Obrázky na stránke
PDF
ePub

Indiciis monstrare recentibus abdita rerum;

ceps apographa propagetur. BEN- dacta; sed ut iam statim in princi

TLEIUS.

Quae Bentleius disputans in unum coniunxit, haec ego separanda esse putavi, quo facilius haec nostra disputatio intelligatur.

Ut iam nunc dicat iam nunc debentia dici. Horatius loquitur de Ordine. Qui de Ordine Carminis exponit, is primo spectat initium totius. Initium hic inprimis spectatur, a quo in omni re suscipienda, neque minus in Epico carmine, tam multa pendent. Spectare hic initium Carminis Epici, lectori meo etiam, ni fallor, verosimile videbitur, quando in altera huius Epistolae editione versus 136 sq. huc retraxero, ita ut hoc modo coniungatur: Ordinis haec virtus erit et venus, aut ego fallor, Ut iam nunc dicat, iam nunc debentia dici Pleraque differat, et praesens in tempus omittat. Nec sic incipies, ut scriptor Cyclius olim sq. Quod Horatius hic generatim dicit de ordine, mox speciatim exemplo Homeri illustrat, qui bellum Troianum non ab ovo gemino orditur, sed auditorem in res medias, non secus ac notas, ducit. Atque Horatium inprimis spectare initium carminis, etiam hinc apparet, quod materiem praemisit. Sumite materiem vestris viribus aequam. Ubi talem sumseritis, ordo vos non deseret. Ordo erit non historicus, ut temporis notationem accurate observetis; sic enim carmen fiet historia in metrum re

pio, et deinde, si res ferat, dicas, quae nondum dici debebant, et, quae dici debebant, ea in aliud tempus differas. Virgilius sumsit materiem Aeneida. Incipit: Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni. Dicit adeo nunc nondum dicenda; nam dicere debuerat de Troia. Fuit Troia, ibi habitabat Aeneas. Mox eodem turbato ordine pergit: Vix e conspectu Siculae telluris in altum Vela dabant laeti. Dicere debuerat: Vix e conspectu Troiae vastatae vela dabant. Et veteres Grammatici hanc ordinis rationem exemplis Virgilianis illustraverunt. Acron: » Ut Virgilius in nono narrat, in Italia iam posito Aenea, quomodo fabricatae sunt naves, quibus de Ilio navigavit Aeneas, cum in tertio non dicat." Commentator: » Ut Virgilius primum describit, qualiter Aeneas ad Didonem venit, et praetermittit suos casus et excidium Troiae, quod postea tamen satis declarat." Haec, quae disputavi, si vera sunt, legi non potest: ut iam nunc dicat iam nunc debentia dici. Homerus, eumque se cutus Virgilius, qui in Aeneide exemplum Homeri sanxit, hunc ordinem non tenuerunt: imo dixerunt, nondum dici debentia: iidemque in aliis materiei partibus saepe eundem morem tenuerunt. Si Horatius ita scripsisset, dedisset praeceptum Homero et Virgilio contrarium. Neque Bentleianum, ut iam nunc dicat, nondum debentia dici Pleraque dif

Fingere cinctutis non exaudita Cethegis
Continget; dabiturque licentia sumpta pudenter:

ferat, sententiam Horatii exprimit. Bentleius interpretatur: » ut interdum dicat omnia, interdum dicat pleraque; quae debebant dici et ad locum pertinebant, differat in aliud tempus; ne mole scilicet twv xεριστάσεων obruatur lector et nar rationis filum amittat." Equidem in verbis iam nunc dicat, non video quid intelligi possit, nisi dicat debentia dici. Neque interdum huc convenit, quia ad principium accommodari non potest. Tum non sat Latine sonant interdum pleraque, etiamsi pleraque interpreteris multa, ut nonnulli recte fecerunt, de quo tamen Bentleius non cogitavisse videtur. Denique illud de mole tav

giorάσεwv non procedit. Lectores multo minus rerum narratarum mole obruuntur, longeque melius filum orationis retinent, si poeta narrat omnia dici debentia, quam si, quae erant dicenda, in aliud tempus reiiciat. Dic omnia ordine chronologico, nihil omitte, differ nihil, tum rerum cursum sine ulla animi intentione facillime sequemur. Sed ita animi intentio, exspectatio, admiratio, tollentur. Hae ut non tollantur, sed alantur et crescant, ideo Homerus et Virgilius ordinem Chronologicum inverterunt, et Horatius hoc praeceptum, iam a Graecis ex Homero petitum, Pisonibus ostendit. Ego propter has caussas scribendum existimo: Ut iam nunc dicat iam

non debentia dici, Pleraque differa et praesens in tempus omittat. Hic nimirum erit optimus rerum disponendarum ordo, ut iam nunc, statim in principio, ea dicantur, quae nondum erant dicenda; multa autem, quae nunc erant dicenda, in aliud tempus differat. Vestigia quidem huius lectionis remansere in MS. apud C. Feam, in quo a manu prima positum erat: Ut iam non dicat iam non debentia dici.

In verbis etiam tenuis cautusque serendis. Ea transpositio ingeniosi Britanni tam simplex et vera est, ut verba perdam, si commendare velim.

Si forte necesse est Indiciis mon strare recentibus abdita rerum; Fingere cinctutis non exaudita Cethegis Continget. Res aliqua mihi contigit, si bona sit, non dicitur nisi de rara quadam felicitate, quam multi alii frustra sperant, ut: Non cuivis homini contingit adire Corinthum. Si necesse est, legimus, novas res novis vocabulis significare, hoc tibi contingit. Quasi vero facillimum sit, si quis modo velit, nova excogitare vocabula! Historia literarum docuit contrarium. Non cuivis, neque semper, quando quis vult, hoc ei continget. Et ipse Horatius cautionem addit de licentia pudenter sumenda. Neque verborum structura si reddiderit cesse est eleganter procedit. Ho

-

si ne

Et nova fictaque nuper habebunt verba fidem, si

ratium scripsisse puto: Dixeris egregie, notum si callida verbum Reddiderit iunctura novum; Si, ubi forte necesse est, Indiciis monstrare recentibus abdita rerum, Fingere cinctutis non exaudita Cethegis Contigerit. Optime, quod ad Latinitatem attinet, connectuntur: Dixeris egregie, si reddiderit si contigerit. Optime, quod ad sententiam. Tenuis et cautus esto in delectu verborum. Laudaberis etiam si novum verbum per compositionem feceris; laudaberis, si, quando necesse est, verbum plane novum atque antea inauditum, facere tibi contigerit. Et hoc tibi concedetur, si modeste feceris. In illo si modeste feceris, iam difficultas indicatur, ut intelligatur sic dici non posse, tibi continget. Igitur tum demum egregie dixeris, si contigerit. Eadem modi observatio in sequentibus si cadant: pro quo male in aliis caIdent vel cadunt.

Et nova fictaque nuper habebunt verba fidem. Ficta verba habent Codices nostri, ut editiones omnes; recte quidem, si alio loco esset. At nunc versu abhinc altero praecesserat eodem sensu fingere. Quamobrem ne tam putida repetitione nitidissimum carmen maculetur, adsciscimus certissimam lectionem, quam Fabricii Codices subministrarunt: Et nova factaque nuper habebunt verba fidem, si Graeco fonte cadent. Cicero in Oratore c. 20. Ego autem, etiamsi quorundam grandis et or

nata vox est poetarum, tamen in ea licentiam statuo maiorem esse faciendorum iungendorumque vocabulorum. Et c. 29. Ergo ille tenuis orator, modo sit elegans nec in faciendis verbis erit audax, et in transferendis verecundus, et parcus in priscis. Et c. 52. Est enim Isocrates, ut in transferendis faciendisque verbis tranquillior, sic in ipsis numeris sedatior. Idem de Oratore III, 38. Novantur autem verba, quae ab eo qui dicit ipso gignuntur ac fiunt. De Partit. Orat. c. 21. Utendum erit iis in oratione singulorum verborum insignibus, quae habent plurimum suavitatis; id est, ut factis verbis aut vetustis aut translatis frequenter utamur. De Finibus III, 15. Cum uteretur Zeno in lingua copiosa factis tamen nominibus ac novis. Et iterum: Sed non alienum est, quo facilius vis verbi intelligatur, rationem huius verbi faciendi Zenonis exponere. Gellius XIII, 15. Qui verba Latina fecerunt, quique his probe usi sunt, humanitatem appellaverunt id propemodum, quod Graeci naudɛíav vocant. Ita Graeci dicunt ovópara ποιεῖν et πεποιημένα. BENTLEIVS.

Ego ficta propter eam caussam retinuerim, propter quam Bentleius in facta mutavit. Repetitio eiusdem verbi non modo habet vim, sed hic etiam postulatur. Egregie dixeris, inquit, si nova tibi vocabula fingere contigerit: atque haec tibi venia dabitur, si verecunde feceris. Fingere

Graeco fonte cadant, parce detorta. Quid autem
Caecilio, Plautoque dabit Romanus, ademptum
Virgilio, Varioque? Ego cur, acquirere pauca
Si possum, invideor; quum lingua Catonis et Ennî
Sermonem patrium ditaverit, et nova rerum
Nomina protulerit? Licuit, semperque licebit,
Signatum praesente nota producere nomen.

etiam poteris e Graeco sermone, cere quam proferre. Quamobrem, eaque, sicut prima illa, si parce detorseris, accipientur. Horatius variare orationem noluit. Fuisset, credo, affectata diligentia, et nimium in re tenui elegantiae studium.

Signatum praesente nota procudere nummum. Etiam hic locus describi meretur: Ego cur acquirere pauca Si possum, invideor? cum lingua Catonis et Enni Sermonem patrium ditaverit, et nova rerum Nomina protulerit. Licuit semperque licebit Signatum praesente nota producere nomen. Mirificum sane epiphonema: licuit semperque licebit nomen producere. Cur igitur, si hoc ita certum et concessum erat, tot versibus defensionem parasti, quod pauca nomina produxeris. Vides, opinor, vitium; cum in hac acclamatione, ut nunc quidem fertur, nihil arguti sit, neque quidquam, quod non in ipsa zavaonεv sive narratione iisdem verbis continebatur. Illud etiam vide, nomina protulerit et continuo rursus producere nomen quis ferat tam inficetam repetitionem tam brevi intervallo? neque enim aliud est produ

aut valde fallor, aut sic scripsit Horatius, licuit semperque licebit Signatum praesente nota procudere nummum. Et procudere quidem firmatur ex scriptis, apud Lambinum, Achillem Statium, Jasonem de Norres, et Franciscum Luisinum: quorum novissimus et nummum se libentius legere ait, sequentibus tamen editoribus non potuit persuadere. Atqui, ut lectio recepta, prout iam vidimus, inanis est et putida; ita, quae nunc a nobis adsciscitur egregia prorsus et perquam venusta est. Claudit nempe argumentationem nota illa similitudine a nummo petita. Verba si quidem ut nummus sunt, cui forma publica est. Cum igitur nummum praesente nota signare semper licuit et licebit; quidni et idem ius erit verbis procudendis? Notissima, ut dixi, comparatio est sermonis cum moneta; adeo ut nude apud Nostrum posita neque probatione neque accommodatione indigeret. Symmachus Epist. I, 4. Unus aetate nostra monetam Latiaris eloquii Tulliana incude finxisti. Quintilianus I, 9. Consuetudo

Ut silvae foliis pronos mutantur in annos,

certissima loquendi magistra, utendumque plane sermone, ut nummo cui publica forma est. Curius Fortunatianus lib. III. Vir perfectissimus dicit, Utendum est verbis, ut nummis publica moneta signatis. Et iterum: aperta quomodo erit elocutio? si utemur verbis propriis, usitatis, sicut nummis, ut dixi, publica moneta signatis. Iuvenalis VII, 55. Sed vatem egregium, cui non sit publica vena, Qui nihil expositum soleat deducere, nec qui Communi feriat carmen triviale moneta. Seneca de Benefic. III, 35. Iam tempus est quaedam ex nostra, ut ita dicam, moneta proferri. Recte autem nummum signatum: ita Minucius Felix c. 22. Literas imprimere, nummos signare, instrumenta conficere. Tertullianus Apolog. c. 10. Imagine signatus nummus. Prudentius Peristeph. III, 100. Ni fallor, haud ullam tuus Signat deus pecuniam. Cicero in Topic. c. 13. Si pecunia signata argentum est, legata est mulieri: est autem pecunia signata argen

tum, legata igitur. Gellius II, 10. Non rude aes argentumque, sed flata et signata pecunia. S. Hieronymus in Vita Paulli Eremitae: in quibus scabrae iam incudes et mallei, quibus pecuniae olim signatae, visebantur. Seneca de Tranquill. c. 11. Ego vero factum signatumque argentum, domum familiamque meam reddo, restituo. Recte itidem et signatum nota. Aurelius Victor in

Aureliano: Moneta opifices delet, quod nummariam notam corrupissent. Varro de Re rustica II, 1. Et quod aes antiquissimum pecore est notatum. Plinius Hist. XVIII, 68, figurata: dicebat hoc discrimen indubitatis notis signasse naturam. Nota igitur in nummis idem est ac forma, cum in locis supra citatis, tum et illo Senecae de Benefic. V, 29. Non est malus denarius, quem barbarus et ignarus formae publicae reiecit. Ergo, inquit Flaccus, ut cuivis aetati licuit et licebit, vel nummos ex nova materia cudere, vel veteres iam tritos et obsoletos conflare ac praesente nota denuo signare; ita verba quoque licuit et licebit vel nova prorsus fingere et facere, vel antiquata et desita recenti incude reformare, nova terminatione vel modulatione variare, nova iunctura alio declinare et flectere. BENTLEIVS.

Illud epiphonema me quidem non offendit. Cursum orationis hunc esse arbitror: Dabitur haec tibi licentia. Si licuit maioribus, negari hoc non potest nobis. Concessere Caecilio et Plauto, cur Romani Virgilio et Vario negent? Cato et Ennius plurima no

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »