Obrázky na stránke
PDF
ePub
[blocks in formation]

EDITIO AUCTIOR ET EMENDATIOR, CUM INDICE VERBORUM

ET NOMINUM COPIOSISSIMO.

Londini :

IMPENSIS GEO. B. WHITTAKER; J. NUNN ; C. ET J. RIVINGTON ;
BALDWIN, CRADOCK ET JOY ; J. RICHARDSON ; HARDING, LEPARD ET CO.;

ET SIMPKIN ET MARSHALL.

[merged small][ocr errors][merged small]
[merged small][ocr errors][ocr errors]

LONDINI: -EXCUDERAT G. WOODFALL, VICO VULGO DICTO SKINNER STREET.

JO. CAR. ZEUNII

PRÆFATIO.

Cum, exemplaribus editionis secundæ divenditis, novam adornare instituisset Redemtor, et a me petiisset, ut, si quid haberem, adderem ; opellæ qualiscunque a me hic adhibitæ paucis reddenda esse videtur ratio. Observationibus quidem Baxteri et Gesneri, quas, si a paucis Baxterianis recesseris, servandas esse duxi omnes, passim addere ausus sum meas, si quas rei intelligentia desiderare videbatur *. Textum nonnullis in locis, sed caute et parce, ad fidem librorum mutavi, causasque rei commemoravi. Gesneri varietati lectionis meam quoque inserendam esse existimavi, quam vel ex Bentleiana edi. tione, nondum a Gesnero notatam, vel Venetiana de anno 1559, vel Glareana, quæ Friburgi a. 1536 prodiit in lucem, vel Chabotiana a. 1615, vel Lambini Wecheliana a. 1596, collegeram. Præterea cum, singulari Titii Professoris Physices longe celeberrimi et Collegæ mei con. junctissimi liberalitate, exemplar editionis Glareanæ manu Crusii olim Professoris Vitebergensis ad meos usus accepissem, inde codicum Bersmanni varietatem et paucas Crusii conjecturas in hanc editionem transferendas putavi. Quoniam argumentorum enarratio ad rei intelligentiam non parum facere existimatur ; omni, qua potui, diligentia, inprimis Sermonibus Epistolisque illa præpo

* Quæ huic repetitæ editioni accessere, his signis [+] notata sunt.

C. C. W.

sui. Pro indice prioris editionis valde jejuno et imper. fecto, qui nec nomina nec Latinitatem satis exhibebat, confeci indicem Nominum cum brevi explicatione, præsertim cum in notis huic rei non ubique satisfactum esse videretur. Omnino autem hic, inprimis in personarum ratione, quantum fieri potuit, Jani doctissimi, qui Horatii Carmina elegantissime edidit, et Wielandii viri ingenio et doctrina clarissimi, qui Sermones et Epistolas, additis observationibus lectu dignissimis, Germanice reddidit, opera me usum esse gratus profiteor. Quare si quid in hac editione a me præstitum fuerit, quod juventuti scholasticæ ad facilius et rectius Horatium intelligendum prosit, vehementer lætabor.

BIBLIOPOLÆ LECTORIBUS.

Pro indice a Zeunio supra memorato, gratiam, quod speramus, vobis facturi, substituimus longe locupletiorem et utiliorem, studio prius et labore Treteri collectum, quem editioni postea BenTLEIANÆ AMSTELÆDAMI vulgatæ Isaacus VERBURGIUS adaptavit ; quem denuo mille locis auctum atque emendatum subjecit editioni suæ Londinensis editor operum HORATII cum notis variorum in duobus tomis in 4to anni MDCCXCII. III.

Dabamus Londini,
Mense Martii, MDCCCLS.

[merged small][merged small][ocr errors]

Adeo ab omnibus inde sæculis sategerunt circa Horatii Flacci Eclogas Librarii, Interpretes, Critici, ut possit homo diligens, cui Bibliothecæ pateant, facile librum mediocrem vel sola hujus Poëtæ enarranda historia literaria implere.

Et tamen, quod sine injuria cujusquam hominis simpliciterque dictum volumus, desideratur a multis inde annis editio quæ primum verba Auctoris, quantum potest, integra atque emendata repræsentet, neque superioris barbariei vitiis horrida, neque eadem corrupta et interpolata a Criticis.

Quod ut judicari melius possit, adjici optabam varietatem lectionis, sive ab antiquis librariis ea profecta sit, sive a recentiorum hominum invecta ingeniis, non omnem illam quidem, quod infinitum est, et in libro, qualem hic describimus, non necessarium ; sed eam, quæ vel sententiam Poëtæ, vel veterem Orthographiam mutet, vel aliud memorabile habeat, quod non ignorare velit aliquis mediocriter horum studiorum curiosus. Nam qui plane se illis dedidere, his nihil nimium est. Hoc igitur alterum erat, quod requirebam.

Denique cum plurimi, quin plerique sint Horatianæ elegantiæ studiosi, qui vel per ætatem, vel per quascunque alias vitæ suæ rationes, non possint satis intel

« PredošláPokračovať »