Obrázky na stránke
PDF
ePub
[blocks in formation]

Boreas; ita emarcescente jam forma magis sævit frigidus anilis amoris furor. Hoc ostendunt sequentia. B.

Laudatus commodum a viris doctis Veget. de re mil. 5. 10. Interluniorum dies tempestatibus plenos etiam vulgi usus intelligit. Ceterum Scaligeri reprehensionem hujus loci, quæ induxit Bentleium, ut bacchante in bacchata mutare cogitaret, facile, puto, effugimus interpunctione sublata, quam ponunt omnes, quod sciam, post versum 12. Hoc dicit poëta, Flebis, o Lydia, cum tibi amor et libido, quæ etc. magis Threcio vento sub interlunia bacchante, circa jecur sæviet. Nihil hic non dignum Horatio, nihil difficile, nisi quod aliquantum dilata cum videtur nubem objecisse hominibus. Threcius ventus Boreas, cum Threce s. Thracia Græciæ septentrionalis sit. Nec tamen dissimulandum Vet. Schol. Brod. Bacchante, id est, faciente te bacchari, quasi ventus ille furorem augeret. G.

14 Furiare verbum fictum videtur. Ante omnes furor est insignis equarum. Virg. Ge. 8. 266. Vet. Schol.

15 Ulcerosum, ex contemptu. Vet. Schol. Vetulæ veterem libidinem Metaphorice significat.

17 Bene læta cum sit subjecturus virenti. Ordo est, gaudeat virenti hedera atque myrto magis pulla hedera atque myrto: Male enim distinguitur post gaudeat. Pullus color est aridarum frondium, quæ Allegorice significant vetulas ætate frigidas, et emarcidas.

18 Discedendum et hic fuit a Baxtero et a Salmasio ad Soli. p. 674 pullam nigram interpretante. Recte pulla myrtus a Scholiaste Cruquiano explicatur succrescens et tenera,

et in Schol. Gott. novella. Sic pulchre respondet virenti ederæ. Hanc vim esse nominis declaravi ad Cato R. R. 151. 2. Sensus igitur est, juventutem magis gaudere coronis ex virente hedera et pulla myrto, etc. Sic pulla ficus Epod. 16. 46. G.

19 Notum est Hiemem nomen esse numinis: Erant autem Deorum Assessores quidam quos Zuvegóvous atque Пagidgous Græci nominabant. B. Vid. Car. 3. 18. 6. G.

20 Hebrum per dilogian dicit et Thraciæ fluvium, et vetulum quendam machum, de quo vide Lib. III. Od. 12. Liparæi nitor Hebri. Dedicet, deputet. Mancinellus. Quis hic probet Rutgersii atque Bentleii Euro, pro Hebro, nulla cum veterum librorum autoritate? B. Coronas, etiam si sint ex edera et myrto, aridas juventus hilaris Euro dedicat, i. temere objicit, ut fiant ludibria ventis, quales hiemem i. procellas comitari solent atque efficere: uti mox tradit ventis tristitiam 1. 26. pr. uti vulgo Vulcano dedicantur, quæ cremantur. Nempe recepi lectionem, cujus historiam et patrocinium vid, apud Burm. ad. En. 1. 317: cui hoc addendum est, in codice editionis Flor. 1482 f. qui penes me est liberalitate Illustrissimi Hardenbergii, ab antiquissima manu, seculi nisi omnia me fallunt XV. jam adscriptum esse Euro, quæ res haud paullum me movit, ut post Bentleium et Cuningamium eam lectionem reciperem. Quæ dici erudite pro Hebro possunt, dixit post Johnsonum Christius. Ille ingeniose sane advocavit morem capillos dedicandi fluvio, cujus fundus est Il. 4. 142. Nuperus editor Anglus, qui figuris exornatum dedit Horatium 1749, dedicat igni jubet nos legere. Pareat, qui volet. G.

ODE XXVI.

AD ELIUM LAMIAM.

Elium Lamiam primæ nobilitatis virum et Pompeianum, Reipublicæ curis implicitum, ad res hilares hortatur.

Metrum duobus primis versibus Alcaicum, tertius versus Iambicus Dimeter Hypercatalecticus, quartusque Pindaricus Dactylicus.

MUSIS amicus, tristitiam et metus
Tradam protervis in mare Creticum
Portare ventis, queis sub Arcto
Rex gelidæ metuatur oræ,

5 Quid Tiridatem terreat, unice
Securus. O quæ fontibus integris
Gaudes, apricos necte flores,

Necte meo Lamiæ coronam,

Pimplea dulcis: nil sine te mei

10 Prosunt honores: hunc fidibus novis,

3 quis edd. vett. et sunt qui de nominativo accipiant, male, hinc et natum istud qui, quod in paucis codd. reperit Bentleius. 4 oræ et Ascens. et Bonfin. 5 Mithridatem ed. Venet. et quidam codd. ap. Lambin. Tyridatem ed. Glar. et Schol. nos cum Bentl. et Ian. formam. gr. recepimus. vulgo Tiridatem. Z. 9 MS. Gott. Piplea, sed ultimæ literæ superpositum antiqua manu i. S. G. Bentleius emendavit Pimpleï, quia Пuwλnîs sit Musa, sed Pimplea dicatur de loco. Z. 10 Possunt Rutg. Bentl. Cun. it. ed. Venet. et Jani.

ODE XXVI.

2 Tradam ventis, pro obliviscar proverbiali sermone dicitur. Servius. Imitatus est hoc loco Anacreontem.

Τὸ δ ̓ ἄχος πέφευγε μιχθέν
̓Ανεμοτρόπῳ θυέλλη. Β.
Protervis, pro libidine et temere jactanti-
bus et vexantibus. Z.

3 Queis exprimendum curavi, ut melius appareat, esse dativum plur. Recte enim Vet. Schol. et Landinus observant, sensum esse, a quibus metuatur rex Scytharum. G.

4 Hoc tempore Phrahates a Tiridate ob sævitiam regno pulsus cum ingenti Scytharum exercitu reditum minabatur.

5 Hoc unice terrebat Tiridatem, ne Augustus (quod boni omnes verebantur) a partibus suis non staret; quod Hercules, neque fecit. B. Vid. Justi. 1. 42. extr. G.

[blocks in formation]

Hunc Lesbio sacrare plectro

Teque tuasque decet sorores.

ODE XXVII.

AD SODALES.

Horatius illiberales et cerebrosos convivas reprehendit, et ostendit non esse rixandum inter pocula, sed de rebus suavibus fabulandum.

Metrum ut in præcedenti.

NATIS in usum lætitiæ scyphis
Pugnare, Thracum est: tollite barbarum
Morem, verecundumque Bacchum
Sanguineis prohibete rixis.

5 Vino et lucernis Medus acinaces
Immane quantum discrepat! Impium
Lenite clamorem, sodales,

Et cubito remanete presso.

5 acinacis etiam MS. Gott.

Bene honores; sunt enim honores deorum, et munera hominum. Veteres credebant se sacrari coronis et vatum carminibus.

Novis dixit, quia subjecturus erat Lesbio plectro: h. e. Alcæi et Sapphus, Romanis hactenus incognito. Erat autem plectrum acuminati bacilli forma.

ODE XXVII.

Bacchum, ut alias modicum; non inverecundum, ut alio respectu vocatur Epod. 11. 13. Itaque nec inverecundum Bentleii conjecturam recipiam, neque verecundi Cuningamii placent. `G.

4 Hypallage; pro prohibete a Baccho sanguineas rixas. Vet. Schol.

5 Vet. Schol. optimique Codd. habent acinacis non acinaces; quod tamen perinde est.

1 Sensus sumtus ab Anacreonte in Libro Erat gladiolus Persicus sicæ formæ incurvus.

[blocks in formation]

B. Vino et luc. a conviviis nocturnis longissime distat furor bellicus. Z.

6 Immane quantum! admiranda dicit. Vet. Schol. avμarròv öroy, Græcis, adnotante Cruquio.

Impium inter sacra Bacchi lætitiæ datoris pugnare. Quidni? B. Impium ego dici putem clamorem, quia velut civilis aut familiaris adeo belli præcursor et incentivum est. G.

7 Sodales quod una sederunt, Festus, adnotante Mancinello. B.

8 Cubito r. ne surgite ad rixandum, sed permanete in lectis, in quibus accubuistis. Z.

Vultis severi me quoque sumere 10 Partem Falerni? dicat Opuntiæ Frater Megillæ, quo beatus

15

20

Vulnere, qua pereat sagitta.

Cessat voluntas? non alia bibam

Mercede. Quæ te cunque domat Venus,

Non erubescendis adurit

Ignibus ingenuoque semper

Amore peccas: quicquid habes, age,
Depone tutis auribus.-Ha! miser,
Quanta laborabas Charybdi,
Digne puer meliore flamma!
Quæ saga, quis te solvere Thessalis
Magus venenis, quis poterit deus?
Vix illigatum te triformi

Pegasus expediet Chimæra.

13 voluptas In codd. quibusdam, perperam.

18 an miser est in edd. Ven. Glar. Lamb.

Bentl. et apud Schol. Z. 19 laboras Gott. et primæ edd. sed nusquam est in. G. Imo laboras in est in edd. Venet. Glar. et Lamb. Z. 24 chimæra coll. Sax. it. Br. Zaro. etc. al. Chimæræ.

9 Severi, austeri. Vet. Sch. Falernum sua natura austerum erat teste Athenæo: subdulce tamen erat ubi vindemiæ tempore flabant austri. Hoc adnotabat Lambinus.

11 In obscuro latet nomen hujus sive fratris, sive cognati Megillæ. Certe Megilla ista erat eo tempore omnium ore decantata, adeoque cognato suo celebrior. Quid si vel ipsa hæc Megilla nomen erat puellæ de qua quæstio a vaferrimo Flacco agitatur? Haud multum dubito. Fortasse etiam si Libertina erat, ut probabile est, splendidam aliquam personam Græci generis, cujus nomen hic reticet, excusandi amoris sui causa, et ut ancillarioli nomen effugeret, simulasse se ejus affinem fuisse.

[blocks in formation]

19 Omnes fere Codd. cum Vet. Schol. habent laborabas non laboras in; quod miror viris doctis non placuisse. Quasi diceret, Laborabas et ego nesciebam; nam Ethicum habet Charactera. Pro laborabas, Bentleius tamen probat laboras in: quod non capiat comicum Scriptoris stilum et irrisionem. Quasi diceret, Tu laborabas, et ego nesciebam.

21 Sage sunt præcantatrices, quæ vel accersere carminibus mala hominibus possunt, vel expellere. Vet. Schol.

23 Significat eam esse omnibus artibus armatam in ejus perniciem. Vox triformi refertur ad Homericum istud :

Πρόσθε λέων, ἔπιθεν δὲ δράκων, μέσση καὶ χίμαιρα. Β.

Symbolum impudici amoris chimæram faciebant veteres. Vid. Fulgent. Mythol. 3. 1. Pegaso insidens, ab eoque adjutus Bellerophon Chimæram confecit. Chimæras hoc genus fugere, est vincere. Absurde ergo Perraltus simile facit hoc genus loquendi illi, si quis ita ægrotare aliquem dicat, ut mula (qua vehi solet medicus) expedire illum non possit. G.

ODE XXVIII.

Archytæ Tarentini eximii Pythagorici exemplo, qui in litore Apulice a misero naufragio diu inhumatus jacuit, ostendit idem fatum et bonos et malos in hac vita manere. Callida Dilo

gia, sive Hyponaa, Bruti sui fatum deflet, flebilique et simplici sermone dolet summam virtutem tali viro nihil profuisse. (Fateor, me neque Brutum hic invenire, neque aliam allegorian vel dilogian, aut irrisionem adeo Tarutii illius, de quo Cic. de divinat. 2. c. 47. Suspicor potius animi causa, quacunque invitante occasione, poëtam vel e Græco expressisse; vel ipsum lusisse talem cum Archyta dialogismum, quo vanitatem studiorum humanorum contra Fortunam et mortem ostendit. Incipit autem nauta apud cadaver Archytæ misereri ejus sortem. G.)

5

Metrum primo versu Hexameter Heroicus: secundo Tetrametrum Heroicum.

TE mariş et terræ numeroque carentis arenæ

Mensorem cohibent, Archyta,

Pulveris exigui prope littus parva

Matinum

Munera: nec quidquam tibi prodest

Aërias tentasse domos, animoque rotundum
Percurrisse polum, morituro!

Occidit et Pelopis genitor, conviva deorum;

Tithonusque remotus in auras,

Et Jovis arcanis Minos admissus : habentque

4 Funera conj. Heinsü ap. Bentl. male! 5 temptasse MSS. Bersm. C. 6 Decurrisse

ODE XXVIII.

Flor. et Locher.

1 Forte poëtæ animo obversabatur Archimedis Arenarius, quo ille demonstravit, rationem iniri posse numeri omnium arenarum, quæ totum orbem terrarum impleant. G. 2 Mensorem, Geometram dicit et Arithmeticum.

Cohibent, bene et emphatice, per totum mundum antea vagatum scilicet. B. Malim ita, Munera pulveris exigui nondum sibi persoluta, sepulturæ inopia, retinent umbram tuam, ne liceat tibi Styga trajicere. G.

3 Matinus vicus et mons Apuliæ. Vet. Schol. Cruq.

4 Munera per Prolepsin dixit ad præsignificandum nautæ humanitatem.

Aerias tentare domos nescio utrum ad machinationem volantis columbæ referatur, an ad astrologiæ studia? illud videtur dicere, quod supra 3. 38. Calum ipsum petimus stultitia. G.

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »