Obrázky na stránke
PDF
ePub

Reddatur formae. Pictoribus atque poetis Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas. Scimus, et hanc veniam petimusque, damusque vicissim ; Sed non ut placidis coeant immitia; non ut Serpentes avibus geminentur, tigribus agni. Inceptis gravibus plerumque, et magna professis, Purpureus, late qui splendeat, unus, et alter Assuitur pannus; quum lucus, et ara Dianae, Et properantis aquae per amoenos ambitus agros, Aut flumen Rhenum, aut pluvius describitur arcus. Sed nunc non erat his locus. Et fortasse cupressum

muliebre, capiti iungat cervicem equae, tum cetera membra plumis vestiat, ea, quae ex diversis animalibus contulit; adeo ut, sicuti nec caput aliis partibus, ita nec pes 'capiti aliisque partibus conveniat, sed tota imago inde a capite ad pedes sui sit dissimilis, quis risum teneat? De libro, vanae species sufficiunt, quia in sequentibus multa ad explicandas librorum ineptias explicat: eoque magis sufficiunt, quia vanae species istae, cum aegrorum somniis coniunctae, unum atque idem paene significant. Seneca de Const. Sapientis XI. Illa, quidquid huiusmodi est, transcurrit, ut vanas somniorum species visusque nocturnos, nihil habentes solidi, neque veri.

Pictoribus atque poetis Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas. Quidlibet non verum est. Si potestas est quidlibet audendi, etiam est talis formae fingendae, qualem

Horatius finxit. Horatius hanc veniam concedere non potuit. Concedit, sed cum exceptione, ne coeant immitia placidis; neque agni iungantur tigribus. Vetus dictum est, ut apparet ex Luciano pro Imag. T. II. edit. Graev. p. 28. vavva oo ἔκμετρα ἔδοξε, καὶ ὑπὲρ τὸν πόδα. περὶ αὐτῶν δὴ τούτων ἐρῶ· καίτοι παλαιὸς οὗτος ὁ λόγος ἀνευθύνους εἶναι καὶ ποιητὰς καὶ yoapéas. atque in Horatio ferrem quidlibet, nisi sequeretur responsum, se et dare et petere vicissim hanc veniam: nunc pro QVIDLIBET omnino scribendum iudico SCILICET. Eleganter scilicet dicit is, qui Horatium refutat. Cur talem formam adeo reprehendis? Poëtis nempe et pictoribus semper aliquid audere licuit. Audere sine addito substantivo exquisitum est. Virgil. Aeneid. X, 284. Audentes fortuna iuvat. Quintil. Instit. Orat. VIII, 3. audendum ita

Scis simulare: quid hoc, si fractis enatat exspes
Navibus, aere dato qui pingitur? Amphora coepit
Institui; currente rota cur urceus exit?
Denique sit quod vis, simplex dumtaxat et unum.

que. Neque enim accedo Celso, qui
ab oratore verba fingi vetat. Ita ali-
quid audere, de quo Burm. ad An-
thol. Lat. T. I. pag. 180.

Quid hoc, si fractis enatat exspes Navibus, aere dato qui pingitur? Ego rectam sententiam, quae his verbis tribui possit, non perspicio. Quid enim significant? Fortasse artem cupressi eleganter pingendae probe tenes. Sed quid ea ars tibi prodest, si ille, qui pecuniam tibi dedit, ut pingatur, est naufragus, et, omni spe ademta, periculum nando evadit! In hac enuntiatione duae res sunt reprehendendae; altera, quod obscurius indicatur, naufragum dedisse pecuniam ut in figura naufragi et sine spe nantis pingatur; altera, quod exspes et enatat sunt contraria. Nam qui enatat, salvus est, in tutum venit. Et talis imago minus apta erat ad excitandam misericordiam: portabant enim naufragi tabulas suas et stipem rogabant. Vide exemplum auctoris ad Herenn. IV, 44. Ex naufragio patriae salvus nemo potest enatare. Cicero Tusc. Quaest. V, 31. Reliqui se videntur habere angustius: enatant tamen. Horatium scripsisse coniicio: Quid hoc, si, ut fractis innatet exspes Navibus aere dato quis pingitur. Si quis se ita pingendum curat, ut in tabula conspiciatur in

natans in fragmentis ruptae navis. Pingitur est yoάpera, vi media: naves fractae, sunt lacera membra navis, vaváriov. Recte posuit pluralem, quia in nave fracta multae partes, hic illic fluitantes, cogitantur. Apud Persium Satyr. I, 88, est locus Horatiano simillimus: Men' moveat, quippe, et cantet si naufragus, assem Protulerim? cantas, cum fracta te in trabe pictum Ex humero portes: nam pingitur ut natet in fractis navibus, et pictus est in trabe fracta, nihil omnino differunt. Idem Satyr. VI, 27. trabe rupta, Bruttia saxa Prendit amicus inops; remque omnem, surdaque vota Condidit Ionio: iacet ipse in litore, et una Ingentes de puppe Dei. Largire inopi, ne pictus oberret Coerulea in tabula: hoc est; ne oberret, stipem rogans et picturam ostendens, in qua est imago haerentis in tabula, in fragmine navigii. In verbis Persii remque omnem surdaque vota condidit Ionio, etiam praesidium est Horatiano exspes, pro quo nonnulli, quod in MSS. corruptum legitur expes, acceperunt.

Denique sit, quod vis, simplex dumtaxat et unum. Ubi quod vis interpretantur, quod instituis, quod componis. Recte: sed et friget ea lectio, et in ambiguitatem incidit,

Maxima pars vatum, pater, et iuvenes patre digni, Decipimur specie recti: brevis esse laboro; Obscurus fio: sectantem levia nervi

et immodulatum reddit versum. Ego vero ex tribus nostris, Vig. Bat. et Moreti Codice, et ex uno Achill. Statii, certissimam tibi lectionem promo; quae vel sine ope membranarum et facile inveniri poterat, et admitti merebatur: amphora coepit Institui, currente rota cur urceus exit? Denique sit QVIDVIS, simplex dumtaxat et unum. Pergit in similitudine amphoram incepisti, cur non amphora exit; sed partim amphora, partim urcens? denique quidvis sit, amphora vel urceus, vel obba vel cadus, vel dolium; modo unum sit et simplex. BENTLEIVS. Quomodo iam veteres hunc locum acceperint, optime apparebit ex Scholio Commentatoris Cruquiani: quamcunque materiam vis, assume; ita tamen ut continuum carmen componas, nec intermisceas res diversas, sed simplex sit carmen; id est, coeptae materiae et nondum finitae non debes aliam iungere per compilationem, sed tenorem coeptum sine interruptione servare. Atque ista interpretatio plane respondet verbis Horatianis: denique, quod vis, sit simplex dumtaxat et unum. Quid in ea lectione sit frigidi, quid ambigui, non video, neque illud immodulatum sentio. Sit autem aliquid minus sonorum; Horatius in Epistolis et Sermonibus suavitati metricae

adeo non studuit, ut eam potius prudens neglexisse videatur, quo et Epistolae et Sermones prosae orationi etiam in metro essent similiores, sicuti in dictione sunt simillimi. Horatius non pergit in similitudine, sed longum praeceptum hoc versu quo summa totius continetur, absolvit. Multa praecessere. Post multa recte subiungitur denique, hoc est, ut rem in pauca contraham, ut verbo dicam. Iam mihi considera

an ista bene Latine concipiantur: cur partim amphora, partim urceus exit? denique quidvis sit, modo sit unum. Bentleius ipse sensit plura prius requiri, quam eo rum enumeratio per vocabulum denique finiatur: propterea in explicatione addidit obbam, cadum et dolium. Tum illud quidvis obscurum iudico, eiusque significationem tandem redire eodem, quo redit quod vis. Horatius hoc potius sic extulisset: sit amphora, sit urceús, sit, quodcunque velis, sit quidvis aliud, laudabo, si modo sit simplex et unum. In hac enim sententia laudabo, placere potest, vel simile, deesse non potest; non magis, quam in simplex dumtaxat et unum deesse potest verbum sit.

Sectantem levia nervi Deficiunt animique. Codex Achillis Statii, mutata literula, sectantem lenia nervi Deficiunt animique. Utram

Deficiunt, animique; professus grandia turget;

iam utri praeferemus? quippe haud minus sensu quam scriptura altera alteri propinqua est. Levia carmina Terentianus Maurus p. 2419. Creticus in nostris, si levia carmina pangas, Raro invenitur: qualis hic Maronis est, Insulae Ionio in magno, quas dira Celaeno: Creticus offendit pes primus, et asperat aures. Ita quidem editiones: sed ne ex adiunctis quidem sciveris, leviane an lenia dederit auctor: cum asperum apud Latinos et levi et leni opponatur. Terent. Heaut. III, 1, 49. asperum, Pater, hoc est: aliud lenius, sodes, vide. Lucretius V, 1379. At liquidas avium voces imitarier ore Ante fuit multo, quam levia carmina cantu Concelebrare homines possent auresque iuvare. Propertius I, 9. Plus in amore valet Mimnermi versus Homero: Carmina mansuetus lenia quaerit amor. Verum utrobique turbant Codices nonnulli, illic lenia, hic levia exhibentes; ut ad neutram partem haec loca facere queant. Favet illud magis, quod eadem metaphora Graeci Rhetores zò ylapvoòv et τὸ λεῖον, cui τὸ τραχὺ contra statuunt, saepe praedicent; nam Letov utique leve est, non lene. Latinos tamen in hac sententia lene et lenitatem passim alias maluisse pro comperto mox habebis: in hoc vero Horatii loco lenia omnino legendum esse vel oppositionis ratio clare evincet, sectantem lenia nervi Deficiunt animique. Ubi vides in oratio

nis genere lene opponi nervoso: recte hoc; at ineptus sit, qui tõ levi nervosum opposuerit. Cicero in Bruto cap. 48 de C. Julio: Sunt eius aliquot orationes, ex quibus, sicut ex eiusdem Tragoediis, lenitas eius sine nervis conspici potest. Noster Serm. II. 1. Sunt quibus in Satira videar nimis acer, et ultra Legem intendere opus: sine nervis altera, quidquid Composui, pars esse putat. Vides to acre hic opponi to sine nervis; atqui acre est contrarium leni non levi. Cicero in Bruto cap. 25. Hoc in oratore Latino primum mihi videtur lenitas illa apparuisse Graecorum. Ibidem cap. 44. Multa in ea oratione graviter, multa leniter; multa aspere, multa facete dicta sunt. In Oratore cap. 6. Elaborant alii in lenitate et aequabilitate, et puro quasi quodam et candido genere dicendi. Ibidem cap. 28. Qui enim nihil potest tranquille, nihil leniter, nihil partite, definite, distincte, facete dicere. Ibid. cap. 30. Nihil enim ample Cotta, nihil leniter Sulpicius, non multa graviter Hortensius. Ibid. cap. 31. Demosthenes nihil Lysiae subtilitate cedit, nihil argutiis et. acumine Hyperidi, nihil lenitate Aeschini et splendore verborum. De optimo genere Orat. cap. 2. Sed et verborum et structura quaedam duas res efficiens, numerum et lcnitatem. De Legibus I, 4. Ut iam oratio tua non multum a Philosophorum lenitate absit. Ad Heren

Serpit humi tutus nimium, timidusque procellae.

contraria est. Et denique: Et certe nullum verbum aptum atque idoneum praetermittemus gratia lenitatis. Idem X, 5. Quosdam elatior ingenii vis et magis concita et plena spiritus capit: sunt et lenis et nitidi et compositi generis non pauci amatores. Et X, 2. Etiam hoc solet incommodi accidere his, qui se uni alicui generi dediderunt: ut si asperitas his placuit alicuius, hanc etiam in leni et remisso caussarum genere rem exuant. Et mox: Sintque alia leniter, alia aspere; alia concitate, alia remisse; alia docendi, alia movendi gratia dicenda. Idem XII, 10. Nam et subtili plenius aliquid atque subtilius, et vehementi remissius atque vehementius invenitur: ut illud lene aut ascendit ad fortiora aut ad tenuiora submittitur. Seneca Epist. LXVI. Compositio virilis et sancta; nihilominus interveniebat dulce illud et loco lene. Epist. C. Est decor proprius orationi, leniter lapsae. CXV. Apta verba contexta, et oratio fluens leniter. Seneca Controvers. III, 19. Compositio quoque Calvi in actionibus ad exemplum Demosthenis riget: nihil in illa placidum, nihil lene est, omnia et citata et fluctuantia, hic tamen in epilogo, non tantum leviter componit, sed et infracte. Appuleius in Apologia: Ut in illa oratione neque Cato gravitatem requirat,

nium I, 7. In exordienda caussa servandum est, ut lenis sit sermo, et usitata verborum consuetudo. De Oratore II, 15. Verborum autem ratio et genus orationis fusum atque tractum, et cum lenitate quadam aequabili profluens, sine hac iudiciali asperitate, et sine sententiarum forensium aculeis persequendum est. Ibid. cap. 29. Harum trium partium prima lenitatem orationis, secunda acumen, tertia vim desiderat. Ubi vides vim, similiter ac nervos lenitati opponi. Caesar de Terentio: Lenibus atque utinam scriptis adiuncta foret vis, Comica ut aequato virtus polleret honore Cum Graecis, neque in hac despectus parte iaceres. Sic distingue, ut sit virtus Comica, non vis Comica; de qua, quae et qualis sit, frustra quaesiverunt viri eruditi. Quintilianus IX, 4. In Herodoto vero, cum omnia leniter fluant, tum ipsa dialectus habet eam iucunditatem, ut latentes etiam numeros complexa videatur. Ibidem: Haec enim lenis et fluens contextus decet. Iterum: Lenia spatium, sublimia et ornata claritatem quoque vocum poscunt. Et mox: Quo minus id mirum in pedibus orationis; cum debeant sublimia ingredi, lenia duci, acria currere, delicata fluere. Et rursus: Aspera contra Iambis maxime concitantur, non solum quod sunt e duabus syllabis, eoque frequentiorem quasi pulsum habent, quae res lenitati neque Laelius lenitatem, neque

« PredošláPokračovať »