Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]

Ut, mala quem scabies aut morbus regius urguet,
Aut fanaticus error et iracunda Diana,

Vesanum tetigisse timent fugiuntque poetam,
Qui sapiunt; agitant pueri incautique sequuntur.

Ut, mala quem scabies aut morbus regius urguet. Quum proxime antecedat in mala derisum, sequi non debet ut mala quem scabies. Horatius tantam negligentiam committere non potuit. In promtu erant alia epitheta, v. c. Ut fera quem scabies, sicuti Celsus scabiem feram memorat, et Graeci appellant cyoa ulcera, quae mitigari non possunt. Sed supererant multae aliae rationes versus sine odiosa repetitione absolvendi. Librario deberi puto, oculos figenti in versum praecedentem, dum scribere incepturus erat hunc. Semel autem scriptum mala scabies non delebatur, ne MS. lituris inquinaretur. Horatius scribere potuit: Ut, quem olim scabies aut morbus regius urguet. OLIM et MALA praeterea habent similes literarum ductus, si transponas. Hoc corruptelae occasionem magis paratam dare solet. Illud olim solemne est adverbium in comparationibus. Nihil frequentius in Virgilio. Ita Aeneid. VIII, 391. Non secus atque olim, tonitru quum rupta corusco Ignea rima micans percurrit lumine nimbos. Ibi Servius annotavit: Fere, ut solet.

Agitant pueri incautique sequuntur. Incauti non sunt alii quam iidem pueri. Ergo incauti sequuntur, pro incaute sequuntur. Sed agitant et sequuntur non bene coniungi ar

bitror. Agitant longe vehementius est quam sequuntur. Et qui insanum agitat, is, ni sequatur, agitare non potest. Cogita Orestem a Furiis agitatum. Nemo diceret: Furiae Orestem agitant et sequuntur. Cicero in Verrem IV, 66. Theomnastus quidam, homo ridicule insanus, quem Syracusani Theoractum vocant: qui illic eiusmodi est, ut cum pueri sectentur: ut omnes, cum loqui coeperit, irrideant. Hic Cicero nunquam posuisset agitant et sectentur: quia sectentur natura prius est. Alterum utrum verbum sufficit. Si duobus utare, servandus est climax. Pro INCAVTIQVE, Horatium scripsisse coniicio INNVPTAEQUE. Agitant pueri innuptaeque sequuntur. Quidquid in publico conspicitur mirum et inusitatum, hoc curiosa non tantum puerorum petulantium, sed etiam saepe aliorum inprimisque mulierum studia commovet. Horatius amat adumbrare Virgilium. Virgilius Aeneid. II, 238. Pueri circum innuptaeque puellae Sacra canunt, funemque manu contingere gaudent. Horat. Serm. I, IV, 38. Et quodcunque semel chartis illeverit, omnes Gestiat a furno redeuntes scire lacuque Et pueros et anus. Pulchre autem et vere pueris tribuitur agitare, ferocioribus quippe; innuptis contra sequi, quia sunt timidiores.

Hic, dum sublimis versus ructatur et errat,
Si veluti merulis intentus decidit auceps
In puteum foveamve; licet, succurrite, longum
Clamet, Io cives! non sit qui tollere curet.
Si curet quis opem ferre et demittere funem,

[ocr errors]

Hic, dum sublimis versus ructatar. Servius ad Aeneid. III, 576. » Ructo, ructas tantum fecit: sic etiam Cicero II. Catil. 5. Eructant sermonibus suis caedem bonorum. Virgil. VI. Aeneid. 297. Atque omnem Cocyto eructat arenam. Horat. Art. Poet. 457. Hic dum sublimes versus ructatur." Ubi legendum: » Eructo, eructas tantum facit; sed ructo etiam ructatur. Cicero sq.' Tum >> Ructatur Horatius" sq. Adde Porphyrionem: »Ructatur pro ructat.Antiqui enim et ructo et ructor dixerunt. Hic genere patiendi extulit, ut venatur, levatur," Hoc non cogitantes librarii nonnulli, emendavere versus eructat. Pro sublimis, in nonnullis sublimes. Burmannus ad 1. 1. Servii non recte tuetur sublimes, quia, si scribis sublimis, dubium foret, utrum nominativo an accusativo casu esset accipiendum. Sed sententia unice postulat nominativum. Poeta sublimis, capite in coelum erecto, versus ructatur. Ita sublimis rapior, et similia; quod ipse Burm. ad Ovidii Heroid. IX, 132 attigit. Graece appellatur peréwooç. Suetonius in Claudio cap. 4. Qui vellem diligentius, et minus perέwoos, deligeret sibi aliquem, cuius motum et habitum et incessum imitaretur mi

sellus. Philostratus Heroic. pag. 280, ed. Boissonadii. Wyttenbachius ista exempla annotaverat.

Si veluti merulis intentus decidit auceps. In MS. Vlamingii decipit auceps. Librario nimirum in mente haerebat versus notus ex libello, quem iam in Scholis memoriae mandaverat: Fistula dulce canit, volucrem dum decipit auceps. Legitur in Catonis Distichis I, 27.

Si quis curet opem ferre. Nescio quis fuerit, qui primus contra veterum editionum omniumque Codicum fidem lectionem hanc induxit. Lege, ut illi iubent, nostri certe omnes, et Bersmanni Pulmannique, ut de reliquis coniectare possis: non sit, qui tollere curet, Si curet quis opem ferre et demittere funem. Eandem tmesin alibi habet Noster, Serm. I, IV, 110. magnum documentum, ne patriam rem Perdere quis velit, et I, VI, 85. Nec timuit sibi ne vitio quis verteret. II, vш, 90. Quam si cum lumbis quis edit. Ceterum, cum ad seansionem hic nihil inteṛsit, ad suavitatem tamen et varietatem non nihil refert. Si quidem hae lectione prius cúret accentum in prima habet, posterius curét in secunda. Sed in vulgata, priorem utrobique syllabam

Qui scis, an prudens huc se proiecerit, atque
Servari nolit? dicam: Siculique poetae
Narrabo interitum. Deus immortalis haberi
Dum cupit Empedocles, ardentem frigidus Aetnam
Insiluit. Sit ius liceatque perire poetis:

Invitum qui servat, idem facit occidenti.

Nec semel hoc fecit; nec, si retractus erit, iam

occupat accentus; quod evitare voluit cit in undas Praccipitem, ac socios Noster. BENTLEIVS.

nequidquam saepe vocantem. Noster Epist. I, xx, 15. Qui male parentem in rupes protrusit asellum. Ubi eodem errore irretiti primi editores Veneti et Loscherus detrusit supposuerunt. lam autem, ideo hic praeferendum proiecerit; quia proiicere animam, proiicere se, quae in bonis scriptoribus crebro occurrunt, ubique habent significationem voluntarii discriminis, deque eo dicuntur, qui servari

Carolus Fea ex duobus MSS. notavit Si quis curet opem ferre. Perpetua est, quod iam aliquoties indicavimus, in hac Epistola vocabulorum transpositio, inprimis tunc, quum librarii se suaviorem versuum modulationem efficere arbitrabantur. In MS. Brenckmanniano etiam legitur quis opem ferre, ut praeterea curat pro curet. Demittere funem. Duo MSS. D'Or- aut nolit aut desperet. Loco itaque villiana summittere.

Qui scis, an prudens huc se deiecerit. Sic editiones principes Loscheri et Venetae: unde omnes posteriores haec lectio perambulavit. Atqui et multo plures Codices, et omnes paullo vetustiores habent: Si curet quis opem ferre et demittere funem: Qui scis an prudens huc se proiecerit, atque Servari nolit? dicam. Deiecerit hic interpolarunt, quia de puteo foveave agitur. Atqui et proiicere illic usurpatur, ubi pronum vel in praeceps quis decidit. Ita Virgilius V, 859. Somnus Palinurum, cum puppis parte revulsa, Cumque gubernaclo liquidas proie

per

et sententiae hoc aptius est, quam deiecerit. Quin et illud in tam culto poemate non est nihili faciendum; quod in recepta lectione démittere funem, déiecerit atque, duobus versibus continuis eadem syllaba de eandem metri sedem et stationem occupat. Qui naevus hic, ubi omnia nitent, curiosis oculis deprehenditur, quamvis alibi fortassis inter plures eiusmodi maculas facile latere possit. BENTLEIVS.

Ardentem frigidus Aetnam Insiluit. Auctor ad Herennium IV, 15, affert exemplum figurae, quam contentionem vocat, cum ex contrariis verbis aut rebus oratio conficitur:

Fiet homo et ponet famosae mortis amorem.
Nec satis apparet cur versus factitet: utrum
Minxerit in patrios cineres, an triste bidental
Moverit incestus. Certe furit: ac, velut ursus,
Obiectos caveae valuit si frangere clathros,
Indoctum doctumque fugat recitator acerbus:.

In re frigidissima cales, in ferven- clathros in duobus MSS. D'Orvill. tissima friges.

Ponet famosae mortis amorem. Codex Zulichem. honorem. Hic autem cessat haec Epistola in editione Florentina a. 1550. Fortasse versus sequentes homini pio displicebant: Minxerit in patrios cineres, an triste bidental Moverit incestus.

claustros. Romani autem variis de

caussis habebant ursos, etiam qui in

circo contra damnatos ex caveis emittebantur. Longinus de Sublim. § 44. nei to yε agedεĩőαi tò σúvoλον, ὡς ἐξ εἱρητῆς ἄφετοι, κατὰ τῶν πλησίον αἱ πλεονεξίαι. Ubi pro ἄφετοι scribendum puto ἄρκτοι. Eodem pertinet locus Auctoris ad Herennium IV, 39. Quod si istum, iudices, vestris sententiis liberaveritis, statim, sicut e cavea leo missus, aut aliqua teterrima bellua soluta ex catenis, volitabit et va-, gabitur in foro, acuens dentes multos in cuiusque fortunas, in omnes amicos atque inimicos, notos atque ignotos incursans. Ubi illud multos dentes, quamquam nonnulli fortasse explicaturi sint Graeco more, sicuti Callim. H. in Dianam vs. 27. nollàs δὲ μάτην ἐτανύσσατο χεῖρας, mutandum censeo in fulmineos dentes. Nam ea oratio habet aliquid inflati et poetici. Est autem poeticum dens fulmineus: Phaedrus Fab. I, 21. Aper fulmineis ad eum venit dentibus. Ovidius X Metam. 550. Fulmen habent acres in aduncis dentibus Pro apri.

Nec satis apparet, cur versus factitet. In quibusdam MSS. versus cum factitet, in antiquis editionibus cum versus factitet. Atque idem expressum est in editione Veneta a. 1477. Sic autem interpungendum erat: Nec satis apparet, cum versus factitet, utrum Minxerit in patrios cineres, an triste bidental Moverit incestus. Pro factitet, nonnulli Codices habent dictitet: quod fere exquisitius videri posset, quam ut librariis deberetur, nisi sciremus significationem, qua dictare pro scribere ponitur, esse recentiorem aetate Horatii. Gesnerus ad Quintiliani Instit. Orat. X, 1, pulchre huius significationis originem ostendit. Adde Burmann. ad Anthol. Latinam T. I, pag. 134.

Ac, velut ursus, Obiectos caveae valuit si frangere clathros. In MS.

Brenckmanni Et velut ursus.

Quem vero arripuit, tenet occiditque legendo, Non missura cutem, nisi plena cruoris, hirudo.

Quem vero arripuit, tenet occiditque legendo, Non missura cutem, nisi plena cruoris, hirudo. Aliquem legendo occidere est nota dicendi formula de iis, qui alicui triste ac fere letale fastidium pariunt: Graeci sic usurpant ἀποκτεῖναι, ἀπωλέσαι, ἀποκναίειν, ἀποπνίγειν. Illustraverunt exemplis viri docti ad Horatii Epod. XIV. Valcken. ad Eurip. Hippol. p. 278, et Pierson. ad Moerid. Atticistam pag. 73. Et tamen non credo Horatium hic scripsisse occidit legendo. Tota metaphora ab hirudine est desumta. Quum dixerat arripuit et tenet, iam cogitat hirudinem. Nam haec propria sunt naturae animalculi vocabula. In fine ipsam hirudinem nominat. Sed hirudo neminem occidit. Igitur illud occidit metaphoram modo ingrato abrumpit. Quanto melius pro OCCIDIT scribetur EXSVGIT?

i)

Quem vero arripuit, tenet exsugitque legendo, Non missura cutem nisi plena cruoris hirudo. Sic metaphora et apte et rotunde cohaeret. Theocrit. Eidyll. II, 55. Ai ai Ἔρως ἀναρὲ, τί μεν μέλαν ἐκ χροὸς αἷμα Εμφὺς, ὡς λιμνᾶτις ἅπαν ἐκ βδέλλα πέπωκας; ubi Scholiasta upus interpretatur zαraozóv. Plautus Poenul. III,¤, 37. Iam nunc ego illi egredienti sanguinem exsugam procul. Epidico II, II, 4. iam ego me convertam in hirudinem, Atque eorum exsugebo sanguinem. Pro arripuit, in duobus apud Feam Codicibus arripiet: pro occiditque, in editione Veneta a. 1478 occidetque. Oudendorpius in MS. invenit Quem semel arripuit; idque probabat. Idem ego iam notatum esse video ex MS. in margine editionis Aldinae.

Absolutis his Annotationibus, quid sentiam de ordine versuum, quo hanc ad Pisones Epistolam accepimus dispositam, declarabo, deinde in novum ordinem dirigam. Sic, uti nunc legitur, ab Horatio digeri, meo quidem iudicio, non potuit. Nam praecepta Pisonibus tradita, ipsa quidem sola per se singula sunt apta et connexa, sed universa adeo perturbata, ut nullum fere inter ea appareat vinculum, et oratio magis videatur hominis, ne quid gravius di

cam, inepte garrientis, quam poetae, natura, studio, usu et exemplis Graecorum formati ac paene perfecti. Longum est enarrare, quantum interpretes sudaverint, quem lapidem non moverint, ut tamen probabilem aliquam speciosamque praeceptorum seriem et unnm in toto libello recte descriptum consilium deprehenderent. Sed quibus ea res optime successit, hi tantam verborum copiam verbis Horatii addere coacti sunt, ut, si opiniones metro inclusissent, iam Epi

« PredošláPokračovať »