Satyræ

Predný obal
N.M. Lindh, 1816 - 79 strán (strany)
 

Zvolené strany

Populárne pasáže

Strana 10 - Quisquis es, O, modo quem ex adverso dicere feci, Non ego cum scribo, si forte quid aptius exit, 45 Quando haec rara avis est, si quid tamen aptius exit, Laudari metuam, neque enim mihi cornea fibra est ; Sed recti finemque extremumque esse recuso EUGE tuum et BELLE.
Strana 36 - Est aliquid quo tendis, et in quod dirigis arcum? An passim sequeris corvos, testaque, lutoque, Securus quo pes ferat, atque ex tempore vivis ? Helleborum frustra, cum jam cutis aegra tumebit, Poscentes videas: venienti occurrite morbo.
Strana 14 - Pedius quid ? crimina rasis 85 Librat in antithetis : doctas posuisse figuras Laudatur : bellum hoc : hoc bellum? an, Romule, ceves? Men
Strana 56 - Cras hoc fiet. Idem eras fiet, quid ) quasi magnum Nempe diem donas...
Strana 24 - Ecce avia, aut metuens divum matertera, cunis Exemit puerum, frontemque, atque uda labella Infami digito, et lustralibus ante salivis Expiat, urentes oculos inhibere perita.
Strana 72 - Costa ratis lacerae. Nunc et de cespite vivo Frange aliquid, largire inopi, ne pictus oberret Caerulea in tabula. Sed coenam funeris heres Negliget iratus, quod rem curtaveris ; urnae Ossa inodora dabit, seu spirent cinnama surdum, Seu ceraso peccent casiae, nescire paratus. Tune bona incolumis minuas...
Strana 32 - Contemnere, sonat vitium percussa, maligne Respondet viridi non cocta fidelia limo. Udum et molle lutum es, nunc nunc properandus, et acri Fingendus sine fine rota. Sed rure paterno Est tibi far modicum, purum et sine labe salinum, 25 (Quid metuas ?) cultrixque foci secura patella.
Strana 16 - Sed quid opus teneras mordaci radere vero Auriculas ? vide sis, ne majorum tibi forte Limina frigescant: sonat hic de nare canina Littera.
Strana 74 - Quisquis eris, paulum a turba seductior audi. O bone, num ignoras ? missa est a Caesare laurus Insignem ob cladem Germanae pubis, et aris Frigidus excutitur cinis ; ac jam postibus arma, Jam chlamydes regum, jam lutea gausapa captis Essedaque, ingentesque locat Caesonia Rhenos.
Strana 56 - Idem eras fiet, quid ) quasi magnum Nempe diem donas, sed cum lux altera venit, Jam eras hesternum consumsimus : ecce aliud eras Egerit hos annos, et semper paulum erit ultra. Nam quamvis prope te, quamvis temone sub uno Vertentem sese, frustra sectabere canthum, Cum rota posterior curras, et in axe secundo.

Bibliografické informácie