Die ursprüngliche Bedeutung des Conjunctivs in lateinischen Nebensätzen: ut-, ne-, quo-, quominus-, quin-, relativ- und cum-sätze. I. Theil, Časť 1

Predný obal
A. Hölder, 1899 - 94 strán (strany)
 

Zvolené strany

Iné vydania - Zobraziť všetky

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 43 - Dant manibus famuli lymphas, Cereremque canistris expediunt, tonsisque ferunt mantelia villis. Quinquaginta intus famulae, quibus ordine longam cura penum struere et flammis adolere Penates; centum aliae totidemque pares aetate ministri, 705 qui dapibus mensas onerent et pocula ponant.
Strana 20 - Si. Si sensero hodie quicquam in his te nuptiis Fallaciae conari, quo fiant minus, Aut velle in ea re ostendi, quam sis callidus ; Verberibus caesum te in pistrinum, Dave, dedam usque ad neceт ; 140 Ea lege atque omine, ut, si te inde exemerim, ego pro te molam. Quid, hoc intellextin?
Strana 53 - Nam fuit quoddam tempus cum in agris homines passim bestiarum modo vagabantur et sibi victu fero vitam propagabant...
Strana 18 - Nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus, Missus ad hoc pulsis, vetus est ut fama, Sabellis, Quo ne per vacuum Romano incurreret hostis, Sive quod Apula gens seu quod Lucania bellum Incuteret violenta.
Strana 84 - Siculis honores in me inauditi. Itaque hac spe decedebam, ut mihi populum Romanum ultro omnia delaturum putarem. At ego cum casu diebus...
Strana 72 - Et quamquam omnis virtus nos ad se allicit facitque, ut eos diligamus, in quibus ipsa inesse videatur, tamen iustitia et liberalitas id maxime efficit.
Strana 47 - Sed quo sis, Africane, alacrior ad tutandam 5 rem publicam, sic habeto : omnibus qui patriam conservaverint adiuverint auxerint certum esse in caelo definitum locum, ubi beati aevo sempiterno fruantur. Nihil est enim illi principi deo qui omnem mundum regit, quod quidem in terris fiat, acceptius quam concilia coetusque hominum iure sociati, quae civitates appellantur. Harum rectores et conservatores hinc profecti huc revertuntur.
Strana 50 - Omnium autem rerum, ex quibus aliquid acquiritur,' nihil est agricultura melius, nihil uberius, nihil dulcius, nihil homine libero dignius: de qua, quoniam in ' Catone Majore' satis multa diximus, illinc assumes, quae ad hune locum perlinebunt.
Strana 55 - Saepe ex socero meo audivi, cum is diceret socerum suum Laelium semper fere cum Scipione solitum rusticari eosque incredibiliter repuerascere esse solitos, cum rus ex urbe, tanquam e vinculis, evolavissent.
Strana 30 - Nee vero M. Antonium consulem post Lupercalia debuistis putare. Quo enim ille die populo Romano inspectante nudus, unctus, ebrius est contionatus et id egit, ut collegae diadema imponeret, eo die se non modo consulatu, sed etiam libertate abdicavit ; esset enim ipsi certe statim serviendum, si Caesar ab eo regni insignia accipere voluisset.

Bibliografické informácie