Obrázky na stránke
PDF
ePub

Aut humana parum cavit natura. Quid ergo est?
Ut, scriptor si peccat idem librarius usque,
Quamvis est monitus, venia caret; et citharoedus
Ridetur, chorda qui semper oberrat eadem:
Sic mihi, qui multum cessat, fit Chocrilus ille,

voces,

ut chordae sunt intentae, `quae ad quemque tactum respondeant, acuta, gravis, cita, tarda, magna, parva.

Aut humana parum cavit natura. Quid ergo? Codices et nostri omnes et aliorum, ut etiam editiones principes Loscheriana et Venetae, verbum substantivum hic adsciscunt: Aut humana parum cavit natura. quid ergo est? Neque video cur a ́recentioribus eiici meruerit. Livius XLIV, 22. Quid ergo est? primum a prudentibus monendi imperatores sunt. Cicero pro Quintio: Quid ergo est? primum magnitudo periculi cet. Iterum: Quid ergo est? cum ei natura nihil melius cet. Et mox: Quid ergo est? vereor mehercule cet. Et rursus: Quid ergo est? IIomines erant ab hoc omnes alienissimi. Ita hic et alii passim. BEN

TLEIVS.

In MS. Brenckmanni est a secunda manu additum. Et sic Graeci loquuntur. Vide interpretes ad Acta Apostolorum XXI, 22. τί οὖν dovi; πάντως δεῖ πλῆθος συνελθεῖν. Pro parum, in MS. Petri Vlamingüi patrum, incogitantia librarii scriptoris.

Et citharoedus Ridetur. Non et, sed ut habent Lambini quidam Co

Bat

dices, et ex nostris Colbertinus, telianus, et pro varia lectione Vigorniensis: Ut scriptor si peccat idem librarius usque, Quamvis est monitus, venia caret; ut citharoedus Ridetur, chorda qui semper oberrat eadem. Miror neminem ex editoribus hanc lectionem praeripuisse. Ut scriptor librarius, Ut citharoedus. Quis non sentiat suaviorem et vividiorem fieri orationem, si ut repetatur? Sic alibi Epist. I, xm, 12. ne forte sub ala Fasciculum portes librorum, ut rusticus agnum, Ut vinosa glomos furtivae Pyrrhia lanae, Ut cum pileolo soleas conviva tribulis. Et Epist. I, 1, 20. Ut nox longa quibus mentitur amica, diesque Lenta videntur opus debentibus; ut piger annus Pupillis, quos dura premit custodia matrum. Pone in his et pro ut, et magna ex parte vis et venus orationis evanescit. BENTLEIVS.

Sic mihi, qui multum cessat, fit Choerilus ille. Melius distinguas : Sic mihi, qui multum cessat, fit Choerilus, ille, Quem his terre bonum cet. Sive interpretere Choerilus, ille, ineptus scilicet, probe distinguendus ab aliis Choerilis; sive, quod melius, ille scilicet Choerilus, cuius tres tantum versus boni sunt. Horatius

Quem bis terve bonum cum risu miror; et idem Indignor, quandoque bonus dormitat Homerus:

eiusdem meminit Epist. II, 1, 232. Gratus Alexandro Magno regi fuit ille Choerilus, incultis qui versibus et male nátis Retulit acceptos, regale nomisma, Philippos. Ubi malim gratus Alexandro Magno regi fuit illi Choerilus.

Quem bis terve bonum cum risu miror. Codex Regius, et solus, quod sciam, rectissime habet: Quem bis terve bonum cum risu miror, et idem Indignor, quandoque bonus dormitat Homerus. Nam sine dubio hoc vult, Choerilum raro evigilare et bonum esse, contra raro dormitare Homerum: ergo ridere se, quandoque ille bonus sit; indignari vero, quandocumque hic dormitat. Atqui et ratio et usus te docebit Bis terque, ut Terque quaterque semper habere significationem crebritatis: raritatis autem Bis terve. Quamobrem omnino hic legendum, Quem bis terve bonum. Vide quae diximus ad Epod. V, 33. atque his adde locum Senecae Epist. LXXXVI. Parum est sumere unguentum, ni bis die terque renovetur, ne evanescat in corpore: ubi indicat, saepe, crebro, frequenter renovari. BENTLEIVS.

sententia: Quisque suos patimur manes, exposui. Ita ex hac sola Horatii Epistola ad Pisones tres quatuor perversas procuderunt nonnulli, eosque alii oscitanter secuti sunt. Paroemiae habentur v. c. chorda semper oberrat eadem: verbum verbo reddit fidus interpres: et inprimis hic locus, quandoque bonus dormitat Homerus ; quo loco nonnulli, tot versus ex Horatii Carminibus quasi spurios a me sublatos indignantes, contra me usi sunt, dicentes quandoque bonus dormitat Horatius. Hoc quidem proverbium iis dudum erat ereptum ab interpretibus, qui docuerant quandoque non significare interdum, sed quan. do, quandocumque; idque iam docuerat praestantissimus P. Victorius ad Columellam de Re Rustica II, 4. et Gronovius ad Livium I, 24. Nune fortasse iidem indignabuntur, si ego hoc dictum, per tot saecula celebratum, lippisque et tonsoribus iam cognitum, mutaverim. Sed intuere totum locum. Sic mihi qui multum cessat fit Choerilus, ille Quem bis terve bonum cum risu miror, et idem Indignor, quandoque bonus dormitat Homerus. Hinc nulla senEt idem Indignor, quandoque bo- tentia effici potest, nisi haec: Choenus dormitat Homerus. Consuetudo rilus interdum, raro est bonus poesaepe ex veterum poetarum dictis, ta, Homerus est bonus poeta; vel: perverse acceptis, proverbia fecit. cum risu miror Choerilum, si bis Nihil notius est Terentiano: Homo terve bonum faciat versum indiՏԱՈՆ, humani nihil a me alienum gnor, bonus Homeras, bonus iste puto. Quid statuendum sit de Virgilii vir, vetus ille irae Achilleae canta

Verum operi longo fas est obrepere somnum.

tor, qui neque ipse in magno pretio Sed movet obrepens somnus anile

haberi meretur, aliquando dormitet. Neutra sententia mentem Horatii exprimit. Homerus plus est quam bonus poeta, est omnium poetarum Deus ac pater, est naturae se superantis opus. Tota antiquitas, ipse Horatius, in eo laudando certarunt. Ironia autem, qua aliquem cum miseratione bonum virum appellamus, a loco plane abhorret. Neque Horatius idem adiectivum in antithesi tam diversa significatione posuisset. Acron interpretatur: » Quandoque bonus dormitat Homerus: i. e. negligenter scribit, i. e. quandoque errat bonus poeta." Sed, ut iam dixi, epitheton tenuius est quam pro illo, qui eximie appellatur poeta. Choerilus, ait Horatius, bis terve est bonus. Hoc dictum postulat hanc antithesin, si idem adiectivum repetatur: Homerus, non bis vel ter, sed semper est bonus. Scribamus: Sic

mihi, qui cessat, multum, fit Choerilus, ille, Quem bis terve bonum cum risu miror, et idem Indignor, quando, usque bonus, dormitat Homerus.

Verum opere in longo fas est obrepere somnum. Ita malunt hodie, et sic scripti aliquot, in quibus Reginensis noster. At vetustae editiones, et multo melior pars membranarum, Cruquiani libri omnes, Leidensis, Graevianus manu prima cet. operi longo exhibent. Utrumque quidem probe: nam obrepere et absolute ponitur. Ovidius Epist. Herus:

caput. Lactantius de Opificio Dei c. XVIII. Dum intenta est mens in ea de quibus cogitat, repente somnus obrepit. Et dativo quoque iungitur. Ovidius Fast. III, 19. Blanda quies furtim victis obrepit ocellis. Seneca Troad. 441. Brevisque fessis somnus obrepsit genis. Quare cum utrumvis legitimum sit, ob codicum auctoritatem retinemus hic dativum: Verum operi longo fas est obrepere somnum. At somnus, inquies, non operi, sed auctori subrepit. Recte quidem: et idcirco cum hoc figuratius sit et dictu insolentius, a Librariis immutatum esse credibile est; illud tam planum et facile nunquam sollicitaturis, si a principio in Codicibus reperissent. Ceterum simili figura Statius Theb. VIII, 218. nox addita curas Obruit, et facilis lacrimis irrepere somnus; lacrimis, ut operi obrepere, hoc est dum flemus, dum opus facimus: nam lacrimae utique non magis dormiunt, quam opus dormit. Hieronymus ad Pammachium et Oceanum: Quod si quis Judas Zelotes opposuerit nobis errores eius, audiat libere, Interdum magnus dormitat Homerus; Verum operi longo fas est obrepere somnum. Ita omnes doctissimi patris editiones, et codex scriptus in Collegio Emmanuelis Cantabrigiae. BENTLEIVS.

[blocks in formation]

Ut pictura, poesis: erit, quae, si propius stes,
Te capiat magis, et quaedam, si longius adstes:
Haec amat obscurum; volet haec sub luce videri,
Iudicis argutum quae non formidat acumen;
Haec placuit semel, haec decies repetita placebit..
O maior iuvenum! quamvis et voce paterna
Fingeris ad rectum et per te sapis, hoc tibi dictum

illi, servato "quandoque vel quando,
facere non potuerunt. Igitur muta-
runt in interdum. Iam Quintilianus
Instit. Or. X, 1. Nam et labuntur
aliquando et oneri cedunt, et indul-
gent ingeniorum suorum voluptati:
nec semper intendunt animum, et
nonnunquam fatigantur, cum Ci-
ceroni dormitare interim Demosthe-
nes, Horatio vero etiam Homerus
ipse videatur. Ubi interim significat
interdum, ut Quintil. et aliis in lo-
cis utitur, v. c. XII, 1. Transeo
illos, qui Ciceroni ac Demostheni
ne in eloquentia quidem satis tri-
buunt: quamquam neque ipsi Cice-
roni Demosthenes videatur satis
esse perfectus, quem dormitare in-
terim dicit; nec Cicero Bruto Cal-
voque. ubi illa quem dormitare in-
terim dixit glossam olent. Observa
porro in Hieronymo magnus Home-
rus, ut in Quintiliano ipse Homerus.
Hoc non est Homerus bonus, sed us-
que bonus, ubique et semper bonus.
Nam bonus sic simpliciter positum
indicat poetam sane non contem-
nendum. Ita Cicero de Oratore II, 44.
Sed tantam vim habet illa, quae
recte a bono poeta dicta est flexa-
nima atque omnium regina rerum,

oratio. Cicero volebat Pacuvium, ex quo verba illa sunt petita.

Ut pictura, poesis: erit, quae, si proprius stes, Te capiat magis, et quaedam, si longius adstes. Primum ista paullo melius distinxi: Ut pictura, poesis: quae ratio est picturae, eadem est poeseos. Deinde, pro et quaedam, malim at quaedam. In adstes variant MSS. quorum nonnulla habent abstes. Sed et recte Latine dicitur longe adstare, ut prope abesse. Minus autem castigatum est illud si propius stes, si longius adstes. Requirebatur vel, si propius adstes, si longius adstes, vel si propius stes, si longius stes, vel si longius adstes, si propius. Horatius versum facere potuisset elegantiorem: at quaedam, si longius; umbrae Haec amat obscurum, volet haec sub luce videri. Et quis novit an adstes non sit e glossa profectum? Si Horatius etiam vocabulo

longius suum verbum addidit, addidit, credo, abstes. Melius opponuntur stes-abstes, et Graeci vocant μακρότερον ἀποστάντας.

Hoc tibi dictum Tolle memor. lunge tibi dictum, non tolle tibi. Iacobus Tollius ad Anthol. Latin. T. II,

Tolle memor: certis medium et tolerabile rebus Recte concedi. Consultus iuris et actor Caussarum mediocris abest virtute diserti Messalae, nec scit, quantum Cascellius Aulus: Sed tamen in pretio est. Mediocribus esse poetis, Non homines, non Dì, non concessere columnae.

p. 517, visus est sibi primus hanc formulam observasse, qua, ut dicit, cum indignatione non attendentes iubemus aures et animum advertere. Equidem hic etiam loca probe discernenda esse arbitror. Nam indignatio non semper adiuncta est, sed saepe amica admonitio, quum id, quod dicturi sumus, auditori imprimis curae cordique fore speramus, vel ex multis aliquem unum volumus, ad quem dicta nostra pertineant. Iam Plautus utitur in Curcul. IV, п, 30. Пeus tu, tibi ego dico. Auctor Pria

peiorum in Anthol. 1. 1. Ileus, inquit, tibi dicimus, cinaede. Ovid. Metam. IX, 120. Quo te fiducia, clamat, Vana pedum, violente, rapit? tibi, Nesse biformis, Dicimus, exaudi. Phaedrus IV, 19. Abiturus illuc, quo priores abierunt, Quid mente coeca miserum torques spiritum? Tibi dico, avare, gaudium haeredis tui. ubi plura Burmannus. -Catullus Carm. XXX. significatione haud multum dissimili dico posuisse videtur. Eheu! quid faciant, dico, homines, quoive habeant fidem? Eodem referenda sunt illa oratoria: dicam quod sentio, dicendum enim est. Tolle tibi dictum memor habet similitudinem formulae, quam adhi

buit auctor versus in Aeneid. Virgil. VI, 377. Cape dicta memor. Tolle dictum, ut alibi de Lucilio Satyr. I, IV, 11. Cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles. Sunt enim haec verba amici interpellantis: Lucilius tamen, quamvis lutulentus fluat, multa habet, quae bona sunt, quae tollas et tecum portes. Ambulantes aliquid invenimus humi iacens. Si illud alicuius sit pretii, tollimus et in sinu recondimus. Vir sapiens, apud Horatium, ingentes thesauros oculo irretorto spectat. Si posset, non tolleret. Plutarchus in Themist. cap. XVIII. tāv te vergāv tovs ἐκπεσόντας ἐπισκοπῶν παρὰ τὴν Dáλaooav, és eide regıneípeva pélla χρυσᾶ καὶ στρεπτοὺς, avτòs μèv nagñåde, xã S Exoμένῳ φίλῳ δείξας, εἶπεν· ̓Ανελοῦ σαυτῷ. σὺ γὰρ οὐκ εἶ Θεμιστο nλs. Dictum Antigoni inter alios servavit Stobaeus Serm. 47. Ei jas ὅσων κακῶν μεστόν ἐστι τοῦτο τὸ ῥάκος, δείξας τὸ διάδημα, ovn av ini nongias neipevov avtò ßáoraoas. Ammianus Marcellinus XXX, pag. 461: Themistocles cum post pugnam agminaque deleta Persarum licenter obambulans armillas aureas vidisset humi proiectas

« PredošláPokračovať »