad quas ejiciemini. Mare plerùmque pro occidente usurpatur, cùm Mediterraneum ad Palestinæ occidentem jaceat. Oppositum huic mare procul dubio est Oceanus; statim enim propheta aquilonem nominat et orientem, ceu terminos his duobus oppositos (1).

[blocks in formation]

(1) VERS. 14. QUI JURANT IN DELICTO SAMARIÆ, id est, in vitulo, vel vitulis, quos erexerat Jeroboam, et colebant reges Samaria cum populo decem tribuum. Dicitur autem delictum Samariæ, quia gravissimi sanè delicti, regis et populi, tum effectus, tum objectum fuit Intelligi autem hos vitulos aureos, perspicuum est ex eo quod sequitur, cùm dicunt impii isti: Vivit Deus tuus, Dan, et vivit via Bersabee. Secundùm litteram enim unus istorum vitulorum in Dan fuit, alter in Bethel, ut patet in Regum historiâ, 3 Regum, 12. Et loca vicina erant Bethel, et Bersabee. (Estius.)

CAPUT IX.

1. Vidi Dominum stantem super altare, et dixit : Percute cardinem, et commoveantur superliminaria : avaritia enim in capite omnium, et novissimum eorum in gladio interficiam non erit fuga eis. Fugient, et non salvabitur ex eis qui fugerit.

2. Si descenderint usque ad infernum, inde manus mea educet eos: et si ascenderint usque in cœlum, inde detraham eos.

3. Et si absconditi fuerint in vertice Carmeli, inde scrutans auferam eos et si celaverint se ab oculis meis in profundo maris, ibi mandabo serpenti, et mordebit cos.

4. Et si abierint in captivitatem coram inimicis suis, ibi mandabo gladio, et occidet eos : et ponam oculos meos in malum, et non in bonum.

5. Et Dominus Deus exercituum, qui tangit terram, et tabescet, et lugebunt omnes habitantes in eâ : et ascendet sicut rivus omnis, et defluet sicut fluvius Egypti.

6. Qui ædificat in cœlo ascensionem suam, et fasciculum suum super terram fundavit : qui vocat aquas inaris, et effundit eas super faciem terræ: Dominus nomen ejus.

7. Numquid non ut filii Æthiopum yos estis mihi, tilii Israel? ait Dominus ; numquid non Israel ascendere feci de terrâ Ægypti, et Palæstinos de Cappaociâ, et Syros de Cyrene?

8. Ecce oculi Domini Dei super regnum peccans, et conteram illud à facie terræ: verùmtamen conterens non conteram domum Jacob, dicit Dominus.

9. Ecce enim mandabo ego, et concutiam in omni

non legimus; at certum on.ninò est, populum à falsi hujus numinis cultu non recessisse, 4 Reg. 17, 16: Adoraverunt universam militiam cœli servieruntque Baal; eamdemque religionem usque ad absolutum regni Israelis excidium tenuisse.

Vivit Deus tuus, Dan; et vivit viA (Religio) BERSABEE. Jeroboam filius Nabath, primus decem tribuum rex, ex aureis vitulis alterum in Dan propè fontes Jordanis dedicaverat. Jeroboami II ætate, religiosa ad Bersabee, vel ad excelsa Isaaci, ut ait Amos 7, 9, itinera magno studio frequentabantur. Jurabat populus per Deum qui Dan colebatur, et per alterum, cujus altare in Bersabee stabat. Verus fortassè omnium Deus is erat; cùm tamen illius religio superstitionibus misceretur, iisque in locis et eâ ratione, quæ ipse non probabat, exerceretur, meritò populum arguit propheta, horum numinum nomine jurantem, quasi non unus haberetur in Israele Deus. Hebræus ad verbum: Vivant Dii tui, Dan; et vivat via tua, religio tua, cultus tuus, Bersabee. Via pro more cultuque usurpatur: Si quos invenisset hujus viæ viros, Act. 9, 2. Moyses, Exod. 18, 20: Ostendas populo cæremonias et ritum colendi, viamque per quam ingredi debeant. Alii absolutè de religiosis ad Bersabee itineribus interpre tantur. Septuaginta: Vivit Deus tuus, Dan, et Deus tuus, Bersabee.

CHAPITRE IX.

1. J'ai vu le Seigneur qui était debout sur l'autel, et qui a dit Frappez le gond, et que le haut de la porte en soit ébranlé, parce qu'ils ont tous l'avarice dans la tête. Je ferai mourir par l'épée jusqu'au dernier d'entre eux; nul n'en échappera; et celui qui voudra fuir ne se sauvera point par la fuite.

2. Quand ils descendraient jusqu'aux enfers, ma main les en retirerait; et quand ils monteraient jusqu'au ciel, je es en ferais tomber.

3. S'ils se cachent sur le haut du mont Carmel, j'irai les y chercher et les en faire sortir; et s'ils vont au plus profond de la nier pour se dérober à mes yeux, je commanderai à un serpent qu'il les morde.

4. Si leurs ennemis en emmènent quelques uns captifs en une terre étrangère, je commanderai à l'épée, et elle les tuera; et j'arrêterai mes yeux sur eux, non pour leur faire du bien, mais pour les accabler de maux.

5. C'est le Seigneur Dieu des armées qui frappe la terre, et elle tombe en langueur, et tous ceux qui l'habitent seront dans les larmes : elle sera inondée d'un fleuve de maux, et ses richesses se dissiperont comme le fleuve de l'Egypte.

6. C'est lui qui a édifié son trône dans le ciel, et établi son faisceau sur la terre. C'est lui qui appelle les eaux de la mer, et qui les répand sur la face de la terre; son nom est le Seigneur.

7. Enfants d'Israël, vous êtes à moi, dit le Seigneur; mais les enfants des Ethiopiens ne m'appartiennent-ils pas aussi? J'ai tiré Israël de l'Egypte; mais n'ai-je pas tiré aussi les Philistins de la Cappadoce, et les Syriens de Cyrène?

8. Les yeux du Seigneur Dieu sont ouverts sur tous les royaumes qui s'abandonnent au péché; je les exterminerai de dessus la terre, dit le Seigneur; néanmoins je ne ruinerai pas entièrement la maison de Jacob.

9. Car je vais donner mes ordres, et je ferai que la

bus gentibus domum Israel, sicut concutitur triticum in cribro: et non cadet lapillus super terram.

10. In gladio morientur omnes peccatores populi mei, qui dicunt: Non appropinquabit, et non veniet super nos malum.

11. In die illâ suscitabo tabernaculum David, quod cecidit et reædificabo aperturas murorum ejus, et ea quæ corruerant instaurabo: et reædificabo illud sicut in diebus antiquis:

12. Ut possideant reliquias Idumææ, et omnes nationes, eò quòd invocatum sit nomen meum super eos, dicit Dominus faciens hæc.

13. Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et comprehendet arator messorem, et calcator uvæ mittentem semen et stillabunt montes dulcedinem, et omnes colles culti erunt.

14. Et convertam captivitatem populi mei Israel : et ædificabunt civitates desertas, et inhabitabunt; et plantabunt vineas, et bibent vinum earum et facient hortos, et comedent fructus eorum.

15. Et plantabo eos super humum suam, et non evellam eos ultra de terrâ suâ, quam dedi eis, dicit Dominus Deus tuus.

maison d'Israel sera agitée parmi toutes les nations, comme le blé est remué dans le crible, sans néanmoins qu'il en tombe à terre un seul grain.

10. Je ferai mourir par l'épée tous ceux de mon peuple qui s'abandonnent au péché, tous ceux qui disent: Ces maux ne viendront pas jusqu'à nous; ils n'arriveront jamais.

11. En ce temps-là, je relèverai le tabernacle de David qui est ruiné; je refermerai les ouvertures de ses murailles; je rebâtirai ce qui était tombé, et je le rétablirai comme il était autrefois,

12. Afin que mon peuple possède les restes de l'Idumée et toutes les nations du monde, parce qu'il a été appelé de mon nom; c'est le Seigneur qui l'a dit, et c'est lui qui le fera.

14. H viendra un temps, dit le Seigneur, où les ouvrages du laboureur et du moissonneur, de celui qui foule les raisins et de celui qui sème les grains, s'entre-suivront. La douceur dégouttera des montagnes, et toutes les collines seront cultivées.

14. Je ferai revenir les captifs de mon peuple d'Israel; ils rebâtiront les villes désertes, et ils les habiteront; ils planteront des vignes, et ils en boiront le vin; ils feront des jardins et ils en mangeront le fruit.

15. Je les établirai dans leur pays; et je ne les arracherai plus à l'avenir de la terre que je leur ai donnée, dit le Seigneur votre Dieu.

COMMENTARIUM.

VERS. 1. VIDI DOMINUM STANTEM SUPER ALTARE, ET DIXIT PERCUTE CARDINEM, ET COMMOVEANTUR SUPERLIMINARIA. Pergunt superioris capitis vaticinia. Dixerat Amos 8,3: Stridebunt cardines templi in die illà... multi morientur : in omni loco projicictur silentium. Hìc verò, ut doceat, hujusmodi minarum fidem mox completum iri, ait, visum sibi esse Dominum, super altare stantem, sibique, vel angelo imperantem: Percute cardinem, et commoveantur superliminaria... novissimum eorum in gladio interficiam; omnes, nemine excepto. Altare, cui Dominus stans insistit, procul dubio templi Hierosolymitani est; veri enim simile non videtur, verum Israelis Deum super aras templorum Bethelis aut Samariæ, quæ ipse exsecrabatur, stetisse. Idem Amos 1,2, Deum ceu leonem è Sione rugientem, atque ab Hierosolymis clamantem exhibet. Jubet Deus feriri fores, easque pandi, quippe sese mox proditurum suamque in hostes vindictam exerciturum in decem tribus minatur, quarum templa evertenda erant, delendum penitùs regnum, populusque vel in cædem vel in captivitatem rapiendus. Fores feriendæ et quatiendæ Israeleni universum significant, mox vastandum ab Assyriis ac diripiendum.

Reddi Hebræus potest: Vidi Dominum stantem super altare, et dixit: Percule malum punicum (vel sphærulam liminis superi, vel axem ), et commoveantur postes. Septuaginta Percute propitiatorium, et commovebuntur propylæa (vestibula). Caphtor, que vox plerùmque malum punicum, seu sphærulam et pomum significat, quamdam etiam portæ partem, non satis notam, designat. Minitatur Sophonias eversum iri Assyriorum metropolim, ferasque in illius Caphtorim commoraturas, Sophon. 11, 14. Explicare videtur Chaldæus de sphærulis aurei candelabri, quas Moyses frequenter caphtorim nuncrpat. Extinctum iri ait can

delabrum, totumque vaticinium de excidio decem tribuum explicat; cujus sententiam interpretes eruditissimi amplectuntur. At tota orationis series eò ducit, ut hæc verba ad decem tribus referamus, uti diximus.

AVARITIA IN CAPITE OMNIUM, ET NOVISSIMUM EORUM IN GLADIO INTERFICIAM, vel avaritiæ suæ pœna in ipsorum capita cecidit, omnesque illorum posteros gladio perdam. Sive: Omnes illorum principes avaritiâ occupantur; illorum proceres avaritiam sequuntur ; quamobrem ex illis vel novissimos interficiam. Reddunt alii In frusta concidam, vel concidet, eos qui sunt in capite omnium eorum, et posteritatem eorum gladio interficiam. Septuaginta, aliis benè multis assentientibus, imperativo modo reddunt: Concide, feri capita omnium eorum, et eos, qui reliqui ex iis fuerint, gladio cædam.

NON ERIT FUGA EIS. Ilebræus Non elabetur qui ex eis fugerit; et qui evaserit, non servabitur. Qui discrimine elapsos se esse putaverint fugâ, communi cæterorum calamitate obvolventur: in tutissimis etiam asylis illos scrutabor.

Vers. 2. Si descenderint usque ad infernum, in imas terræ partes, in specus abditissimos. Eò clabi solebant Hebræi, ubi regio ab hostibus infestaretur. Si ascendero in cœlum, tu illic es: si descendero in infernum, ades, Psal. 138, 8.

VERS. 3. IN VERTICE CARMELI. Carmeli vertex frequens erat lucis specubusque, aptis in formidine perfugiis.

IBI MANDABO SErpenti, et morDEBIT EOS, vel: Monstrum æquoreum in illos mittam, ipsos voraturum. Pisces ab Hebræis inter reptiles bestias seu angues recensebantur. Vide Job. 26, 13; Isai. 27, 4; Levit. 11, 46. Hebræa vox vulgò anguem significat. Septua

[blocks in formation]
[ocr errors]

VERS. 5. ASCENDET SICUT RIVUS OMNIS, ET DEFLUET SICUT FLUVIUS ÆGYPTI. Eadem fermè sententia legitur capite 8, 8. Hebr.: Ascendet sicut amnis, et dissipabitur ut fluvius Ægypti. Regio universa uno impetu veluti amne obruetur; atque hic amnis instar Nili aquas contrahet. Septuaginta ferunt solummodò: Ascendet sicut fluvius Ægypti. Israeli mala cum alluvione comparata jam supra vidimus, capite 5, 24. VERS. 6. QUI ÆDIFICAT IN COELO ASCENSIONEM (SOlium) SUAM, ET FASCICULUM SUUM (cœtum asseclarum) SUPER TERRAM FUNDAVIT. Hebræus: Edificavit in cœlis ascensus suos, et cætum suum super terram. Vel: Ædificavit in cœlis canacula sua, et familiares suos, servos, famulos, super terram. Aliter: Statuit in cœlo solium suum, et scabellum suum super terram. Septuag. : Edificans in cœlum ascensionem, et promissionem super terram fundans. Quæ verba tropico et morali sensu inteliigi queunt.

VOCAT AQUAS MARIS, ET EFFUNDIT EAS SUPER FACIEM TERRÆ, alluvionibus quæ interdùm fiunt; vel potiùs aquis, quæ in vapores sublatæ, deinde in imbres conversæ cadunt. Vide supra, 5, 8.

[ocr errors]

VERS. 7. - NUMQUID NON UT FILII ÆTHIOPUM, vel Chuschim, vos ESTIS MIHI? Docuimus alibi, Chus eam Arabic partem tenuisse, quæ circa borealem Erythræi extremitatem jacet; eodemque nomine Chus appellatos esse Scythas atque Ethiopes. At quocumque modo usurpetur, ex profectò gentes nihilo magis à Deo curantur quàm quæ despectissimæ. Amos, ut fiduciam falsò ab Israelitis conceptam removeret, Deo scilicet suas ipsorum res multò magis cordi esse quàm ut illos absoluto penitùs exitio perire pateretur, docet ipsos post seditionem nihilo pluris à Deo fieri quàm Æthiopes. Populi mei appellatione indignos vosmet effecistis superstitionem et idola sectati; à fœderis mei beneficio quodammodò excidistis. Vos me, ego vos desero. At nonne tu ipse, o Deus, nos ab Egypto reduxisti? Omninò at nonne idem ego et Philisthinos è Caphtor, et Syros è Kir accersivi? li ne idcircò servi mei sunt, et gens mea?

NUMQUID NON... ASCENDERE FECI... PALESTINOS DE CAPPADOCIA, ET SYROS DE CYRENE? Hebræus : Nonne eduxi Philisthiim de Caphthor, et Aram de Kir? Philisthinorum origo è Caphtor insula, et parentibus caphthorim, luculentissimè traditur in Moyse, Genes. 10, 14, et Jeremià, 37, 4. Conjecturas dedimus in Genesi, quibus nomine Caphtor Cyprum insulam significari putabamus, et in primo Regum libro pro Creta pugnavimus. De Aram seu Syris, è regione Kir profectis, nihil addimus iis quæ in Genesi, 10, 22, congessimus. Illud tantummodò scimus ex quarto Re

gum libro, 16, 9, et primo Amosi capite, v. 5, Syros Damascenos in regionem Kir à Theglathphalasaro ductos esse captivos, atque interpretum nonnullos existimare, reditum hujus gentis in patriam ceu præteritum ab Amoso spectari, quanquàm ætate suâ longè posteriorem. Reddunt Septuaginta : Eduxi Syros de fovea. Theodotion Kir vertit murum; Symmachus Cyrenaicam (1).

VERS. 9. SICUT CONCUTITUR IN CRIBRO triticum, et bonum à malo et quisquiliis excernitur, ita Israelis gens inter gentes agitabitur et dispergetur, donec quidquid vitiosum, corruptum, malumque in eâ est bono integroque sejungatur. Septuag. et alii quidam interpretes Hebræum reddunt: Quemadmodùm cùm ventilatur in ventilabro, in ventum projicitur; ita enim veteres triticum in areâ purgabant.

ET NON CADET LAPILLUS SUPER TERRAM. Triticum in ventum ita projiciam, ut nonnisi triticum in aream cadat; neque paleam, neque pulverem, neque lapillum secum trahet. Septuaginta : Non cadet contritio, granulum super terram.

[ocr errors]

VERS. 10. NON APPROPINQUABIT... SUPER NOS MALUM. Ita blandicbantur sibi impii incredulique, ii quos alibi arguit, quòd diem Domini optaverint, ac superbè dixerint Ubi est verbum Domini? Veniat. Jerem. 17, 15.

:

[ocr errors]

VERS. 11. IN DIE ILLA SUSCITABO TABERNACULUM David, quod cecIDIT. Lapso Israelis regno, diù adhuc stetit regnum Juda, ac magnoperè floruit, regnantibus Ezechia et Josià. Reliqui ex Israelitis accesserunt Judæ, et ad Dominum plerique rediêre, 2 Paral. 24, 6, 9; 30, 11; 31, 6. At breve adeò tempus, et levem adeò felicitatem Davidicæ domus spectasse propheta nullo modo videtur. Verba quibus utitur ad ætatem solutâ captivitate posteriorem, ac fortasse ad ipsa Christi tempora nos ducunt. Davidicæ domûs ruinæ et imperium, quemadmodùm olim in Idumæam omnesque gentes, restituta et confirmata nonnisi sub Jesu Christi regno ejusque Ecclesiæ principatu fuêre. Brevis et angustissimis terminis definita potestas, et mutuo accepta, ac regibus Assyriis eorumque præfectis regio nomine missis obnoxia auctoritas Zorobabeli fuit. Absoluto principatu Judæa gens nonnisi diutissimè post captivitatem et sub Asmonæis gavisa est. Porrò Asmonæi neque ad Judæ tribum, neque ad Davidis familiam spectabant. Cùm expletum dicitur vaticinium in Asmonæorum imperio, gentem moderantium, sub Judæ vel Judæorum nomine cognitam, ea profectò neque absoluta est, neque integra, neque litteralis vaticinii fides; illud quippe instabile imperium fuit, ad alterum nobilius ducens. Ita explicabat S. Jacobus in primâ synodo Hierosolymis habitâ.

VERS. 12. UT POSSIDEANT RELIQUIAS IDUME F. Idumacam expugnavit David, eaque regibus Juda usque ad Joramum paruit, 4 Reg. 8, 20. Ab eo tempore libera mansit usque ad Nabuchodonosorem, qui incolas

(1) VERS. 8. VERUMTAMEN CONTERENS NON CONTERAM, q. d. Planè et omninò non conteram Israclem, sed reliquias ex co servabo et salvabo. (Corn. à Lap.)

captivos traxit, Jerem. 27, 3. Idumæorum igitur reliquiis, solutà captivitate, imperaturam Davidis domum vaticinatur Amos. Illos profectò Hircanus Asmonæus iterùm ditioni suæ addidit, et circumcisionem ritusque Judaicos admittere coegit. Hic, quanquàm Levitico, non Davidico genere satus, Davidis regnum tenuit. ET OMNES NATIONES, EO QUOD INVOCATUM SIT NOMEN MEUM SUPER EOS. Gentibus, quibus olim imperavit, iterùm dominabitur Israel. Paruêre Israelitis Moabitæ, Ammonitæ, Arabum pars post Machabæos et sub Herode. At integra horum vaticiniorum fides nonnisi sub Jesu Christi regno ejusque Ecclesiæ expleta est. Universas ille gentes sibi subdidit, et sub uno Christianorum nomine conjunxit: Eò quòd invocatum sit nomen meum super eos. Septuaginta in hujus loci versione inagnopere dissident à Vulgatâ : Ut exquirant me reliqui hominum, et omnes gentes, super quos invocatum est nomen meum super eos. Idem hic locus ex fide

septuaginta Interpretum recitatur in Actis Apostolorum, 15, 17: Ut requirant cæteri hominum Dominum, et omnes gentes, super quas invocatum est nomen meum. Legunt Adam, homines, pro Edom, Idumæis; exdem enim in utroque Hebraico vocabulo litteræ sunt VERS. 15. COMPREHENDET ARATOR MESSOREM. Sen

tentia ex agriculturâ ducitur, uti passim solet Amos. Anni tempora neque siccitate, neque aliis è cœle plagis turbabuntur, supra, 4, 7. Agricolarum labores felici ac stabili ordine se invicem sequentur. Idem hoc pollicetur Moyses Israelitis, qui fidem integram Domino servaverint.

STILLABUNT MONTES DULCEDINEM mellis. Vel: Musto ex uvis aliisve fructibus manabunt montes. Chaldæus : Plurimùm vini mei producent montes.

[blocks in formation]

IN ABDIAM PROLEGOMENON.

(AUCTORE CALMET.)

De gestis, obitu, ætate, patriå et missione Abdiæ (1), silente prorsùs sacrâ Scripturâ, nihil habemus præter id quod auctorum Judæorum et incertarum traditionum fide, minimæ quidem auctoritatis, memoriæ proditum est. Originem tulisse creditur è Bethacamar, sive Bethacaron, propè Sichem, in tribu Ephraim quò etiam patrio sepulcro illatum ferunt (2).

(1) Obadias trium syllabarum dictio. Nam in Hebravo Obadeia, quod legi poterat Abdias, cùm puncta abessent, id est, Abedia vel Abedeia. Ita sanè antiqui legerunt, ut Septuaginta et alii. Parùm equidem refert utro modo legatur; nisi quòd Obadia magis sonat cultorem Domini, et Abdia servum Domini, si modo ia in his nominibus Dominum significat. De quo dubitari meritò potest. Nam quando nomen est, quod interpretes Dominum reddunt, scribitur jah per extensam in fine litteram; cujus rei index est punctum quod est in ventre sive medio litteræ he. (Drusius.)

Cùm Obadias post eversam demùm urbem vaticinatus fuerit, mirum videri possit, prophetam ætate posteriorem poni ante alios ipsos haud dubiè priores ut Jonam et Micham. Sed rationem, cur Obadice in duodecim prophetarum serie assignatus fuerit is ipse locus, quem nunc occupat, haud dubitamus perspectam fuisse Schnurrero, nimirùm quòd Amosus extremâ suâ oratione et ipse Idumæos à Judæis olim subigendos esse prædicit, sed non nisi breviter ac summatim; visum est illi, qui minores prophetas uno volumine comprehendit digessitque, Amoso proximè subjungere Obadiam, qui quod breviter ab illo dictum esset, declararet copiosius, et legentibus præberet quasi usum commentarii. (Rosenmuller.)

(2) Dorotheus, episcopus Tyri, qui sub Constantino Magno vixit, et sub Juliano - Apostatâ grandevus annorum 107 inter tormenta martyr obiit, lib. de Vitå et Morte Prophetarum: Abdias, inquit, iste ex terrà Sichem agro Bethacaram fuit discipulus Eliæ, et cùm illius nomine multa passus esset, servatus est. Tertius fuerat ex quinquagenariis, cui Elias pepercerat, descenderatque ad Ochoziam; ac ministerio regis sui postea relicio, pro

S. Hieronymus (1), post veteres Judæos, in eam sententiam inclinâsse videtur, quæ prophetam cum viro cognomine, œconomo domûs Achabi, absconsis in specu centum prophetis, à Jezabele ad cædem destinatis, illustri, confundit, 3 Reg. 18, 3. Proselytus etiam fuisse fertur, et unus idemque cum centurione, tertio loco misso ad evocandum Eliam è monte, quem propheta ab igne quo duo priores centuriones interic

phetiæ gratiam acquisivit, mortuusque est, ac sepultus cum patribus suis. Eadem habet S. Epiph., in vità Abiæ. (Corn. à Lap.)

(1) Audi et S. Hieron. hic: Hunc (Abdiam) aiunt esse Hebræum qui sub lege Samaria Achab, et impiissimâ Jezabel, 3 Reg. 18, 12, pavit centum prophetas in specubus qui non curvaverunt genu Baal. Hic igitur, quia centum prophetas aluerat, accepit gratiam prophetalem, et de duce exercitus fit dux Ecclesiæ. Ubi nota S. Hier. non dicere hoc ex se, sed ex Hebræorum sententiâ : ex quâ sequitur, Abdiam vixisse et prophetasse tempore Elia, sub Achab, rege Israel: et Josaphat, rege Juda; et fuisse primum omnium prophetarum qui sua oracula scripserunt. Hanc Hebræorum sententiam sequuntur, vel potiùs citant S. Doroth., S. Epiphan., S. Isidor., Euseb. in Chronico (sed mendosè mendo librariorum, ait S. August., lib. 18 Civit., c. 31), Clemens Alexand., 1 Strom., Rupert., Hugo, Lyranus, Sanchez et à Castro in prooemio lib. 4, c. 3. (Corn. à Lap.)

Hæc Hebræorum omnium, et magnorum præterea doctorum et interpretum sententia est, cui favet plurimum quod 2 Paralip. 17, 7. Josaphat rex Juda docendi populum munus commisit Abdiæ, quod negotium prophetarum est. Tertio, inquit, anno regni sui, misit de principibus suis Benhail, et Obdiam, etc., ul docerent in civitatibus Juda. Qui hic Obdias dicitur, à Septuaginta appellatur Abdias: et quidem hic propheta ab Hebræis Obdias vocatur, non Abdias. Hee inihi sententia valdè probabilis est; neque rationes, quæ contra ab aliis adducuntur, ejusmodi sunt, ut vehementer premant.

(Sanctius.)

[ocr errors]

rant, immunem voluit, 4 Reg. 1, 13 (1). Malunt alii virum dare viduæ Sunamitidis, cujus filium Eliseus è mortuis revocavit, 4 Reg. 4, 32. Quâ positâ posteriori sententiâ, statuimus etiam, Abdiæ filium fuisse Jonam prophetam, cùm Judæis auctoribus Jonas è viduà Sunamitide matre prodierit.

R. Salomon docet, Abdiam proselytum fuisse Idumæum, amicitiâ Achabi et Jezabelis potentem; id quod ille tanquàm communi suffragio apud suos receptum tradit. Hanc sententiam fulcit Codurc., Præfat. in Job, sed ab aliis rabbinis vulgò rejicitur (2). Sunt qui putent esse Abdiam illum qui missus dicitur à Josaphato per urbes Juda, ut populos edoceret, 2 Paralip. 17, 7 (3). Abdiam alterum suggerit Livellus sub Josiâ rege, levitam, è familiâ Merari, 2 Paralip. 34, 12 (4). Nos autem, ne conjecturas conjecturis cumulemus, ignorantiam eâ in re professi, nullis addicti partibus, in re incertà judicium cohibemus; hujus enim ambiguitatis nullum est indicium certius quàm opinionum varietas (5).

(1) Totum fundamentum hujus opinionis, nimirùm quòd Abdias fuerit pentacontarchus, Achab regis Israel, nititur traditione Hebræorum. Hæc autem traditio incerta est et dubia. Nam R. David et R. Abraham dicunt, non constare quo tempore prophetârit Abdias. (Corn. à Lap.)

(2) Addit R. Salomon Abdiam fuisse Idumæum, ideòque ad Idumæos missum, ut scelera sua gentis liberiùs argueret. Dicunt, inquit, Rabbini, Abdiam proselytum esse Idumæum. Dixit ergo Dominus: Ex ipsis adducam adversùs eos. Venit Abdias, qui vixit inter duos impios, Achab et Jezabel, neque imitatus est mores eorum, el sumel poenas de impio Esaï, qui vixit inter duos justos, Isaac et Rebeccam, et non est imitatus opera corum. Idem tradit R. David hic, qui proinde Abdiæ applicat illud Hebræorum adagium: Ipsummet cochleare quod artifex exsculpsit, comburit os ipsius acri sinapi; quod dicere solent in artifices, qui ex opere suo damnum aut molestiam capiunt. Sic enim Abdias cùm esset Idumæus et propheta, tamen Idumæorum, hoc est, gentis suæ, prædixit excidium: unde ex suo artificio, puta ex prophetiâ, videtur damnum passus. Verùm S. Dorotheus, Epiphan., et alii tradunt Abdiam fuisse Judæum, puta Sichimitam, sicut et cæteri prophetæ fuêre Judæi. (Corn. à Lap.)

(3) Nonnulli censent Abdiam esse Obdiam, quem Josaphat rex misit, 2 Paral. 17, 7, cum Michaà et aliis, ut docerent in civitatibus Juda. Unde Sept. ibi pro Obdiam legunt Abdiam; verùm ille Obdias dicitur fuisse princeps, non prophetâsse: unde alius fuisse videtur ab hoc nostro Abdia.

(Corn. à Lap.)

(4) Si conjecturis hic aliquid tribuendum esset, citiùs profectò existimavero fuisse eum qui 2 Par. 34, 12, commemoratur opificibus domum Dei instaurantibus præpositus decimo octavo anno regis Josiæ, cujus tempore Jeremias quoque vaticinatus est, quàm illum alterum qui diù ante sub Achabo floruit. Sed neque illum neque bune fuisse affirmare ausim, aut à quoquam, pro certo credi velim. Prudentis enim est à rebus incertis assensionem suam cohibere.

(Liveleus.)

(5) lloc Obadiæ nomen, quod Jehova cultorem significat, cùm sit ejusmodi, ut non potuerit non frequentissimi usus esse apud Judaros, quemadmodùm Arabibus similis appellatio Abd-ollak perquàm familiaris ac trita est; quis, quæso, nisi mirificè credulus, ex solius nominis convenientiâ putet probabiliter se efficere posse hoc, nostrum non alium, nisi quempiam ex corum, quos diximus, numero esse debere? Nec tamen aliam, nisi hancce levissimam rationem habere

De tumulo Abdiæ, Sebaste, alio nomine, Samaria Palæstinæ posito, sermo apud S. Hieronymum narrantem, à S. Paulâ unà cum sepulcro Elisan et S. Joan. nis Baptiste cultum esse, prodigiis clarum (1). Sed hunc Abdiæ tumulum à S. Paulà visum, loculum fuisse tantùm ubi ejus olim cineres jacebant, agnoscamus oportet; rerum enim potiente Juliano imperatore ethnico, omnia prophetarum sepulcra, incensis sacris ossibus, et cineribus unà cum profanis animalium cineribus mixtis in ventum sparsis, spoliâsse circa annum 362, constat.

Quâ tenemur ignorantia obitûs gestorumque Abdiæ, certum ejus missionis tempus ignoramus. Si œconomum domus Achabi gessit, senior centum annis quàm cæteri prophetæ quorum scripta supersunt, constituendus erit. Qui verò prædicta ab illo mala in Idumæos à Sennacheribo illata contendunt, illi Achazo et Ezechia regibus Juda coxtaneum faciunt (2). Nos videtur vetus illa opinio Judæorum, quam refert Hieronymus. (Rosenmuller.)

Non magis constat quales habuerit majores. Unde colligimus id studio prætermissum, ut illi ad quos ista prophetia spectabat, non ab hominum externo splendore penderent, sed à solo Deo, qui, ipsius est auctor veritatis, auctoritatem et eventus certitudinem peterent. (Drusius.)

(1) Scribit S. Hieron., in epitaphio S. Paulæ, ipsam in Samarià, sive Sebaste visisse sepulcrum Elisæi, Abdise et Joannis Baptista: Ubi multis, inquit, intremuil consternata mirabilibus: namque cernebat variis dæmones rugire cruciatibus, et ante sepulcra sanctorum ululare homines more luporum (notent hoc nostri hagiomachi), vocibus latrare canum, fremere leonum, sibilare serpentum, mugire taurorum: alios rotare caput, et post tergum terram vertice tangere, suspensisque pede feminis vestes defluere in faciem.

(Corn. à Lap.)

(2) Probabiliter quidam censent Abdiam prophetâsse sub Joathan, Achaz et Ezechiâ, regibus Juda, ac faisse coævum Osee, Joelis, Amos et Michae prophetarum, uti asserit S. Hieron., initio Comment. in Osee, Theodor., Cyril. hic, Ribera in proœmio præludio 2, et alii. Probatur hæc sententia. Primò, quia Osee communiter ponitur primus prophetarum, juxta illud: Principium loquendi Domino in Osee, c. 1, 2. Osee autem cœpit prophetare sub Ozia et Joatban, ut ibidem dicitur. Ergo Abdias non fuit primus, nec sub Josaphat, sed sub Joathan prophetavit. Secundò, quia Abdias ait v. 1 : Audivimus à Domino, scilicet, ego et Isaias, c. 21, et Amos, c. 1, 11, stragem Idumææ. Ergo Abdias non antecessit Isaiam et Amos, sed eis fuit contemporaneus. Tertiò, si Abdias propheta fuisset pentacontarchus Achab regis, utique hoc non tacuisset Scrip., nec Josephus, dům historiam illam Achab et Abdiæ fusè enarrant. Quartò, si Abdias sub Josaphat prophetâsset, prædixisset cladem Idumææ viciniorem, nimirùm factam ab Amasiâ rege Juda, 4 Reg. 14, 17. Jam autem eam non prædicit, sed illam duntaxat quae facta est à Chaldæis. Ergo post Amasiam, sub Joathan prophetavit; præsertim cùm non multò antè tempora Josaphat, Idumæi vastati et subacti sunt à Davide, 3 Reg. 11, 15, ut non eguerint prophetâ, novoque excidio. Quintò, quia prophetia Amos eadem penè est cum prophetià Jeremiæ contra Idumæos, c. 49, 24. Ergo sub tempora, non Eliæ, sed Jeremiæ prophetâsse videtur. Sextò, quia à tempore Elie et Josaphat usque ad excidium Judææ et Idumææ per Chaldæos, fluxerunt 300 anni; quis credat Abdiam, omissis aliis vicinioribus cladibus, prophetâsse excidium Idumææ post trecentos annos futurum? Deus ergo videtur Idumæos per Davidem, Amasiam et alios

7

« PredošláPokračovať »