Obrázky na stránke
PDF
ePub
[blocks in formation]

29 Cui dabit parti sc. expiandum MS. Bersm. C. 31 Candenti al. candentis etiam coll. Sar. 39 Marsi conj. Faber et Bentl.

29 Scelus expiare hic non est punire interfectores Cæsaris; hoc olim factum erat, satisque parentatum illi sanguine tot hominum: sed purgare a scelere, ab impietate bellorum civilium, rempublicam, et pace firmare atque concordia. Hæc res cum humanis viribus major videatur, deorum alicui negotium uti det Jupiter, rogant Romani, ut Apollini, oraculorum omnium patri, Sibyllinorum librorum autori; vel patri gentis suæ, Marti; vel Genetrici Veneri, cujus proprium opus est pacare homines, &c. Denique eo devenit, ut Mercurium (cognatum Romanis per Trojanos numen; fuit enim consobrinus frater Dardani. Vid. Virg. Æn. 8. 134. sqq.) delitescere dicat sub figura Cæsaris Augusti. Nempe Mercurius semper juvenis, internuntius Deorum hominumque, pacificator, artium omnium præses: quæ hac ipsa fictione ad Augustum Poëta accommodat. Juvenes Romæ quadragenarios etiam dici, tralaticium est, a qua ætate adhuc aliquot annis tum aberat Augustus. G.

31 Melius candenti nube, quam candentes humeros; Vet. Schol. Sic et Lambinus et Torrentius in duobus Codd. legerunt. Modo H pro Consona est. Candidis nubibus velatus, ut qui videri possit; non amicti enim dü nequeunt conspici. Vet. Schol. Cruq. B. Quin Nube amicti DI videri non possunt. Candentes humeros nube amictus est Apollo, ne possit videri, ut pulchre ostendit Bentl. G.

32 Augustus, qui se Apollinis filium volebat videri. Vet. Schol. Imo se pro Apolline aliquando gessit. Sueton. Hinc Virgilianum

illud Ecl. 4. 10. Tuus jam regnat Apollo. (vid. Serv.) Erat etiam Augustus divinandi peritissimus; adeo ut, teste eodem autore, omnium bellorum eventus præsenserit.

33 Erat Romæ templum Veneris Erycinæ, Julia gentis parentis. Td“Egos ¿μágenes καὶ ἵμερος ἔσπετο καλός. Hesiod. Hanc etiam Od. 12. dicit Julium sidus.

35 Divus Julius etiam Martis nepos dicitur ob amorem Martis et Veneris, uti ego sentio. Etiam Ode sexta Augustum appellat Martem. Credo neglectum genus jam dici per Charientismum pro contemptum. B. Imo intelligitur Mars ipse, auctor gentis Romanæ. Z.

37 Dant alios Furie torvo spectacula Marti. Od. 28. Nam, ut cum Vetere Schol. loquar; hujus ludus in præliis est.

39 Acer, Figurate pro ferox, non pro vòginès, ut Lambinus. Marsi pro Mauri nulla cum autoritate a doctissimo Bentleio ponitur. Credibile mihi videtur Maurorum, barbaræ gentis nomen fuisse Romanis terribilius quam Marsorum, vicini et socii populi. Quin potius nominaret externam gentem, quam Italici generis in tali materia. B. Marsi peditis mentio, præter ea, quæ Bentleius verissime disputavit, etiam eo forte nomine præferenda quod in proximis bellis civilibus frequens illius usus et mentio fuerat. Non valde me movebat Johnsonus, qui negat hic virtutem Mauri peditis prædicari. Sed dubitationem injicit denuo Christii V. C. defensio, qui Maurum equo dejectum desperate pugnantem pingi arbitratur. G.

Sive mutata juvenem figura,
Ales, in terris imitaris, almæ

Filius Maiæ, patiens vocari
Cæsaris ultor:

45 Serus in cœlum redeas, diuque
Lætus intersis populo Quirini :
Neve te nostris vitiis iniquum
Ocior aura

Tollat! hic magnos potius triumphos,
50 Hic ames dici Pater atque Princeps:
Neu sinas Medos equitare inultos,
Te duce, Cæsar.

46 Quiritum Br. Quirino Cuning. et Heins. ad Ovid. Fast. 4. 475. 51 Nec Brod.

41 Augustus et Apollo semper juvenes. Sic et Virgilius, Hic illum vidi juvenem, Melibere.

42 Alma, i. e. sanctæ, Vet. Schol. Cruq. 43 Patiens, non dedignatus. Erat Augustus, ut Mercurius, Centum puer artium,

44 Caesaris ultor Epitheton Augusti huic rei aptum: postquam jure sanguinis et adoptionis Cæsarem ultus est, idem pacat orbem.

45 Suaviter optat Augusto ut diu vivat. Vet. Schol.

46 Latus proprie de deo dicitur. Siquidem iratos et tristes deos ludis scenicis et similibus placabant.

47 Iniquum, iratum, non lætum. Ocior aura t. nimis mature avoles in cœlum.

49 Triumphos scil. ames. Z.

50 Ferunt F. Camillum primum, atque dein M. T Ciceronem Putrem patrice a scnatu appellatum. Princeps erat, qui primus

48 Ocyus Gott.

sententiam dixit in senatu primoque loco se-
debat. B. Pater de communi DIs pæne
omnibus appellatione intelligit Massonus: cum
pater patriæ Augustus post mortem demum
Horatii dictus sit. Principis nomen hoc ipso
tempore, in quod Oden hanc conferimus, ac-
cepisse Augustum constat.
G.

51 Pro Parthis Medos ob vetustatem nominavit: Medi etiam Parthorum regno continebantur. Proprie posuit equitare, quod Parthi et Scythæ maxime equestri pugna delectarentur. Nove etiam inultos pro impunitos. B. Medos et inultos Harduinus affert, post alia etiam nugaciora, unde probet, Odarum libros non esse antiqui et veri Horatii. Debebat cogitare, uti Medis etiam Virgilium, et quidem in Georgicis, quæ illi relinquit: inultum autem pro impunito semel iterumque dixisse Horatium Satirarum et Epistolarum autorem, V. G. Sat. 2. 3. 189. G.

ODE III.

AD NAVEM QUA VEHEBATUR VIRGILIUS ATHENAS PROFICISCENS.

Precatur Virgilio Athenas proficiscenti prosperum navigium. Exsecratur Tiphyn primæ navis repertorem. Originale hominis peccatum curiosum ingenium.

5

10

Primus versus Glyconicus; alter Choriambicus Asclepiadeus.

Sic te, diva potens Cypri,

Sic fratres Helenæ, lucida sidera,
Ventorumque regat pater,

Obstrictis aliis, præter Iapyga:

Navis, quæ tibi creditum

Debes Virgilium, finibus Atticis
Reddas incolumem, precor,

Et serves animæ dimidium meæ.
Illi robur et æs triplex

Circa pectus erat, qui fragilem truci
Commisit pelago ratem

Primus, nec timuit præcipitem Africum
Decertantem Aquilonibus,

Nec tristes Hyadas, nec rabiem Noti;

[blocks in formation]

ODE III.

1 Sic votum indicat, cui velut conditio aut effectus adeo adjectus est felix navigatio Virgilii. G.

Potens, domina s. regina. Invocatur Venus, quia, inquit Schol. ejus sidus est salutare navibus. Z.

2 Lucida, læta et hilaria; contra mox dicit tristes Hyadas. Estque figura Epexegesis, autore Vet. Schol. B. Conf. Car. 1. 12. 25. sq. it. 3. 29. extr. G.

4 Male nonnulli Obstructis; corrupte etiam obstrusis legitur apud Servium. Iapyges sunt Appuli Græci generis. B. Obstrictis aliis alludit ad utrem illum Æoli, in quo is in gratiam Ulyssis vwv xaridnos xiàsula, præter Zephyrum, quo opus erat, unde, cum a sociis

4 obstructis MS. Bersm. C.

apertus esset, sine more modoque proruerunt. Vid. Lib. III. Od. 27. princ. G.

7 Bene creditum, debes, reddas. Reddas autem dicit, eo sensu quo reddere epistolam dicimus.

8 Suaviter hoc dictum secundum illam amicitia Diffinitionem qua plurimi utuntur,

ía iorì μía Yuxù iv dvoir owμaon. Vet. Schol. Cruq.

9 Habet autem hic quiddam Homericum. xkansor di μoi orneos. Vet. Schol. Robur, Duritia sine sensu periculi. Vet. Schol. B. Gravius loquitur Propertius, qui I. 17. 18. primum nautam exsecratur sic: Ah pereat quicunque rates et vela paravit Primus, et invito gurgite fecit iter. Z.

14 Hyades, ipso nomine triste et pluvium

[blocks in formation]

18 rectis Bentl. conj. fixis conj. Sanadon. 19 turbidum etiam Br. turgidum al. quod forte mel. G. Etiam MS. Bersm. et alii libri multi dant turbidum: at turgidum edd. Glarean. Lamb. et alia. Z. 20 Acroceraunia Gott. et Flor. 1482. Recepit etiam Bentl. Talbot. rell.

cœlum notant. Vid. Colum. 11.2. 34. et 36. Hæ enim sunt Sucule. G.

15 Arbiter juder est qui totius rei habet arbitrium et facultatem. Festus. Hoc adnotavit Antonius Mancinellus. B.

17 Gradum h. e. genus. Sensus est, Ne maxime miseram quidem et horrendam mortem reformidavit. Z.

magis convenit dissociabili, consueta huic Scriptori Hypallage, quam eruditissimi Viri dissociabiles de proprio ingenio tantum. B. Recte Baxterus. Ne quis offendatur insolentia, aut plane Harduino credat, esse hoc barbarum, et Horatio indignum, ponamus indićem talium adjectivorum, quæ activam significationem habere, ut alia taceam, thesaurus 18 Equidem non video, cur quis præponat noster docet. Sunt autem, quæ observaviBentleii rectis oculis vulgato siccis oculis. mus ista; Adjutabilis, Agilis, Apertibilis, DeCerte timentium est lacrimare magis quam lectabilis, Delebilis, Exsuperabilis, Facilis, Faloculos avertere. Quid quod pro nobis faciant libilis, Fragilis, Favorabilis, Illacrimabilis, ImEditi Libri et Membranæ ? B. Rectos oculos petibilis, Impetrabilis, Incogitabilis, Indocilis, pulcherrime huc convenire, facile effecit Bent- Instabilis, Insatiabilis, Intestabilis, Intoleraleius; sed non perfecit, ut necesse sit Hora- bilis, Irritabilis, Litabilis, Offensibilis, Patibitium ita scripsisse. Metum quoque suas ha- lis, Penetrabilis, Placabilis, Reparabilis, Sufbere lacrimas, quis ignorat? fortis ille et au- focabilis, Terribilis, Vincibilis, Vulnerabilis, et dax, cui, quæ stuporem aliis afferunt, ne ex-forte plura. Interim nec dissociabiles terras cutiunt quidem lacrimas. Firis oculis displicuit Cuningamo qui excogitarat, a Sanadono receptum. G. $L^

19 Vidit, nunc positum pro aspexit, quo modo Ovidius, Calumque videre Jussit. Est autem turbidum, quod in Vet. Schol. et Cruquii MSS. pro turgidum legimus, vox huic loco convenientissima atque efficacior altera.

20 Lutatius Placidus legit Alta Ceraunia, et Ceraunia est apud Vet. Schol. Sic et Virg. Georgic. primo ut adnotavit H. Stephanus. Acroceraunia ex Glossemate est, quia vulgatius. De Alta Ceraunia nihil refert litigare, etsi videatur magis Poëticæ varietatis, quam vulgatum Acroceraunia.

22 Dissociabilis nunc Active dicitur, pro eo qui valet dissociare. Horatiana Syntaxi

Bentleii, nec dissociabile adverbium Cuningami, damnare ausim. De Amabilis mox 1. 5. 10. G.

23 Impia rates, quia naturam, opus Dei, violant. G.

24 Transiliunt per contemptum. Non tangenda sc. ob consilium Dei, Vada h. e. mare. Z.

25 Qui ardua et difficilia aggrediuntur, multa perpetiuntur. Quid opus est Danielis Heinsii Hellenismo? B. Nempe ait Heinsius, h. 1. perpeti esse agere, ut ráoxu pro o ponatur: quod nec de Græco verum esse arbitror. G.

26 Vetitum nefas, ideo nefas, quia a natura vetitum. G. Ruit, fertur temere, natura et legibus Dei neglectis. Z.

[blocks in formation]

27 Audax Iapeti genus, Prometheus, postquam figmentum suum, homines, igne, e sole surrepto instruxit, eadem fecit, ut mollitis, calidisque cibis ac potionibus, vaporatis item diætis, febres sibi pararent: metallis tractandis mortifera arma in mutuam perniciem pararent, &e. G.

30 Maciem, tabem vocat, quæ febrium perpetua fere comes. Mire autem ignem cœlo subductum igne febrili puniri dicit.

32 Ea enim non nisi post multa sæcula venire solebat. Vet. Schol. Cruq. Necessitas Homero pag avaynalov. H. Stephanus. B. Primorum hominum μazgoßiórns ex historia sacra transiit etiam ad fabulas. Et traduntur Americani longioris ipsi quoque ævi

fuisse ante quam luxu nostro mollescerent. G.

33 Torrentius in nullo MS. legit lethi; sed in omnibus leti.

36 Siquidem hic erat unus ex duodecim Herculis laboribus, Cerberum canem ex Orco educere.

37 Arduum, inaccessum dicit ob sequentia. Pleniori bucca dici videtur, nil arduum, quam nil ardui, quod mire placuit doctissimo Bentleio. Certe nihil ardui Genitivus est, qui dicitur Partitionis: ideoque minus est quam nihil arduum. B. Nihil est e græcismo dir, quod non habet adjunctum genitivum. Z.

40 Bene ponere fulmina; respexit enim fulminatos gigantes.

« PredošláPokračovať »