Obrázky na stránke
PDF
ePub

Valdius oblectat populum meliusque moratur,
Quam versus inopes rerum nugaeque canorae.
Graiis ingenium, Graiis dedit ore rotundo.
Musa loqui, praeter laudem nullius avaris.
Romani pueri longis rationibus assem
Discunt in partes centum diducere: dicat
Filius Albini: si de quincunce remota est
Uncia, quid superat? Poteras dixisse, triens. Eu!

ad Ciceronem de Oratore aliaque mendis obsitus. Romani pueri lonscripta Rhetorica, et ad Quintilianum gis rationibus assem Discunt in satis illustravere. Horatius autem arcte iunxit » fabula speciosa locis et recte morata." Nam speciosa locis non sufficit. Quintil. Instit. Orat. VII, 1. Plerique, eloquentiae famam affectantes, contenti sunt locis speciosis modo, vel nihil ad probationem conferentibus.

Discunt in partes centum diducere. In quibusdam MSS. legitur deducere. Dictu non opus est, quam perverse. Et habet ista forma aliquid coloris Virgiliani, ut Aeneid. V, 720. Tum vero curas animum versabat in omnis. Locus ex antiquo carmine in papyris Herculanensibus invento, cuius partem edidit Carolus Fea in Praefat. Horat. pag. XXII, videretur ad Horatianum quam proxime accedere, nisi esset corruptus. Fea edidit: PARTES NVMVM DIDVCERE IN OMNIS. Scribendum scilicet ita est: PARTES ANIMVM DIDVCERE IN OMNIS.

Dicat Filius Albini, si de quincunce remota est Uncia. Locus non admodum difficilis, pluribus tamen

partes centum diducere. dicat Filius Albini, si de quincunce remota est Uncia, quid superat? poteras dixisse Triens. Eu, Rem poteris servare tuam. redit uncia: quid fit? Morata est oratio, et magistrum inducit sic pueros interrogantem: ubi primum dicas repono pro dicat: illud enim sequentia postulant. Dicas filius Albini, hoc est, dicas tu, qui Albini filius es. Mutavere librarii, quia filius, non fili hic haberetur. Atque et supra sic loquitur, vs. 292. vos o Pompilius sanguis, carmen reprehendite: et sic alii frequenter. Deinde pro superat, unus et alter ex nostris superest, Zulichemianus superet. Probissime. Dicas, quid de quincunce superet sive supersit, si uncia remota est. Sic Serm. I, I, vs. 49. vel dic, quid referat intra Naturae fines viventi, iugera centum an Mille aret. Virgil. Eclog. III. Dic, quibus in terris inscripti nomina regum Nascantur flores, et Phyllida solus habeto.

Porro pro poteras quatuor

Rem poteris servare tuam. Redit uncia, quid fit? Semis. At haec animos aerugo et cura peculi,

Bersmanni et quinque ex nostris poterat. Nimirum Horatius iam loquitur, non magister. Poterat, inquit, dixisse Triens? continuo infit Magister, Euge, rem tuam servare poteris. Unde iam patet, et dicas supra corrigendum fuisse. Si enim dicat admiseris; consequens erit, ut persona itidem ́tertia subiungas, Rem poterit servare suam. Ceterum qui poteras dixisse legunt et magistri esse verba volunt, discipulum corripientis quod haesitanter et tardiuscule responderet; ii quid urbanum sit in narratione, quid putidum, haud satis dignoscere videntur. BENTLEIVS.

In MS. Vlaming. a manu prima rem poterit servare suam. Idque mihi placet. Magis etiam morata est oratio, si magister discipulum ita laudans digito monstratum aliis commendat. Superiora autem poteras dixisse, eidem magistro tribuam. Habet hic dialogismus iam satis obscuritatis, quam non est cur augeamus, addita Horatii persona.

Redit uncia, Quid fit? Considera locum. Si de quinque unciis una uncia deducta est, fiunt quatuor unciae, sive triens, tertia pars assis. Și uncia, modo deducta, redit, iterum adiicitur, fiunt pro quatuor unciis, ni fallor, rursus quinque. Summa fit, quod fuit, quincunx. Omnino legendum arbitror: Additur uncia. Quid fit? Sic optime respon

det filius Albini: fiunt sex unciae, sive semissis, pars dimidiata assis. Addere in rationibus est consuetum vocabulum, et contrarium vocabulo removendi, sive, quod usitatius, deducendi, de quo Oudendorp. ad Sueton. Caes. 42. Cicero de Offic. I, 18. Consuetudo exercitatioque capienda, ut boni ratiocinatores officiorum esse possimus, et addendo deducendoque videre, quae reliqui summa fiat: ex quo, quantum cuique debeatur, intelligas.

At haec animos aerugo et cura peculi. Ad haec, editiones; una tamen et altera at haec. Lege cum tribus vetustissimis Blandiniis, quod et Statius ex coniectura protulerat: An, haec animos aerugo et cura peculi Cum semel imbuerit, speramus carmina fingi Posse linenda cedro, et levi servanda cupresso? Ubi ordo est, an speramus carmina cet. cum haec aerugo semel animos imbuerit? Ceterum speramus habet eximius Codex Reginensis cum aliis quinque. Graevianus vero et Leidensis et Vossianus cum aliis itidem quinque speremus. Sic et in tribus suis Pulmannus reperit; ceteri Interpretes tacent: Utrumque probum est, ut nescias utrum utri praeferendum sit: nisi quod, ubi aequae utrimque sunt lances, locum servare ea lectio debet, quae prior occupavit. Si an speramus adsciscis, spem habitam sed inanem reprehendis; si an speremus

Quum semel imbuerit; speramus carmina fingi
Posse, linenda cedro et levi servanda cupresso
Aut prodesse volunt aut delectare poetae;
Aut simul et iucunda et idonea dicere vitae.
Quidquid praecipies, esto brevis; ut cito dicta
Percipiant animi dociles, teneantque fideles:
Omne supervacuum pleno de pectore manat.

scindis. BENTLEIVS.

?

spem omnino omnem vetas et ab- Attico 17. percepta habuit praecepta. et Ciceronis de Officiis I, 18. artis praecepta perceperint.

Ego semper Horatium scripsisse putavi: Et, haec animos aerugo et cura peculi Cum semel imbuerit, speramus carmina fingi Posse linenda cedro, et levi servanda cu presso? Illud et speramus omnem plane spem resecat; quis tam ineptus est, ut speret; i nunc, et spera. Habet particula et ita posita veterem elegantiam. Virgil. Aeneid. I, 48. Et quisquam numen Iunonis adoret Praeterea? Idem VI, 807. Et dubitamus adhuc virtutem extendere factis? Plura Heinsius ad Ovidii Amor. III, vш, 1. Et quisquam ingenuas etiamnum suspicit artes? et Burmannus ad Propertii II, xv, 1. Euripides in Medea v. 1327 dixerat: Kai ταῦτα δράσασ', ἥλιον τε προσβλέπεις, Καὶ γαῖαν, ἔργον τλάσα dvooeßioratov. quae cum interrogatione legenda sunt. Postea comperi Cuninghamum quoque maluisse: Et haec animos cet.

Quidquid praecipies, esto brevis. Wyttenbachius paronomasiam quamdam in praecipies et percipiant animadvertit, et confirmat loco Nepotis in

Omne supervacuum pleno de pectore manat. Versus suspectus. Solebant olim sententiosa huiusmodi in margine allinere, quae postea in contextum irrepserunt: Omne supervacuum pleno de pectore manat. Ubi corpore habet Codex Digbeanus Oxonii. Sammonicus c. XXXV, de Haemorrhagia: Si modicus pleno manet de corpore sanguis, Subvenit: at nimius cum vita funditur ipsa. Certe et nullius est veneris hic versiculus, et ambiguitate laborat. Si enim supervacua tantum effluunt, quid pericli erit, si in praecipiendo longior prolixiorque fueris? Ergo nocet magis sententiae, quam auxiliatur. Deinde illud vide Epist. I, xxx, 44. fidis enim manare poetica mella Te solum, tibi pulcher. et videbis te contrariis verbis recte dicere posse: Omne eximium et egregium de pleno pectore manat. Nam et poetis ipsis, Nostro puta et Virgilio, ubi e divite vena fundunt opes, luculenta illa carmina de plono et fecundo pectore manare dicentur.

Ficta voluptatis caussa, sint proxima veris:
Nec, quodcumque velit, poscat sibi fabula credi;

Vereor igitur, ne monacho potius quam Flacco versiculus debeatur. Eiusdem quoque commatis videtur ille, Serm. II, п, 38. de quo dicere, ubi locus erat, nescio quo casu oblitus sum: Ieiunus raro stomachus vulgaria temnit. Quippe ibi et orationis cursum male intercipit et in ambigui vitium incidit. Iam olim enim a Scholiastis dubitatum est, utrum raro ieiunus an raro temnit sit accipiendum. Nimirum aut fallor, aut hae sententiae ex libris trivialibus, qui tum pueris praelegebantur, nunc perierunt, desumtae sunt et cum in exemplaris ora velut loco appositae et consimiles a quopiam notarentur, posterioribus Librariis fucum fecerunt. Eadem mihi suspicio est de Iuvenalis loco XII, 50. ubi narrat, ut Catullus suus in summo naufragii discrimine, quo navem levaret, pretiosissimam supellectilem in mare proiecerit: Sed quis nunc alius, qua mundi parte, quis audet Argento praeferre caput, rebusque salutem? (Non propter vitam faciunt patrimonia quidam, Sed vitio coeci propter patrimonia vivunt.) Iactatur rerum utilium pars maxima: sed nec Damna levant. Vides hic in mediam narrationem sententiolas has intrudi, putide prorsus et perquam inscite. Quorsum enim hic Quidam? cum iam dixerat, ne unum quidem ulla mundi parte vitam pa

trimonio praeferre. Quale autem illud facere patrimonia? quae seabies locutionis? Quam alienum et pannosum illud vitio coeci? quod eo tantum assuitur, ut versiculi cento sarciatur. Ergo obelo configendos hos versus censeo; etiamsi vetus ibi Scholiastes, ut hic quoque apud Nostrum, pro genuinis agnoverit. Denique, ut magis scias sententias illas passim mala manu inferciri; narro iam tibi disticha epimythia, quae singulis Avieni fabulis subiunguntur, omnia supposititia καὶ κακοῦ κόμματος, et in Galeano, quo usus sum, Codice nulla comparere. BENTLEIUS.

Non credo aliquem, sic a Bentleio admonitum, talem versum pro genuino esse habiturum. Equidem plane ignoro, quid ad eum defendendum cum aliqua veri specie afferri possit. Pectoris et corporis creberrima est in Codicibus permutatio. Virgilius Aeneid. III, 175. Tum gelidus toto manabat corpore sudor. ubi in duobus Burmanni Codd. erat pectore.

Nec, quodcumque velit, poscat sibi fabula credi. Nec editiones iam ab annis amplius centum: at principes illae cum pluribus codicibus, vetustioribus certe omnibus, Graeviano, Leidensi, Reginensi, (Vossianus hic deficit) Ficta voluptatis caussa sint proxima veris: Ne quodcumque volet, poscat sibi fabula credi. Ita loqui amat Noster; vide supra vs. 185. BENTLEIVS.

Neu pransae lamiae vivum puerum extrahat alvo.
Centuriae seniorum agitant expertia frugis;
Celsi praetereunt austera poemata Rhamnes:
Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci,
Lectorem delectando pariterque monendo.
Hic meret aera liber Sosiis, hic et mare transit,
Et longum noto scriptori prorogat aevum.
Sunt delicta tamen, quibus ignovisse velimus:
Nam neque chorda sonum reddit, quem vult ma-
nus et mens,
Poscentique gravem persaepe remittit acutum;
Nec semper feriet, quodcumque minabitur, arcus.
Verum, ubi plura nitent in carmine, non ego paucis
Offendar maculis, quas aut incuria fudit,

In MS. Brenckmanniano etiam le- II, pag.198, et Oudendorp. ad Sueton. gitur, ne, sed velit.

Neu pransae lamiae vivum puerum extrahat alvo. Cuninghamus coniiciebat exciat alvo. In MS. Brenckmanni legitur exiat, quod pro exciat scriptum videtur. Nam si esset pro exeat, legi deberet vivus puer exeat alvo. Sed nulla est caussa, cur vulgatum mutemus.

Hic meret aera liber Sosiis. Quatuor MSS. Cruquii Sosis. Sic certe pronuntiandum est. Nam prima in Sosiis producitur. Codex Brenckmanni: hic meret aera liber solus, et a manu secunda soliis.

Et longum noto scriptori prorogat aevum. Notus, ne quis tenuius putet, significat celebratum, digitis monstratum, qui est in omnium ore. Vide Burmann. ad Anthol. T.

de Illustr. Grammat. 2. Horat. Carm. II, 2. Vivet extento Proculeius aevo Notus in fratres animi paterni. In duobus MSS. D'Orvillianis erat: Et longum nota scriptori prorogat ae ·

vum.

Poscentique gravem persaepe remittit acutum. Frustra in quibusdam remutit, et remugit. Remittit est, quod in primo Odario Anacreontis legitur άντεφώνει. Ἤμειψα νεύρα πρώην, Καὶ τὴν λύρην ἅπασαν. Κἀγὼ μὲν ἦδον ἄθλους Ηρακλέους· λύρη δὲ Ἔρωτας ἀντεφώνει. Comparandus hic praeterea est locus Ciceronis de Oratore III, 57. Totumque corpus hominis, ut eius omnis vultus, omnesque voces, ut nervi in fidibus, ita sonant, ut a motu animi quoque sunt pulsa. Nam

« PredošláPokračovať »