Obrázky na stránke
PDF
ePub

gationi respondet Jonas, silentio satis fassus, sese nimiùm exarsisse. Septuaginta : Nonne multùm contristatus es? Cæteri Græci interpretes: Num justè contristatus es? Eamdem hanc vocem septuaginta Interpretes priore versiculo reddidêre confusionem, et sanctus Hieronymus toto hoc capite, irasci.

VERS. 5.-ET egressus est de CIVITATE, postquàm aliquot dies ibi prædicando absumpsit, domicilium sibi extra urbem statuit, minarum eventum præstolans. Reddendum fuit: Egressus est de civitate; questus enim, quos supra legimus, tum denique protulit, cùm dies quadraginta elapsos esse vidit, quin Ninive everteretur; ac fortassè ipso adventûs sui initio ibi sedem fixerat.

FECIT SIBIMET UMBRACULUM. Septuaginta: Fecit sibi tentorium. Hebræa vox quodlibet tecti genus significat. Que sequuntur, tentorium è foliis fuisse indicant.

el

VERS. 6. - PRÆPARAVIT Dominus hederAM. Septuaginta, Syrus, Arabs: Cucurbitam. Veteres Græci interpretes Hebraicam vocem Kikaion reddiderant hederam, itemque S. Hieronymus; at hic, secuti sumus, inquit, veteres translatores qui et ipsi hederam interpretati sunt, quæ Græcè appellatur xcoobs' aliud enim quid dicerent, non habebant. Alterum planè ab hederà esse ait; at nihilominùs à cucurbità. Est autem, inquit, genus virgulti vel arbusculæ, lata habens folia in modum pampini et umbram densissimam, suo trunco se sustinens; quæ in Palæstina creberrimè nascitur, maximè in arenosis locis ; mirumque in modum si sementem in terram jeceris, citò confota consurgit in arborem, et intra paucos dies quam herbam videras, arbusculam suspicis. Hanc igitur arborem S. Hieronymus hederam reddidit, ut idem in Commentario explicat, et in epistola ad S. Augustinum, qui ita scripserat: Quidam frater noster episcopus, cùm lectitari instituisset in Ecclesiâ, cui præest, interpretationem tuam, novit quiddam longè aliter abs te positum apud Jonam prophetam (hederam pro cucurbitâ) quàm erat omnium sensibus memoriæque inveteratum, et tot ælatum successionibus decantatum. Factus est tantus tumultus in plebe, maximè Græcis arguentibus et inclamantibus calumniam falsitatis, ut cogeretur episcopus Judæorum testimonium flagitare. Utrum autem illi imperitiâ an malitiâ, hoc esse in Hebræis codicibus responderunt, quod et Græci et Latini habebant atque dicebant (cucurbitam). Quid plura? Coactus est homo velut mendositatem corrigere, volens, post magnum periculum, non remanere sine plebe. S. Hieronyinus igitur hederam omninò servandam esse non voluit: quippe qui optimè nôsset, hederam nec tam brevi tempore provenire, nec illius radicem tam facilè vermium injuriis obnoxiam esse, cùm illam et succi acrimonia, et ligni durities tueatur.

Recentiores interpretes uno assensu docent', Hebraicâ voce Kikaion significari palmam Christi, aliter ricinum, apud Ægyptios Kiki, Græcis sillicyprion. Planta est lilio similis, foliis politis, sparsis, et nigro maculatis; trunco tereti et levi, floribus colore variis. Hujus herbæ genus quoddam esse ait Dioscorides, in arboris magnitudinem crescens, ut vel modicam

ficulneam æquet, foliis platano similibus, quanquàm amplioribus, politioribus, magisque ad nigrum inclinatis, trunco et ramis intùs inanibus, instar arundinis. Hanc fortasse postremam arborem significat Scriptura (1). VERS. 8. PRÆCEPIT VENTO CALIDO ET URENTL Sunt qui Hebræum reddant, ventum orientalem surdum, seu ventum orientalem qui non exauditur; ventum silentem, item, urentem, qui aerem non ita movet ut refrigeret; æstum auget, ac pulverem excitat. Surdi epitheto distinguitur à vehementi, rapido, sonoro. Vulgatæ favent Septuaginta, Syrus, Arabs, aliique recentiores. Vide Lud. de Dieu, Tigur.

[blocks in formation]

VERS. 10. QUE SUB UNA NOCTE NATA EST. Mox diximus ex S. Hieronymo, quàm celeri ortu Kikaion proveniat. Similis est Plinii sententia qui palmam Christi in Ægypto et Hispania quàm citissimè provenire testatur. VERS. 11. ET EGO NON PARCAM NINIVE. Eadem Hebraica vox hic occurrit, quæ superiore versiculo redditur: Iratus es, etc. Tu ægrè fers mortem arboris, quæ minimi est, nullumque tibi laborem peperit, nec vis me dolere aut misereri Ninives, urbis amplissimæ, quæ mea est, cujus incolas ipse finxi, quorum pars magna crimine caret?

QUI NESCIUNT QUID SIT INTER DEXTERAM ET SINISTRAM. Quà in urbe ingens adeò est pucrorum numerus, qui nullum rationis usum habent, quidve discriminis bonum inter et malum sit, ignorant. Si centum ac viginti puerorum, nondùm rationis compotum, millibus Ninive frequentabatur, sexcenta igitur hominum millia ea urbs continebat, cùm pueri plerumque quinta pars hominum sint, quæ civitatem componunt.

Supremum ac potissimum vaticiniorum argumentum est Christus; quippe quibus ubique illius persona, adventus, gesta, mors, Ecclesia describuntur. Nedùm prophetarum verba, verùm etiam gesta divinum hunc archetypum repræsentant, Osee 12, 10: In manu prophetarum assimilatus sum. Jonas, si extimâ tantùm specie illum inspicias, nihil simile Jesu Christo præ se fert. Profectò illius verba nonnisi historiam rei prorsùs insolitæ ac miræ continent, in quibus tamen nullam figuræ speciem videas : at hanc ipsam Christus explicat, docetque, prodigium omni exspectatione majus, qui ipse demonstraturus erat Judæis missionis ac divinitatis suæ veritatem, fore signum Jonæ prophetæ Sicut enim, inquit Matth. 12, 39, fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terræ diebus tribus et tribus noctibus. Incolumis prodiit è pisce Jonas, post dierum ac noctium trium moram, Christus è sepulcro mortis et tartari victor prodiit, ut immortali et gloriosa deinceps vita fruatur. Jonas in mare præceps datur, ut navigationis socios certo naufragio liberet: Christus neci traditur, (1) VERS. 7. ASCENDENTE, sub. in horizontem. ET PERCUSSIT, qui tetigit, id est, corrosit hederam.

[ocr errors]

(Biblia Vatabli.)

849

ut certo et inevitabili exitio genus humanum servet. Ipso statim missionis initio iubetur propheta verba facere ad Ninivitas, idque nonnisi post libertatem è ventre piscis explet. Ita ante Christi passionem decretum est ut Evangelium ethnicis nuntiaretur; at nonnisi expletâ passione nuntiatum est. Antequàm is obiret, panem filiorum canibus mittere nunquàm voluit, Matth. 15, 26. Viride tentorium, quod Jonas extra Niniven sibi struxerat, inquietis curis præstolans, dùin divinus furor in eam urbem erumperet; ejusdem querelæ et iracundia in Dei clementiam, quæ nullum servare modum ipsi videbatur, invidiam Judæorum significant, irascentium quòd Deus ethnicis Evangelii gratiam contulerit, et Apostoli salutis dogmata alienis

nuntiårint. Arbor Jonam tegens, quæ deinde radicibus vitiata aret, ac prophetam ferventissimo solis æstui exponit, lex Judæorum est, quæ eam gentein aliquandiù umbrâ texit; nunc tamen penitùs destituit inter ærumnas, moerores atque offensiones, quas optime describunt acerrima illa Jonæ verba : Benè irascor ego usque ad mortem. Ipsemet Jona piscis mysterio non vacat; primorumque Christianorum sedulitas in bác voce Ixers, piscis, hoc monogramma rimata est: Ἰησοῦς Χριστὸς Θεοῦ Υἱος Σωτήρ, Jesus Christus Dei Filius Servator. Claudendum igitur est cum S. Augustino. lib. 18, de Civit., c. 30: Jonas non tam sermone Christum, quàm suâ quadam passione prophetavit: profecto apertiùs quàm si ejus mortem et resurrectionem voce clamaret.

IN MICHEAM PROLEGOMENON.

(AUCTORE CALMET.)

Michæas, è tribu Juda, è Morasthi modico vico ad Eleutheropolim, in plagâ meridionali Hierosolymæ, ortus, munus exercuit sub regibus Juda Joathano, Achazo, Ezechiâ, quinquaginta circiter annorum spatio. Hunc aliqui præposterè miscent cum Michaâ filio Jemlæ, prophetâ sub Achabo rege Israelis, 3 Reg. 22, 8, cujus nulla scripta supersunt. Pseudo-Epiphanius, cæterique ejus fidem secuti, è tribu Ephraimi, et vico Marathi arcessunt: sed quis locus Marathi in tribu Ephraim? Legimus quidem in Josue 15, 59, Mareth, sed in tribu Juda; et Maresa, Maressa, Marissa, Morasthi, ad eamdem tribum spectabant. Quare auctores illos confudisse Maresam cum Marathâ, facilè credimus. Neque inviti suspicamur, Morasthi, Maressam, Marissam, Maresam unum eumdemque vicum ad Eleutheropolim designare. Chaldæus habet Maresam pro Morasthi; quæ duo nomina ex eâdem radice ducta, unum idemque significant. Pseudo-Dorotheus testatur, prophetam sepulturæ datum in Polyandrio Enakim, nempe in cœmeterio Enacim: quod in eam nos sententiam ducit, ut Marathi in tribu Juda ad Eleutheropolim, non secùs ac Maresam et Morasthi, constituamus; nunquàm enim Enacim in tribu Ephraimi sedem habuerunt, sed in montibus Juda, in urbe flebrone, locisque subjectis.

Oracula dedit Michæas æquè in duo regna Samariæ et Juda. Coxtaneus fuit Isaiæ, quamvis in prophetiæ munere tempore inferior. Legimus apud illum ingens fragmentum ex Isaià. Primò autem ærumnis Saniariæ à Salmanasaro capte, afque in acervum lapidum redacta, occupatur, Mich. 1, 6, 7. Deinde versis in Judam oculis, adventum Sennacheribi, inferendaque ab ipso in Judæam mala non obscurè minitatur, Mich. 1, 9, 13, 14, 15. Iterùm ad regnum Israelis, cujus reguantem passim licentiam arguit, adjectis de immineuti captivitate minis: ac demùm orationem clau

dit post factas de solvendå demùm captivitate promis· siones. Mich. cap. 2, per totum.

Novum sermonem capite 3 exorsus, principibus domûs Jacob, et principibus domûs Israel, id est, principibus, judicibus, magistratibus et pseudoprophetis Juda sævitiam et avaritiam exprobrat; paribus etiam in principes Israelis invectus, id denique eventurum dicit, ut Sion quasi ager exaretur, et Hierosolyma in acervum lapidum, ac tandem mons templi in excelsâ silvarum redigatur.

Oraculum illud rerum potiente Ezechia à prophetâ editum esse, Jeremiâ, 26, 18, docente intelligimus. Ipse enim Jeremias eo vaticinio opportunè usus est; ostendens enim, paria ac Michæas in Hierosolymam se pronuntiâsse, imminenti nece sub Joachimo liberatus est. Jerem. 26, 6.

Post tristia in Judæam oracula, ad lætiora conversus propheta, felicem adeò statum prædicit, ut facilè legentibus appareat aliò spectare, quàm ad tempora post captivitatem Babylonicam. Erat illi præ oculis Messiæ regnum et Ecclesiæ institutio. Cùm tamen tot felicitatum cursus brevi quâdam calamitate turbandus esset, ita rem exposuit, ut breviùs complexus videatur, quæ de bello Gog in sanctos fusiùs Ezechiel, cap. 38 et 39, prosequitur. Pristina deinde ad studia rediens, oriturum dicit in Bethleem principem in universum latè Israelem regnaturum, Mich. 5, 2, cujus futurum esset coævum æternitati genus. Ejus administrationem et regnum, inter utrasque mundi extremitates definitum, prosequitur. Excitandos à Deo pandit septem pastores vel octo principes qui regionem Assur et terram Nemrod jure armorum sibi vindicabunt: quod nos de Dario Hystaspis ac septem conjuratis, magorum nece imperium Persarum, post extinctam Cyri familiam, invadentibus, intelligimus. Tum ad Hebræos conversus propheta florentem eorum sta

tum post regnum Darii et Machabæos describit: plura identidem addens, ad Ecclesiam Christi uricè pertinentia.

Capita 6 et 7 tertiam et postremam orationem, seu potiùs prolixam in flagitia Samaria querelam continent. Excurrit deinde ad eversionem et mala Babylonis, restitutionem urbium Israelis, regni illius amplitudinem, incolarum felicitatem, uti et conferenda à Deo beneficia, eo artificio singula prosecutus, ut futuram simul Israelis et Ecclesiæ felicitatem designet, hanc re et cumulatam, illam verò specie tantùm et imperfectam.

Tempus et genus mortis æquè latent. Pseudo-Epiphanius, et aliqui ex Græcis, fidei nihilo certioris, præcipitem datum esse aiunt jussu Jorami filii Achabi, ejus in dicendo carpendoque regis scelera, libertate

offensi. Addunt illi, sepulturæ mandatum in cœmeterio, sive juxta cœmeterium Marathi patriæ suæ. S. Hieronymus, epist. 27, sepulcrum illius in Morastbi spectari testatur; et Sozomenus, lib. 7, cap. 29 Hist. Eccl., tradit viri sancti corpus divinitùs ostensum fuisse Zebenno episcopo Eleutheropolitano sub Theo dosio Magno, eoque indicio inventum in loco, cui nomen Beretsate, quod facilè ex Morasthi corruptum est. Porrò locum illum decem stadiis ab Eleutheropoli situm dicit. S. Hieronymo urbs Maresa gemino ab eâdem urbe lapide distat; quod fermè in idem recidit.

Stylo utitur brevi, conciso, præcipiti, obscuro, Osee simillimo; quod autem vivido quodam igne exarde- | scat, et ex uno in aliud subitò transeat, ideò durus est, minùsque legentibus pronus.

ROSENMULLERI

IN MICHAAM PROŒMIUM.

Michas, Moraschtæo-Judæus, in regno Judaico prophetæ munere functus est Jothamo, Ahaso et Hiskia imperantibus. Suppar igitur Jesaia: fuit, quamvis in prophetiæ munere paulò inferior, cùm ille jam Usiâ regnante vaticinari cœperit. Cùm principum illorum satis diuturna regna essent, et inter Jothami inita et lliskiæ mortem sexaginta intercederunt anni, satis inde liquet, longo aunorum tractu munere suo functum fuisse Micham, quamvis quoto Hiskiæ anno mortuus fuerit, definiri nequeat. Oraculum à nostro sub Hiskiâ editum de Hierosolymitanæ urbis destructione memoratur, Jerem. 26, 18, legiturque his ipsis verbis in hâc vaticiniorum sylloge, 3, 12. Inscriptionis huic libro præfixæ fidem nuperin suspicionem vocavit A. T. Hartmann (1), qui post decimum quartum demùm Hiskia annum Micham vaticinatum contendit, rationibus ex ipso sermonum argumento duetis, quæ quantùm valeant videamus. Ac primùm quidem capitis primi versiculos 6 et 7, nec non versum 16, ad Samariam, à Salmanassare, Assyrio rege, destructam, atque regni Israelitici cives in Assyriam exules missos, versus 9, 12 et 15, verò à Sanheribi in Judæam irruptionem, decimo quarto regnantis Hiskiæ anno, manifestè spectare ait; quæ autem jam gesta et facta fuerint, exponi in locis illis pro more poetarum per vaticinii modum. Jam inspiciamus indicata ab Hartmanno loca. Inter varias pœnarum comminationes, quæ justo Dei judicio Judæis et Israelitis ob multa et gravia scelera infiigendæ sint, versibus 5, 6, 7 capitis primi hæc quoque leguntur: Quod est autem Jacobæorum peccatum, nisi Samaria? aut quæ sunt Judæorum sacella, nisi Hierosolyma? Itaque cgo Samariam in agreste rudus, in vinearum plantaria redigam; congestisque ejus lapidibus in vallem ejus fundamenta patefaciam, atque ejus omnia simulacra con

(1) In Prolegomenis ad Micham à se Commentario illustratum et vernaculè redditum (Lemgov. 1800 ) pag. 8, seqq.

tundenda, omnem quæstum comburendum curabo, omnia signa in vastitatem redigam. Tum versu 16 : Glabresce et tondere ob tuarum deliciarum filios! Habe glabretum quantum aquila, quippe illis à te exsultantibus. llæc generatim minantur reipublicæ ruinam, atque incolarum exsilium, nec inest verbis quidquam, quod arguat, observatam esse ante nostri mentem aut oculos eversam ab Assyriis Samariam. Imò stante adhuc el florente utroque regno, Judaico atque Israelitico, editas esse quæ in hoc vaticiniorum libro leguntur, comminationes, satis testatur illud, quod in castigandis et objurgandis non solùm Judæis, verùm et Israelitis noster perpetuò versatur, et ita quidem, ut utrosque passim distinctè et distributè appellet. Post extinctum autem regnum Israeliticum quonam consilio aliquis talia confinxerit? Nec firmiore fundamento nititur, quod Hartmannus, capitis 1 versibus 9, 12, 13, de Sanheribi in Judæam incursione et urbis Hierosolymitanæ oppugnatione manifestè agi perhibet. Nam quod primum locum (vers. 9) attinet, vates, postquàm, vers. 6, 7, Samaria interitum comminatus esset, ad Judaicum regnum progrediens, idem fatum et hoc manere prævidet. Jam nunc mente et cogitatione hostis in Judæam irrumpentis et Hierosolyma aggredientis furorem ac violentiam prospiciens acerbissimis lamentis sese dat, vividèque describit formidinem et pavorem, quo correpti urbium Judaicarum incolæ adventantibus hostilibus copiis in fugam sese sint conversuri. Commigrate, inquit vers. 11 et seqq., sapphiris, incolæ, turpiter detecti! Ne exeunto, Saananis incola! Bethæselensis luctus ducet à vobis initium. Dolent enim ob bonum amissum Marothenses, quoniam descendit à Jovâ malum ad portam Hierosolymæ. Junge veredis currum, incola Lachis, quæ puellæ Sioni peccati principium fuisti, quoniam in te reperta sunt Israelitarum peccata. Ideòque munera dabis ob Gethensem possessionem, domos Achsibenses, Israelitarum regibus fallaces. Aliquando depopulatorem tibi inducam, incola Maresæ

1

ad Odollam veniet Israeliturum gloria. In quibus omnibus ne leve quidem vestigium, quod nostrum de Sanheribo cogitasse arguat. Imò ad ejus irruptionem bane referre vetat omninò exsulum Judæorum mentio vers. 16, quem paulò antea attulimus. Sanheribus tantâ acceptà clade, qualis 2 Reg. 19, 35, describitur, de abducendis secum captivis Judæis vix cogitaverit. Quòd Michas Hiskia demùm regnante prophetæ munere fungi cœperit, concludit Hartmar.nus è loco etiam Jeremiæ 26, 18, ubi Michas Moraschtæus sub Hiskia vaticinatus esse dicitur, nullâ cæterorum, qui in nostri libri inscriptione nominantur, regum mentione ibi facta. Verùm indicato Jeremiæ loco (1), illud tantummodò oraculum, quod ibidem affertur, à Micha Hiskia regnante pronuntiatum dicitur, ut taceamus, non fuisse eorum, qui illud afferunt consiäum, quibus regibus noster prophetiam egerit, accuratè definire. Sed neque hoc admittit Hartmannus, quod ingenui illi viri apud Jeremiam testantur, culum ab eis allatum, quod nunc in nostro libro 3, 12, legitur, sub Hiskiå editum fuisse. Manassis potiùs ætati non illud solùm, verùm et quæ sex posterioribus capitibus leguntur oracula adjudicanda censet, hâc solâ ratione motus, quòd pio Hiskià rege tot et tanta scelera, qualia Michas in suis sermonibus Judæis objurgat, inter eos regnâsse non sit verisimile. Quasi verò pio principe et omnes cives regis sui exemplum sequi soleant! Si verò urgeas, impii principis temporibus graves istiusmodi objurgationes multò magis congruere, cur illas non ad Abasi ætatem referre malis, quo regnante nostrum prophetæ munere functum esse, inscriptio testatur? Neque prætermittendum est, quod Hartmannus minùs videtur perpendisse, Micha vaticinia tangere non solùm regnum Judaicum, verùm Israeliticum quoque (2), cujus utriusque regni proceres et cives promiscuè subinde compellat, sæpè

ora

(1) Verba hæc sunt: Michas Morascht vus vaticinatus est Hiskia, Judææ regis tempore, dixitque omni Judæo populo, sic dicere Jovam, agminum Deum, fore ut Sion ager araretur, et Hierosolyma essent rudera, et templi mons sylvestria fastigia.

(2) In libri inscriptione dicitur, contineri eo vatici nia, quæ edidit de Samariâ et Hierosolymis; conf. not. ad ea verba.

etiam discrtè conjungit (1). Nihil verò nostris vaticiniis inesse, quod historiae temporum illorum, quibus Michas vixisse traditur, repugnet, apparebit consideranti faciem utriusque regni istâ ætate, qualis in Regum et Chronicorum libris describitur. In Israelis regno rerum potiebatur Pekachus, qui exemplo majorum suorum per sanguinem ac cædem antecessoris sui solium invaserat, ipsemet pariter ab Hoseâ successore suo postmodùm interemptus. In regno Jud:e Jotham, pietatis quidem veræque religionis laude inclytus, idolorum sacella tamen non abolevit. Hujus porrò filius, Ahasus, peregrinæ superstitioni omnisque generis sceleribus adeò immersus erat, ut vel regni Israelitici improbitatem superaret Juda. Hiskias rursùs sincero quidem studio Jovam colebat, et pietati operam dabat; regni tamen sui cives flectere omninò non valebat, ut nuntio idololatriæ misso, veri numinis cultum seriò amplecterentur. Talibus igitur temporibus nihil reliquum fecit Michas, quo grassantia inter Judæos æquè ac Israelitas scelera acerbè et severè insectaretur, præcipuè superstitiosos idolorum cultus, iniquitatem, crudelitatem, rapinas populi, procerum et sacerdotum. Promeritas interminatur pœnas vastationem, et excidium regnorum et urbium, et que bellum comitari solent calamitates, ab Assyriis, vicinis et potentibus Israelitarum hostibus, propediem Israelis regno inferendas. Hisce tamen, pro more prophetarum, suavissimas, quibus prostratos piorum animos erigeret et demulceret, promissiones interserit de llierosolymæ olim futurâ restauratione, deque aureæ ætatis reditu, auspice magno aliquo rege è gente Davidicâ oriundo, cujus adeò ipsum locum natalem designat. Cæterùm in hoc libro complurium annorum effata ita sunt coagmentata in unum syntagma, ut objurgationes, comminationes, consolationes atque promissa per vices sibi succedant. Singulorum verò sermonum fines constituere, suumque unicuique tempus assignare frustra aggrediaris.

(1) Haud pauca præterea, Micha posteriora, suorum vaticiniorum syllogi inserta animadvertisse sibi visus est Hartmannus (veluti 4, 9-14; 7, 7-17), de quibus illis ipsis locis videbimus. Plura contra illum verissimè disputavit Jahn Einleit. in die gottl. Bucher des alten Bundes, vol. 2, p. 2, § 99, p. 430,

seqq.

PREFACE SUR MICHÉE.

(BIBLE DE VENCE.)

1. Rang de Michée entre les petits prophètes. Sa patrie. Temps de sa mission. Il est différent de Michée, fils de Jemla. Objet de ses prophéties.

Michée, qui est le sixième des douze petits prophètes dans les exemplaires hébreux et dans ceux de la Vulgate, est le troisième dans les exemplaires de la version des Septante, qui le placent entre Amos et Joël. L'inscription de sa prophétie nous apprend qu'il était de Morasckthi qui, selon Eusèbe et saint Jérôme,

était une bourgade près d'Eleutheropolis dans la tribu de Juda. Peut-être aussi que l'expression de l'hébreu Moraschthi ou Maraschthi 7, signifie simplement habitant de Maréscha, ainsi que l'expliquent effectivement les rabbins, qui était une des villes de la tribu de Juda selon le témoignage de Josué (1); et Michée même parle aussi de cette ville. L'inscription ajoute

(1) Josue, 15. 44. C'est le sentiment de Vatable, Montan., Isidor., Mas. et D. Calmet.

que le Seigneur parla à Michée sous les règnes de Joathan, d'Achaz et d'Ézéchias. Ce prophète est donc postérieur à Osée et à Amos qui prophétisaient sous le règne d'Osias; mais il peut être antérieur à Joël qui paraît n'avoir prophétisé que sous le règne de Joakim: ainsi il pourra occuper le rang que lui donne la version des Septante. Ce prophète est fort différent d'un antre du même nom dont il est parlé dans le 3o livre des Rois, et qui vivait dans le royaume d'Israël sous les règnes d'Achab roi d'Israël, et de Josaphat roi de Juda. Celui-là est nommé Michée fils de Jemla; celuici est nommé simplement Michée Moraschthites ou Maraschthites; et ce surnom ne lui est peut-être ici donné que pour le distinguer de celui qui vivait avant lui. Enfin l'inscription nous annonce que Samarie ct Jérusalem sont le principal objet des prophéties de celui dont nous parlons ici, et cela même encore prouve qu'il prophétisait avant la désolation et la ruine de Samarie qui fut prise par Salmanasar en la sixième année d'Ézéchias.

11. Analyse des prophéties de Michée selon le sens littéral et immédiat.

Le prophète annonce d'abord les jugements que le Seigneur exercera et sur Samarie et sur Jérusalem : sur Samarie, par les diverses expéditions des Assyriens; sur Jérusalem, d'abord par l'expédition de Sennacherib, et ensuite par celle de Nabuchodonosor. C'est de Samarie qu'est sortie l'infidélité d'Israël; c'est de Jérusalem même qu'est sortie l'infidélité de Juda. Le prophète annonce la ruine de Samarie. It s'afflige parce que la plaie de Samarie passe jusque sur Juda et pénètre jusqu'à Jérusalem. Il annonce à Samarie sa ruine; il avertit Juda de profiter de cet exemple: il voit la désolation pénétrer jusqu'aux portes de Jérusalem. (Cela regarde le temps de Sennacherib.) Le péché de Sion, c'est d'avoir imité l'infidélité d'Israël. Le poids qui a accablé Israël viendra alors jusque sur les villes de Juda. Le prophète annonce à Jérusalem la captivité de ses enfants au temps de Nabuchodonosor (chap. 1). Il reproche aux enfants d'Israël leurs infidélités; il leur annonce les vengeances du Seigneur. En vain les enfants d'Israël se promettent l'impunité de leur crime le Seigneur est bon pour les bons; mais il punit les méchants : ainsi il exercera ses vengeances sur son peuple. Mais le jour viendra où il rassemblera toute la maison de Jacob en réunissant les restes de la maison d'Israël aux restes de la maison de Juda. Le Seigneur luimême leur ouvrira le chemin et marchera à leur tête (chapitre 2).

Le prophète s'adresse ensuite aux princes de Jacob et aux chefs de la maison d'Israël (la suite fait voir que ceci s'adresse particulièrement aux chefs de la maison de Juda, qui est aussi elle-même désignée dans les prophètes sous le nom de la maison d'Israël); il leur reproche leurs infidélités et leur annonce les vengeances du Seigneur. Il tourne ensuite ses reproches contre les faux prophètes qui séduisaient le peuple. U déclare qu'il a été rempli de l'Esprit de Dieu pour

faire connaître à la maison de Jacob ses iniquités, et reproche de nouveau aux princes de Jacob leurs injustices. Il relève l'infidélité des princes et des prétres, et des faux prophètes, leur reproche leur fausse sécurité et annonce la ruine de Jérusalem (cela regarde le temps de Nabuchodonosor) (chapitre 3). Mais aussitôt il prédit le rétablissement de Sion, le concours des peuples qui viendront y rendre hommage au Seigneur, le jugement que le Seigneur exercera sur la multitude des nations, la paix qu'il établira parmi tous les peuples. Le Seigneur promet de rappeler alors celle qui était boitense, c'est-à-dire, la maison de Juda, qui avait voulu allier le culte du Seigneur avec le culte des idoles; et celle qu'il avait chassée et affligée, c'est-à-dire, la maison d'Israël qu'il avait rejetée et sur laquelle il avait pendant longtemps appesanti son bras. Il promet de conserver des restes à celle qui était boiteuse, et de faire sortir un peuple puissant de celle qui avait été éloignée et chassée. Il régnera lui-même éternellement sur Sion. Le prophète annonce à la fille de Sion que sa première puissance lui sera rendue. Il lui prédit et sa captivité et sa délivrance. Il annonce le soulèvement des nations contre Sion après son rétablissement (c'est l'expédition de Gog, c'est-à-dire de Cambyse); il annonce leur défaite et le triomphe de Sion (chap. 4). Il prédit les vengeances que Dieu exercera sur Babylone qu'il désigne sous le nom de ville de brigands (chap. 5, † 1). (Ce fut sous Darius, fils d'Hystaspe, que Babylone éprouva les derniers coups des vengeances du Seigneur.)

Le prophète passe ensuite à ce qui regarde le Messie. C'est de Bethlehem que sortira le Dominateur d'Israël; mais bientôt après il abandonnera les enfants d'Iraël, jusqu'à ce que celle qui doit enfanter ait enfanté (c'est-à-dire, jusqu'à ce que, selon l'expression de S. Paul, la plénitude des nations soit entrée dans l'Église, et que l'Église les ait enfantées à Jésus-Christ), et alors il rappellera les restes de ses frères (c'est-àdire, les restes des Juifs qui sont ses frères seion la chair), et ils se réuniront aux vrais enfants d'Israël (c'est-à-dire, au peuple chrétien). Mais avant le temps de ce rappel, le Dominateur d'Israël aura déjà établi son empire sur la terre, et sa gloire aura éclaté jusqu'aux extrémités du monde; il sera un prince de paix. Ici le prophète revient aux ombres et aux figures : il annonce la fin de la captivité de Jacob; il déclare que le Seigneur suscitera sept et huit princes qui détruiront la terre d'Assur, et qui délivreront en tièrement les enfants de Jacob de la puissance des Assyriens qui avaient usurpé leur terre. (Ceci regarde l'expédition de Darius, fils d'Hystaspe, sur Babylone. Darius était l'un des sept conjurés qui s'emparèrent du trône de Perse; la principale autorité lui fut déférée; et depuis ce temps les rois de Perse de cette race ont toujours eu sept conseillers privilégiés qui occcupaient le second rang après le roi). Le prophète annonce qu'au temps de cette pleine délivrance, les restes de Jacob seront comme une rosée qui vient

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »