Obrázky na stránke
PDF
ePub

sui. Pro indice prioris editionis valde jejuno et imperfecto, qui nec nomina nec Latinitatem satis exhibebat, confeci indicem Nominum cum brevi explicatione, præsertim cum in notis huic rei non ubique satisfactum esse videretur. Omnino autem hic, inprimis in personarum ratione, quantum fieri potuit, Jani doctissimi, qui Horatii Carmina elegantissime edidit, et Wielandii viri ingenio et doctrina clarissimi, qui Sermones et Epistolas, additis observationibus lectu dignissimis, Germanice reddidit, opera me usum esse gratus profiteor. Quare si quid in hac editione a me præstitum fuerit, quod juventuti scholasticæ ad facilius et rectius Horatium intelligendum prosit, vehementer lætabor.

BIBLIOPOLE LECTORIBUS.

Pro indice a ZEUNIO supra memorato, gratiam, quod speramus, vobis facturi, substituimus longe locupletiorem et utiliorem, studio prius et labore TRETERI collectum, quem editioni postea BENTLEIANE AMSTELEDAMI vulgatæ ISAACUS VERBURGIUS adaptavit; quem denuo mille locis auctum atque emendatum subjecit editioni suæ Londinensis editor operum HORATII cum notis variorum in duobus tomis in 4to anni MDCCXCII. III.

Dabamus Londini,
Mense Martii, MDCCCLX.

J. M. GESNERI

PRÆFATIO.

ADEO ab omnibus inde sæculis sategerunt circa Horatii Flacci Eclogas Librarii, Interpretes, Critici, ut possit homo diligens, cui Bibliothecæ pateant, facile librum mediocrem vel sola hujus Poëtæ enarranda historia literaria implere.

Et tamen, quod sine injuria cujusquam hominis simpliciterque dictum volumus, desideratur a multis inde annis editio quæ primum verba Auctoris, quantum potest, integra atque emendata repræsentet, neque superioris barbariei vitiis horrida, neque eadem corrupta et interpolata a Criticis.

Quod ut judicari melius possit, adjici optabam varietatem lectionis, sive ab antiquis librariis ea profecta sit, sive a recentiorum hominum invecta ingeniis, non omnem illam quidem, quod infinitum est, et in libro, qualem hic describimus, non necessarium; sed eam, quæ vel sententiam Poëtæ, vel veterem Orthographiam mutet, vel aliud memorabile habeat, quod non ignorare velit aliquis mediocriter horum studiorum curiosus. Nam qui plane se illis dedidere, his nihil nimium est. Hoc igitur alterum erat, quod requirebam.

Denique cum plurimi, quin plerique sint Horatianæ elegantiæ studiosi, qui vel per ætatem, vel per quascunque alias vitæ suæ rationes, non possint satis intel

ligere poëtam, novatorem in verbis nonnunquam, multa e Græco fonte licentius derivantem, sæpe ad Fabulas, Historias, Geographiam, Genealogias, Personas sua ætate nobiles, post paullo ignorantiæ quadam nocte sepultas, alludentem; quibus neque vacet, neque alias integrum sit ad alios libros transire, magnos commentarios volvere, qui præsertim destituant sæpe, ubi minime opus erat, studiosos; hac ergo conditione cum et major et nobilior pars sit lectorum Horatii; optabile sane erat talium exemplarium exstare copiam, quæ breves, ne onerent et velut obruant ipsum Poëtam, sed, quantum præstari potest, bonas interpretationes eorum locorum habeant.

Spectabant hoc prudentes viri qui Delphino tum suo, et per hunc studiosis reliquis, parari jubebant eorum, qui classici vocantur, Latinorum scriptorum editiones : sed quantum h. e. quam parum quidam, quam nihil plerique profecerint, sæpe jam homines eruditi conquesti

sunt.

Horatio illud commode præter plerosque accidit, quod inventi sunt mature Grammatici, qui vel nomina Horatiana libris explicarent, vel scholia et Annotationes scriberent, quibus ea loca declararent, quæ obscuritatem aliquam ab iis, quas commemoravi modo, causis contraxerant; qui præstarent Horatio, quod suo Boilavio nostra memoria præstitit, ab ipso adjutus auctore, Brossettus ; cujus absque commentario, quotus-quisque Gallorum ipsorum hodie intelligeret Boilavium? Antiquissimi ergo eorum, quos hodie Scholiastes vulgato nomine appellamus, discere multa ex senibus vel ex libris poterant, quorum postea memoria intercidit.

Horum si hodie sinceri exstarent commentarii, ad eum modum, ut Asconii Pediani quædam Ciceronis ora

tionum interpretamenta habemus, mire inde adjuvaretur jucundissimi poëtæ intelligentia. Sed dolendum est, ita a posterioribus priorum labores esse corruptos, truncatos, interpolatos, uti nunc opus sit homine subacti multo usu et longa consuetudine judicii, qui veteris purpuræ lacinias, interdum vix filamenta, eruere ex istis centonibus, et inde lucem suam dare Horatio possit. Si quis talis nanciscatur etiam antiquissimorum exemplarium copiam, et adhibeat ad eam rem patientiam satis longam, ille forte hinc inde adhuc ultra Baxterum Flacco prodesse queat.

Nempe ad hoc nunc veniendum est. WILLIELMUS BAXTERUS, vir doctus, Richardi nobilis Theologi fratre genitus, ὀψιμαθὴς ille quidem, sed item tamen πολυμαθέTaros, qui in literis antiquariis Britannorum suorum, tum Græcorum Romanorumque, et institutione puerorum, et re tenui, consenuit, auctor Glossarii Antiquitatum Britannicarum, dedit Londini crɔɔCCI, 8vo. Q. Horatii Flacci Eclogas, cum scholiis præcipue antiquorum Grammaticorum, Helenii Acronis, Pomponiique Porphyrionis, quorum reliquias fœdis interpolationibus purgatas ac fere integras reponere se putabat. Utrum suo solius ingenio et judicio in censura illa delectuque versatus sit, an adjumenti quidquam ex antiquis libris habuerit, nusquam, puto, indicat: sed dum de præsidiis externis tacet, fatetur, credo, nulla se habuisse.

Ceterum mihi non est dubium, quin plerumque certe bene judicarit vir recondita eruditionis, ut illum appellat severus censor Bentleius ad Carm. 1. 3. 20. ; qui docti

Qui de viri vita et libris editis ineditisque doceri volunt, adire debent Biographia Britannica tomum primum.

interpretis elogium illi non invidet, neque eum reprehendit, ut ad Ser. 2. 3. 28. it. 2. 4. 67. Et sane eruditus est, ac doctrinæ melioris aliquid nobis impertit, etiam cum errat, aut nimis indulget ingenio; id quod præcipue circa illas Dilogias i. Allegorias, tantopere amatas viro, contingere observo V. G. Carm. 1. 15. et 28. et 34. it. 2. 1. 11. et 3. 3. et 4. 1. atque 6. denique Epodon 13. 12.; in quibus locis parum videtur memor fuisse eorum, quæ salubri consilio ipse monuit ad Car. 4. 7. 10. (vid. Addend.) sed ut simul moneret de tribus horis s. anni tempestatibus, quod nescio an Latinis literis proditum sit. Quod in posteriore editione amarus interdum videtur in Bentleium, forte ab illo contemtum se putabat (vid. ad Car. 4. 14. 10.), forte morosulum senectus fecerat, forte ne destinarat quidem typis omnia, quæ illuserat marginibus libri sui.

Quæ cum ita sint, Baxteriana exemplaria Horatii commendare solebam junioribus amicis; et nunquam forte de edendo Horatio cogitaturus ipse fueram, illorum si copia fieri studiosis in Germania potuisset. Sed cum visum esset librum ita utilem, ita commodum, parabilem etiam facere nostris, nolebam illum sine dote aliqua a me dimittere, idque eo minus cum præter ea, quæ quadraginta amplius annorum cum Flacco familiaritas, et usus aliquis earum rerum, quibus hic opus est, subjicere poterant, etiam a fortuna offerrentur quædam ornandæ editionis præsidia. Quare statui tribus illis generibus, quæ in ipso ingressu commemoravi, augere, pro præsenti copia et voluntate, Baxteri editionem.

Ac primo quidem non tam hoc egi, ut emendarem Horatium, quod munus cumulate, et forte plus, quam opus erat, illi præstitum arbitror; quam ut ab intempestivis

« PredošláPokračovať »