Obrázky na stránke
PDF
ePub

QUI COMEDUNT TECUM PONENT INSIDIAS SUBTER 78. Hebræus ad verbum: Panis tuus, posuerunt plagam, morbum, subter te. Quæ verba perspicuè ad Vulgata sensum explicat Chaldæus Vescentes pane mensæ tuæ posuerunt offendiculum sub te, sub pedibus tuis. Alii Fœderati tui pro pane, quem exhibent, lethiferum virus supposuère. Septuaginta omittunt, panis

reliquos non fecissent racemos: et si fures noctu irruissent, tantùm vastâssent, quod satis sibi fuisset. Addità interrogationis notâ, reddi potest: Si vindemiatores venissent ad te, ut vineam tuam diriperent, annon reliquos fecissent racemos aliquos? Et si fures noctu, etc., te saltem penitùs non spoliassent: evasisses certè, neque illi omnia scrutandi tempus habuissent. Sed ego nudavi Esaï, inquit Dominus, revelavi abstrusa ejus. Rem veluti præteritam narrat propheta, cùm nondùm eo vaticinante contigerit (1).

VERS. 7. OMNES VIRI FOEDERIS TUI ILLUSERUNT TIBI INVALUERUNT ADVERSUM TE. Chaldaei, quos secutus es, quibus serviisti in Judæos sævientibus, iidem illi tibi illudent, teque vastabunt. Israele expugnato, ejusque opibus direptis, tuus denique veniet casus, Luque ipse spoliaberis; at ita ut nihil tibi relinquatur, et extra patrias sedes ejiciaris. Teste Scripturâ Idumæi studiosissimè opem tulêre, cùm Hierosolyma ejusque templum diripienda erant.

:

(1) VERS. 6. QUOMODO SCRUTATI? etc. Vel, deprehensi sunt, Esaini, vel, posteri Esaü; ut alibi Jacob, pro posteris Jacobi veldomus Esaï : ut in Mich. 3, 1, principes Jacob, id est, domus Jacob. Mutat personam, quod et festivum est et emphaticum; præcessit enim, excisus es. Acriùs autem pungit cùm nominat parentem eorum Esau. (DRUSIUS.)

QUOMODO SCRUTATI SUNT ESAU, INVESTIGAVERUNT ABSCONDITA EJUS? q. d. : Quàm operosè et exactè Chaldei scrutabuntur omnia arcana et thesauros Idumæorum, eaque diripient? Pagnin. et Tigurina vertunt : Quomodo pervestigata sunt ea quæ sunt Esaï et thesauri ejus perquisiti? q. d. Hoc factum est non tam humana solertia et voluntate, quàm divinâ, ut scilicet omnia quæ erant Idumæorum, etiam thesauri, quos absconderant, exactissimo scrutinio à Chaldæis perquisita et inventa sint. Ostendit Chaldæos non fortuito, non sua sponte et motu proprio; sed Dei voluntate venturos et de Idumæis vindictam sumpturos, ideòque exactam et acrem fore hanc vindictam utpote divinam potius quàm humanam. (Corn. à Lap.)

Cladem Idumaris illatam longè graviorem facit, quàm ut furibus aut direptoribus possit tribui, quòd perquisita sint et pervestigata ab hostibus abstru-issima quæque. Quomodò pervestigati sunt Esaü, id est, Idumæi, Esavi posteri, vel, quæ sunt Esavi, quod jam apertè dicitur proximis verbis; quomodò perquisita sunt abdita ejus, id est, et intima, abstrusissima quæque, etiam quæ in subterraneis cavernis satis tuta et nemini pervia fore putârunt, etiam reconditissimi thesauri, ut in urbium expugnatione à præde et auri avidis militibus fieri solet? Alii latibula ejus interpretantur, quod locum potiùs quàm rem notari nominis docet parallelismus Jerem. 49, 10, ubi occulta ejus positum. Sensus haud multò differt. Hieronymus : Reverà, ut dicamus aliquid de naturâ loci, omnis australis regio Idumæorum de Eleutheropoli usque Petram et Ailam (hæc est enim possessio Esau) in specubus habitatiunculas habet. Et propter nimios calores solis, quia meridiana provincia est, subterraneis tuguriis ulitur.

Pro pervestigati sunt, in quo veteres interpretes ac libri scripti consentiunt omines, Michaelis reponendum vult ex Jeremiâ denudati sunt. Conjectura prorsùs supervacanea. Hieronymus etsi in versione suà recte habet, Quomodò scrutati sunt Esaü? in Commentario tamen, Jeremiæ locum in mente habens, scribit: Discooperuit, inquit, Esaï; id est, quod terrå premebatur in medium protuli, et aperta sunt omnia quæ claudebas, substantiamque tuam, me pariter cum hostibus perquirente, nulla potuerunt secreta celare.

(Rosenmuller.)

tuus.

NON EST PRUDENTIA IN EO. Paratos sibi laqueos non videt. Hæc verba nonnulli referunt ad vulnus seu virus mox memoratum. Vulnus est, quod non times: minimè sentientem occidet.

VERS. 8.- PERDam sapientes de IDUMEA. Sapientiæ Idumæorum frequenter meminêre sacri scriptores : Numquid non ultra est sapientia in Theman? inquit Jeremias, 7. Periit consilium à filiis Edom, inutilis facta est sapientia eorum. Eliphaz, Jobi amicus, sapientiâ clarissimus, Themanites erat; quæ urbs celebris inter Idumæcos fuit. Idem ipse Job genus ex Idumæis referebat.

VERS. 9. TIMEBUNT FORTES TUI A MERIDIE. Hebr.: Formidabunt fortes tui Themanite. Theman Idumæorum urbs erat, quindecim millibus passuum à Petrâ, ætate S. Hieronymi, præsidio Romanorum notâ.

VERS. 10. PROPTER INTERFECTIONEM ET PROPTER INIQUITATEM IN FRATREM TUUM. Non una res fidem his verbis Abdia in Idumæos facit. Post bella, quæ Phacee Israelis et Rasin Syria reges Achazo regi Juda intulerunt, Philisthini et Idumæi, miserrimum illud regnum invadentes, urbibus benè multis occupatis, ingentem prædam abstulêre, 2 Paral. 28, 17, 18; et in angustis Judæorum rebus, cùm Hierosolymam Chaldæi aggrederentur, arma illis junxêre Idumæi : Tu eras quasi unus ex eis. Vetus odium pristinasque in Judam simultates exercuêre, cæsis quibuslibet obviis, hostibusque excitatis, ut urbemn templumque ferro et igne delerent Exinanite, exinanite, inquiebant, usque ad fundamentum in eâ. Psal. 136, 7.

VERS. 11. QUANDO CAPIEBANT ALIENI EXERCITUM EJUS. Illud spectare videtur, quod Sedecia regi contigit, unà cum custodibus et principibus capto, cùm illi unà Jerichuntem versùs noctu fugerent.

SUPER JERUSALEM MITTEBANT SORTEM. Urbe à Chaldæis expugnatâ, jactæ sunt sortes super exuvias, caplaque bello mancipia; vel cùm sortirentur, utrùm cremanda esset urbs, an solo æquanda, Chaldæi enim omnia sorte decernebant, Idumæi, neglectis fratrum suorum laboribus et ærumnis, illorum hostibus accessêre, ut injurias et mala malis cumularent. VERS. 12. - ET NON DESPICIES IN DIE FRATRIS TUI, fratrem tuum. Cùm ipse malis obrutus fueris, atque hostium potestati traditus, fratri non illudes, tuis ipsius calamitatibus satis occupatus. Aliter: Fratrem tuum spernere, ejusque infortuniis insultare non debuisti. Futurum tempus pro eo quod agendum est et eventurum, frequenter usurpatur. Ita Gen. 24: Hemor illusit filiæ Israelis : non fiet, scilicet, id quod faetum mininè conveniebat. Vel Non despicies,

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

VERS. 14. ET NON CONCLUDES RELIQUOS EJUS. Transitu non prohibebis, ne fugiant; vel, non cinges eos, ut hosti tradas. Poterant nullo negotio Idumæi facilem Judais fugam dare, cùm illi armis Nabuchodonosoris premerentur poterant in ipsâ eorum regione illos abscondere, vel in suam excipere, saltem non prohibere, ne illi in Ægyptum, Arabiam, aliamve regionem elaberentur at inauditâ prorsùs sævitiâ, illorum hostibus sese addidisse non contenti, in itinerum angustiis stantes, obvios quoslibet necabant: in turmas per agros coacti, fugientes undique claudebant, ut illos furori Chaldaeorum darent.

:

VERS. 15.-JUXta est dies DomMINI SUPER OMNES GENTES. Dies Domini ea est, quâ Deus vindictam et judicium exercet. Abdiam oracula fudisse post Hierosolyma expugnationem credimus. Paulò post, quinto scilicet post anno, Nabuchodonosor codem tempore, quo Tyrum obsidebat, finitimos aggressus est, Ammonitas, Moabitas, Idumæos, quemadmodùm prædixerant prophetæ. Idumæos præterit Josephus, dùm populos à Nabuchodonosore superatos recenset: at nihilo obscurior est de Idumæis sacrorum voluminum sententia, quàm de cæteris, calicem furoris Domini è Nabuchodonosoris manu hausturis.

VERS. 16. QUOMODO BIBISTIS SUPER MONTEM SANCTUM MEUM, BIBENT OMNES GENTES JUGITER. Simili sententiâ Jeremias : Ecce qui non videbantur bibituri cacem, cum primis biberunt: tu autem innoxius et exors eris? Neutiquàm eris innoxius aut exors, sed bibendo bibes. Quasi dicat: Populus meus, qui sedem in tonte sancto meo habebat, minorum certè scelerum reus quàm tu, furoris mei calice ad ebrietatem usque prolutus est bibit, illumque ego severissimè punii. Tu verò, Edom, tam multa post flagitia, expers futurus es? Bibes, unàque gentes universæ. Quemadmodum bibisti, Juda, in monte sancto meo, ita bibent suo ordine omnes gentes jugiter. Septuaginta : Quemadmodùm bibisti super montem sanctum meum, bibent omnes gentes vinum. Sunt, qui hunc locum ita explicent · Quemadmodùm vos, Idumæi, Chaldæis mixti, it sancto Sionis monte bibistis, veluti Hierosolymæ expugnatione gaudentes; ita gentes universæ bibent, vestroque infortunio gaudebunt. Prior tamcn explicatio meliùs convenit cum iis quæ sequuntur.

S. S. XX.

BIBENT, ET ABSORBEBUNT, ET ERUNT QUASI NON SINT. Furoris mei calicem bibere gentes cogam; usque ad ficces bibent; penitùs interibunt, nec surgent. Eodem certè beneficio, quo Judæi post ruinam, gavisi nou sunt Idumæi, Ammonita, Moabitar, Philistini, ipsique Chaldæi. In patriam rediit Judas, incolas suos iterùm vidit Judæa; regiâ potestate aucta est; finitimos domuit; id quod cæteris gentibus non usuvenit. Bibere calicem, vulgaris est apud sacros scriptores locutio, quâ Dei vindicta significatur. Cadix in manu Domini, vini meri plenus mixto....... fæx ejus non est exinanita. bibent omnes peccatores terræ, inquit Psalmista Psal. 74, 9. Eâdem phrasi usus est Plautus in Casinà : Inde foras tacitus exeo, cum ornatu quo vides, ut senex hoc eodem poculo, quo ego bibi, biberet.

VERS. 17. IN MONTE SION erit Salvatio, et erit SANCTUS. Revocatâ captivitate, ii, qui in Sionis montem confugerint, incolumes futuri sunt. Judæi Babylone reversi, quibus sedes figere Hierosolymis contigit, divinam opem innumeris planè argumentis experti sunt; cùmque gentes pleræque, et provinciæ Judæis finitimæ à Persarum regibus, Alexandro, ejusque successoribus variè diriperentur, Judæâ peculiari prorsùs beneficio servata est. Sæviit certè Antiochus Epiphanes, at confestim illius sævitia cessavit, atque omnia in Judæorum utilitatem composuit. Absolutam denique libertatem adepti, gentiles reges habuêre Judæi, nihilo minori auctoritate instructos, quàm ii qui olim integrå gente regnaverant.

POSSIDEBIT DOMUS JACOB EOS QUI SE POSSEDERANT. Post captivitatem Judæi sibi subjecêre Idumæos, Ammonitas, Moabitas, et Philistinos, qui Judaicæ ditionis partem occupaverant, cùm illi ab Israelis, Syriæ et Chald.corum regibus bello vexarentur. Missos etiam in regionem suam Cuthæos expugnavêre. Universam denique Palæstinam, cis et trans Jordanem, multis ante Jesu Christi adventum annis, imperio Judæorum subjectam videmus. At ubi spirituale regnum in Ecclesià sua Christus instituit, non modò Palæstina, verùm etiam Ægyptus, Syria, Arabia, Idumæa, omnesque terrarum provinciæ et gentes illi subditæ, ejusque regnum effectæ sunt. Reddi potest Hebræus : Possidebit domus Jacob possessiones suas; in avitam hæreditatem postliminiò redibit. Aptissima omniuun et commodissima explicatio.

VERS. 18.-ERIT DOMUS JACOB IGNIS... ET DOMUS ESAU STIPULA. Reversi Babylone Judæi ceu ignis domui Esau fuêre, belloque aggressi Idumæos, illos sibi obtemperare, et Judaicæ religionis ritus servare coegerunt.

NON ERUNT RELIQUIE DOMUS ESAU. Propheticarum locutionum sensus non usquequàque ex mero vocum sono usurpandus est; frequenter enim hyperbolem sapiunt. Excidium absolutum pro clade ingenti ponunt. Vulgo etiam ita dici solet. Exercitus, ex quo pauci superfuère, deletus esse penitùs dicitur. Provincia ab hoste direpta, prorsùs periit, nulla surgendi spe Apud Latinos hæc vorba, perii, occidi, nullus sum, etc., multò minùs significant, quàm ipsa sonent. Septuaginta Non erit frumentarius domus Esau;

26

nemo annonam conferens. Vel ex aliis: Non erit flammiger. Porphyros, flammiger, facem ferens, dicitur apud Græcos, is qui unus è prælio evasit. Hebraus: Et non erit superstes domui Esau..

VERS, 19.-1ÆREDITABUNT HI QUI AD AUSTRUM SUNT, MONTEM ESAU. Judæi, qui meridianam Palæstinæ pártem tenuerunt, montes Idumææ sibi vicinos occupabunt. Varias provincias, ab Israelitis post captivitatem occupandas designat propheta, ut sentias ipsum non temerè aut in incertum vaticinari. Samaritanorum regionem Judæis dono dedit Alexander Magnus; et Joannes Hircanus, post Syriacas expeditiones, eam regionem expugnavit.

ET QUI IN CAMPESTRIBUS PHILISTHIм. Hebr. Et qui Sephala incoluerint, possidebunt regionem Philisthiim, sibi finitimam. Sephala ingens erat planities, teste S. Hieronymo, ab Eleutheropoli usque ad Rhinocoruram et Mediterrancum mare porrecta; vel circa Liddam et Emmaüs, dicta alio nomine Sarona. Sed primam hujus descriptionem verissimam esse censemus Sarea et Estaol in Sephala jacebant, Josue, 15, 33. Vide nos in Josue, 10, 40.

POSSIDEBUNT REGIONEM EPHRAIM, et regionem SAMARIE. Regiones Ephraimi et Samariæ, ablatis trans Euphratem decem tribubus, Cuthæis traditæ fuerant; qui aliquas saltem in iis arces semper habuêre, usque dùm jubente Alexandro Judæis illi servierunt, ac deinde iterùm ab Joanne Hircano expugnati sunt, capta ab co eversâque ita Samariâ, ut vel nulla urbis vestigia ibi superfuerint, ejusque rudera in torrentem eo jubente projecta fuêre.

Benjamin possidebIT GALAAD. Regio trans Jordanem hic sub Galaadi appellatione significatur. Galaaditidem possidebit Benjamin, utpote maximè omnium proximus et sibi commodissimam. Profectò post Machabæorum tatem ea regio Judæis subjecta legitur, Mach. 5, 9; et sæviente in Judæos Antiocho Epiphane, à Judaeis frequentabatur. Cùm prophetam audis pollicentem fore,ut Benjamin Galaaditidis imperio potiatur, non unum intellige Benjamin, cæteris tribubus exclusis; universa enim simul gens illi imperabat. Potior tamen Benjamini pars videbatur, cùm proximus omnium illi esset, eæque provinciæ veluti in illius custodiam data censerentur.

VERS. 20.LOCA CHANAN.EORUM USQUE AD SAREPTAM. Decem tribus à Salmanasaro ablatæ, in patriam redibunt, universamque Phoeniciam possidebunt, Sareptam usque, urbem in agro Sidonis sitam. Chananæi pro Phonicibus hic usurpantur, cùm Phoenices Chananææå origine essent. Hujus vaticinii fides eo tem. pore, quod Antiochi Epiphanis obitum consecutum est, rerum potientibus Asmonais, expleta fuit.

TRANSMIGRATIO JERUSALEM, QUÆ IN BOSPHORO est, POSSIDEBIT CIVITATES AUSTRI. Judæus S. Hieronymi doctor asseruerat, Hebraicam vocem Sepharad Bosphorum significare, quò Judæi ab Adriano imperatore missi sunt. At quæ similitudo Judæorum, qui sub Adriano fuêre, cum Judæis, de quibus Abdias? Nostræ ætatis Judæi Sepharad Hispaniam intelligunt; nonnulli Gallias omnes temerè. Septuaginta legunt Ephrata, vel Euphrata: Transmigratio Jerusalem usque Ephrata, hæreditabunt Nageb. Posterior hæc vox meridiem sonat. Sepharad aliqua Babyloniæ vel Chaldææ regio fuisse videtur; in eas enim tantummodò partes translatos fuisse Judæos scimus. lis autem in locis nota est urbs Sopphora, seu Sippara, in Mesopotamia paulò supra discrimen Euphratis. Tribus Juda, et incole Hierosolymitani Babylone reversi, urbes olim suas ad meridiem Palæstinæ occupabunt.

VERS. 21. ASCENDENT SALVATORES IN MONTEM SION JUDICARE MONTEM ESAU. Septuag. : Ascendent, qui salvi fuerint, de monte Sion, ut judicent montem Esau. Qui è captivitate evaserint, è monte Sion orti, in supplicium montis Esau convenient. Salvatores hosce plerique Machabæos et Asmonæos principes interpretantur, qui regià et sacerdotali dignitate simul junctà, Idumæâ potiti, judicium et imperium in montem Esaŭ verissimè exercuerunt; quâ in re Christi imagc fuêre, qui infinitam absolutamque potestatem exercuit, omnibusque temporibus exercebit in Idumæam, scilicet in Ethnicos, quos intra Ecclesiam suam ipse collegit. Hoc porrò confirmant ea quæ sequuntur : Et erit Domino regnum. Mortale Judæorum regnum post captivitatem in Jesu Christo desinit. Hierosolyma septimo et trigesimo post Christi resurrectionem anno funditùs eversa, totaque gens dissipata est.

IN JONAM PROLEGOMENON:

(AUCTORE CALMET.)

In universâ duodecim prophetarum historiâ nihil admirationem occupat magis, quàm rerum à Jonâ gestarum narratio. In eo consilio à Deo productus videtur, ut luculentum maximi et difficillimi nostræ religionis dogmatis, nempe resurrectionis Jesu Christi, luculentum, inquam, in se præberet documentum. Voluit Deus in eo viro non figuram simplici tantùm

sermone comprehensam exhibere, sed spirantem quamdam imaginem rerum futurarum exprimere, cùm scilicet illum post tridui moram è ventre ceti incolumem illæsumque eduxit (1).

(1) August., lib. 18 de Civit., cap. 30: Jonas propheta non tam sermone Christum, quàm suâ quâdam pas

Quod verò cjus memoriam inter prophetas veteris Testamenti egregiè commendat, illud est, quòd unicus ad gentes missus fuerit propheta. Ninivitarum conversio veluti pignus habenda erat certum assertumque futuræ infidelium ad fidem traductionis, atque Ecclesiæ Jesu Christi super eversæ Synagogæ ruinas erectionis.

Galilæus erat genere, ortus è Get Opher, 4 Reg. 14, 25, quam urbem cum Jotapatâ, in bello deinde Juda:orum cum Romanis, obsidione à Josepho tantà rei militaris peritia simul ac virtute toleratà, celebri, confundunt. Sita erat in tribu Zabulonis, ubi parva regio Epher vel Opher, in quâ Geth, urbs prophetæ patria, Josue, 19, 3. Hanc S. Hieronymus, præfat. in Jonam, gemino à Sephori lapide Tiberiadem versùs constituit. Quæ omnia apertissimè erroris arguunt opinionem Judacorum, Jesu Christi ætate putantium, nullum prophetam è Galilæâ proditurum, Joan. 7, 52: Scrutare Scripturas, et vide quia à Galilæâ propheta non surgit. In Galilæa pariter Nahum ortus est, quanquàm è tribu Simeonis originem ducebat. Sunt tandem, qui Malachiam è tribu Zabulonis, et urbe Supha arcessunt. Dissident rabbini de prophetæ Jona origine; alii enim viduæ Sareptanæ filium, quem Elias vitæ reddidit, constituunt. Ducuntur autem in eam opinionem verbis ejusdem viduæ ad prophetam, filio vitæ restituto : Nunc in isto cognovi, quoniam.... verbum Domini in ore tuo verum est; ex quo inditum eidem puero nomen filii Amathi, quod Hebraicè est, veritas, Nobilem conjecturam quæ sola evertendæ Judæorum opinioni potiùs quàm confirmanda sufficeret, nisi à Scriptura duplici apertissimo argumento falsitatis argueretur. Primò enim Jonas ortus è Geth-Opher, loco planè à Sareptâ remoto, dicitur. II. Sub Joas et Jeroboamo regibus Israelis florebat, quorum postremus regnum iniit post 40 annos à sublato in cœlum Elià. Censuerunt alii, Jonæ matrem fuisse mulierem Sunamitidem, cujus filium propheta Elisæus et nasci, et triennio post exstinctum in vitam revocari, à Domino precibus impetravit, 4 Reg. 4, 16. Verùm altera planè erat Sunam à Geth-Opher, Jonæ patriâ, 4 Reg. 4, 8, 36; illa enim est in tribu Issachari, hæc in tribu Zabulonis. Non desunt, qui hunc fuisse credant prophetam ad RamothGalaad missum, ut Jehu in regem Israelis consecraret, 4 Reg. 9, 1, 2. llæc omnia eadem fide traduntur, quà fabella de ortu ipsius in Carinthiarim propè Azotum ad Mediterraneum, atque oraculum eidem vire adscriptum in hanc sententiam: Cùm gentes plurimus Hierosolymis conspexeritis, ab occiduis nationibus funditùs urbem deletum iri noveritis; et alterum de excidio Hierosolyma: Cum lapis miserè plorare conspicietur; quibus verbis Jesus Christus, lapis angularis, designatur, super prævisa mala urbis Jerusalem lacrymas fundens, Luc. 19, 41. Apage apocrypha.

Certus annus missionis Jona in Ninivem ignoratur. Alii munus suscepisse ætate adhuc immaturâ tradunt, alii primum ejus vaticinium illud statuunt, quo præsione prophetavit; profectò apertiùs, quàm si ejus mortem et resurrectionem voce clamaret.

dicit, Jeroboamum filium Joas regis Israelis, veteres regni fines ab introitu Emath ad usque mare Mortuum restituturum, 4 Keg. 14, 25. Utrùm verò oraculum illud ipsi Jeroboamo, an Joas patri ejusdem regis, prostratis regni Israelis rebus, dederit, incertum, 4 Reg. 14, 26. Quidquid sit, illud est in comperto, vixisse illum sub Joas et Jeroboamo II, regibus Israelis, corvosque proinde habuisse Oseam pariter et Amosum. Deus illi imperaverat, iret Ninivem, palamque ediceret, urbem post 40 dies eversum iri. Tergiversari ille ad hæc, et tanquàm Sancti Spiritûs impellentis vim declinaturus, è regione suâ dilabi; conscensâque in Joppe navi Tharsum Cilicia solvit. Vix iter iniverat, cùm subila tempestas oborta, navigium corripiens nautis suspicionem induxit, extraordinario aliquo casu hanc sibi calamitatem accidisse. Jactis igitur sortibus, eo indicio Jonas deprehensus est, qui causâ fugæ sue expositâ suasit, ut, se in mare dejecto, et mari et nautis quietem procurarent. Vix undas ruens altigerat, cùm marinum monstrum subitò accurrens, virum diglutiit, abditusque in immanis ventris claustro, tribus diebus et tribus noctibus illesus servatus est. Post tridui carcerem, in littore expositus, salvus incolumisque ire iterùm Ninivem à Deo jussus, paruit. Urbem igitur ingressus, altè edixit futurum, intra quadraginta dies urbem subversum iri. Ejus verbis territi cives omnes, ne rege quidem excepto, ad pœnitentiæ studium conversi, Deum placare, simulque imminens jam malum vitare, nec frustra, conati sunt. Jonas minimè impletam oraculi sui fidem intelligens, dolore sauciatus, querelas câ de re suas ad Dominum tulit. Versabatur autein in parvâ casâ extra urbem, quain virens quædam planta Hebraicè Kikaion, Latinè Palma Christi, tegebat. Accidit ut vermis quidam, radicibus ejus plantæ vitiatis, demitti primùm, passisque foliis lassescere, ac demum arescere coegerit. Eâ doloris occasione altiùs ejulans propheta, quippe quein intolerabilis solis ardor urebat, cum Deo questus est, rogavitque, ut se tandem è vivis subduceret. Cui Deus : Tu ergo tanto doloris sensu tangeris, cùm amica tibi planta exaruerit; planta, inquam, quam nec coluisti, sed spontè unius noctis opificio terra emisit; et quereris, me tot populorum Ninive agentium miseratione tangi, quorum tam magna pars sive nullo impiè gesto me provocavit, sive ratiocinandi facultate caret; ubi tot bruta, opificium meum, genus animalium errandi incapax, in eâdem cum cæteris vitæ, non sceleris, communione versantur!

Quid inde post functum Ninivc munus suum Jonx acciderit, incertum. Ejus sepulcrum in Mosul, quanı veterem Ninivem esse credunt, Orientales ostendunt, ibi vitam egisse, ac tandem fato ibi functum persuasi. Locus est magnificâ moschæa etiam Turcis religiosus Palæstini in patriam rediisse contendunt, ubi etiam S. Hieronymi ætate viri sancti monumentum visebatur. Nostra adbuc ætate Turcæ, vicum Geth-Opher tenentes, mausoleum Jonæ cum ædiculâ subterraneâ intra Moschæam tantâ religione venerantur, ut ne ingredi quidem calceatum quemquam patiantur.

Pseudo-Epiphanius, et Pseudo-Dorotheus narrant Jonam in Judæam regressum, cum objiciendæ sibi à gentilibus suis oraculorum in Ninivem fallaciæ dedecus ferre non posset, relictâ patriâ, in Sur, facilè Tyrum Phoenicia, unà cum matre suâ confugisse; ubi vitæ cursu peracto, in tumulum Judicis Cenezæi illatus, jacuerit. Iste Cenezæus judex facilè Othonielem judicem

Israelis, Cenezarum origine. designat, Judic. 3, 9; qui tamen è tribu Juda natus, facilè sepulturæ in regione sua mandatus est; quare commune cum Jonâ sepulcrum obtinere illum potuisse, vix credimus. De reliquiis et cultu Jonæ, consule vitas sanctorum V. T. Baillet ad diem 21 septembris.

ROSENMULLERI

[blocks in formation]

Godofr. Less, theologus olim Gottingensis (1), potiorem in libro Jone explicando difficultatem, quæ sita est in pisce illo magno, qui vatem deglutisse, sed post triduum salvum illæsumque in terram projecisse narratur, facilè tolli posse existimavit, si navis intelligatur, cui in puppi piscis imago appicta fuerit, quemadmodùm Chimarri navis, Plutarcho teste, in prorâ leonis, et in puppi draconis imaginem gessit. Cùm igitur Deum pisci magno mandâsse legimus, ut Jonam deglutiat, id è prisci ævi stylo concisè simul et allegoricè ita intelligendum esse, navim, Deo sic moderante, piscis magni imagine signatam, apparuisse quæ Jonam è suâ navi projectum reciperet, eumdemque è piscis ventre ejectum dici, cùm navi illà ad terram appulsâ expositus fuerit. Verùm enimverò quis sibi persuadeat narrationi planæ, simplici atque ab omni ornatu alienæ, qualis per totum Jonæ librum regnat, immisceri adeò inexspectatam, insolitam et audacem allegoriam? Nec, eâ admisså, reliquæ in hoc libro obviæ difficultates, quas supra indicavimus, tolluntur : imò exoriuntur novæ. Ut unum commemoremus, hoIninem media in tempestate è navi in mare projectum protinùs in aliam navim, æstuantibus fluctibus, receptum esse, nemini facilè credibile fuerit (2).

Ope piscis Jonam liberatum esse cùm doceat narratio, quæ hoc libro continetur; Conr. Gottl. Anton, philologus antehàc Vitebergensis (3), in banc incidit cogitationem, Jovam curâsse, ut Jonâ vix è navi ejecto, piscis paulò ante occisi cadaver adnataret, in cujus ventre, à carcharià, vel alio monstro marino aperto, propheta tutiùs latere poterat, quàm, in tabulà arreptâ; post triduum verò piscem, ad littus appulsum, prophetam incolumem in terram continentem demisisse. Quod ipsum scriptorem Hebræum dicere ait, modò ejus verba, 2, 1, sic vertas: Paravitque Jova piscem magnum ad appropinquandum ad Jonam; verbo bala accepto significatu Arabici appropinquavit; verba

(4) In Commentatione vernaculo idiomate conscriptâ de styli historici vetustissimo ævo proprii indole (rom historischen Styl der Urwelt), in scriptorum miscellorum Sylloge à se editâ (Vermischte Schriften). Goetting., 1782, octon., p. 161, seqq.

(2) Plura Lessianæ sententiæ opposita vid. in Eichhornii. Isagoge in V. T., vol. 3, p. 279. (p. 251 edit. sec.)

(3) In dem Neuen Repertor. für bibl. und morgenl. Literatur, quod edidit II. E. G. Paulus, p. 3, p. 38, seqq. Antonii sententiam commendavit 1. C. Griessdorf in Dissert. bipartità, cujus epigraphen infra in elencho interpretum.

PROLEGOMENA.

verò, 2, 11, descendit in terram desertam, adhibitâ signifi calione in conjug. 4, hoc modo sumas: descendere fecit, demisit piscis Jonam ad aridam, ad terram continentem. Sed utraque illa interpretatio cùm eo nitatur, ut verbis Hebraicis satis frequenter obviis eæ significationes tribuantur quibus ab Hebræis usurpata fuisse haud constat, admitti haud potest.

Rem verè gestam, sed ornatu poetico decoratam, librum Jona complecti censet Thaddeus à S. Adamo, theologus Bonnensis (1). Evenisse autem hæc ferè judicat: Jonas à Jová jussus Ninivitas monere, ut resipiscant et mores emendent, non paruit, sed navem conscendit Tartessum petentem, quâ fractâ, incolumis modo quocumque servatus est. Detrectationis cùm eum pœnituisset, Niniven profectus, cjus cives meliora edocuit, quorum moribus emendatis, tota civitas servata est. Hâc Ninivitarum emendatione minimè contentus, quòd comminationibus suis irritis redditis prophetarum fidem et dignitatem labefactatam doleret, à Jovâ tamen vates in viam reductus est. Cætera Thaddæus fictioni poeticæ tribuenda arbitratur. At tum questio oritur, quânam ratione quove consilio illa figmenta de pisce atque de ricino sint nata? Omninò autem prophetam israeliticum à Deo jussum esse Ninivitas à Jovano cultu alienos de moribus emendandis admonere, illosque hominis peregrini monitis pro. tinùs paruisse, nobis persuadere neutiquàm possu..

mus.

Rationem novam difficultates in hoc libro interpretando obvias amoliendi, ita tamen, ut rebus in eo narratis non derogetur fides, excogitavit H. A. Grimm, theologus Duisburgensis (2). Ex ejus sententiâ Jonas ad proficiscendum Niniven et adhortandos hujus urbis cives ad vite morumque emendationem semet excitatum sensit. Attamen simul varias difficultates superandas, multos labores subeundos, et hominum, omnibus sceleribus indulgentium, contumaciam metuendam animo revolvit; quæ omnia, ut longum iter maritimum suscipiendo internum istum impulsum restingueret, ipsum moverunt. Quâ in navigatione procella exorta metum ei incussit. Cùm verò, ut fit subindè, anxietatem somnus sequeretur, Jonas in navi interiori obdormivit. Meditatio de eo quod ausus es

(1) In historiâ legationis à Jonâ divino jussu susceptæ, teutonicè edità.

(2) In libro Jonæ à se vernaculè reddito et aunotationibus illustrato.

« PredošláPokračovať »