Obrázky na stránke
PDF
ePub

Undique collatis membris, ut turpiter atrum Desinat in piscem mulier formosa superne;

cetera membra undique collata plumis obducere et tegere: id enim est inducere. Ovid. Met. X, 271. et pandis inductae cornibus aurum Conciderant ictae nivea cervice iuvencae. et IX, 391. sine nomine vestro Contegat inductus morientia lumina cortex. Iam vero illud omnia portenta et omnium aegrorum somnia longe exsuperet, si mulieris facies, si equi cervix, si cauda pistricis plumis vestiantur. Vestram fidem, pictores; ubi terrarum, in qua usquam pergula tam prodigiosa tabula prostabat? Ipse vero poeta, si quid sapio, non levius existimationis discrimen subit, qui tam absurda fingere voluit, quam ille, si quis est, qui velit pingere. Quì, malum, formosa superne mulier, cui capus et tota facies plumis obducta erat? Elegans sane formarum spectator, dignusque cui talis Glycera vel Inachia cum plumeis genis de nocte veniat. Unde porro sciet spectator, piscem esse in tabula, si non squamis, sed plumis totus obtegatur? Qui divinabit atrum esse piscem, cui variae et diversis coloribus plumae inductae sunt? Id enim, ne nescias, variae plumae tibi significabunt. Propertius III, 11. Aut variam plumae versicoloris avem. Plinius Hist. X, 38. Meleagrides Africae, hoc est, gallinarum genus, gibberum, vàriis sparsum plumis. Varro de Re Rust. III, 9. Gal

linac Africanae sunt grandes, variae, gibberae. Tot, ut vides absurda, tot incredibilia, vel Isiacis pictoribus abneganda, vulgatam lectionem sequuntur. Levius quidem peccat Codicis Regii scriptura, qui clare et sine litura exhibet: varias inducere pennas: sed nec haec sagaci lectori fucum facere poterit. Cur enim varias obsecro? Non satis monstrosum erat, si unius cuius vis coloris pennae sive alae appingerentur? Quis ferat in ipsis ineptiis tam ineptam et putidam diligentiam? Numquam, mihi crede, sic desipuit Horatius; etsi iam olim in eius libris haec menda inoleverit: sic enim hunc locum citat Joannes Sarisberiensis Polic. II, 8. Disiuncta, inquit, coniungit, ut si Humano capiti cervicem iungat equinam, varias inducens undique plumas, ut iuxta Poetam, turpiter atrum Desinat in piscem mulier formosa superne. Ubi plumas habet et Codex scriptus Cantabrigiensis. Enimvero, cui fama et salus Venusini nostri cordi erit, sic, opinor, mecum non invitus reponet: Ilumano capiti cervicem pictor equinam Iungere si velit, et varias inducere formas Undique collatis membris, ut turpiter atrum Desinat in piscem mulier formosa superne. Levis est in recepta scriptura aberratio; quam si somniculosis librariis imputabis, cetera tibi praestare possum. Omnia enim quaecum

Spectatum admissi risum teneatis amici?

que non stulte fingere velis, in se continet haec nostra lectio; et plura utique, quam vulgatum illud plumas vel pennas. Quippe ex variis formis et alas si vis, et pedes et dorsum et ventrem adiungere poteris; ut omnes Scyllas et Chimaeras varietate naturarum facile antecellat. Si quis, inquit, humano capiti cervicem equinam addat, et sic porro varias formas inducat membris undique collatis, ita ut in piscem desinat, quae capite mulier erat. Recte autem inducere formas membris, ut Ovidius Met. VII, 624. de Formicis in homines mutatis: Et maciem numerumque pedum nigrumque colorem Ponere, et humanam membris inducere formam. Sic inducere faciem, Met. IV, 374. Vota suos habuere deos, nam mixta duorum Corpora iunguntur; faciesque inducitur illis Una. Sic et trahere formas, Prudent. Apotheos. 1037. omnia iussu Imperitante novas traxerunt edita formas. Varias autem formas, ut Idem Hamartig. 291. Additur ars, ut fila herbis saturata recoctis Inludant varias distincto stamine formas: Ovid. Met. XI, 613. de Somno Deo: Hunc circa passim varias imitantia formas Somnia vana iacent: XV, 137. animam sic semper eandem Esse, sed in varias doceo migrare figuras: et in Ibide: Utque pater solitae varias mutare figuras. Porro Quintilianus VIII, 3. Vitium est, inquit, si quis sublimia humilibus, vetera

novis, poetica vulgaribus misceat. Id enim tale est monstrum, quale Horatius in prima parte libri de Arte Poetica fingit, Humano capiti cervicem pictor equinam Iungere si velit, et cetera ex diversis naturis subiiciat. Adverte animum, ut diversis naturis dicat: magnum utique argumentum, non aliter eum olim legisse, quam nos hodie emendamus: si quidem perinde id est, ac si dixisset, Et cetera ex variis formis subiiciat. Ipse denique Flaccus, cum apodosin seu redditionem sententiae facit v. 8, cuius vanae, inquit, fingentur species, ut nec pes nec caput uni Reddatur formae. Utique cum in posteriore orationis nólo uni dicit formae; vix aliter in priore membro dicere potuit, quam varias formas. Ceterum in versu tertio pro atrum piscem Gronovius pater Observ. I, 18, et Nicol. Heinsius in Codicis sui margine sic potius legendum suspicantur: ut turpiter atram Desinat in pristim mulier formosa superne. Quippe ita Virgilius et Claudianus de Tritone ; ille Aen. X, 211; hic de Nuptiis Honorii v. 147. cui laterum tenus hispida nanti Frons hominem praefert, in pristim desinit alvus. Hispida tendebat bifido vestigia cornu, Qua pristis commissa viro. Verum cum eodem pacto decem amplius aliorum poetarum loca contra fidem codicum immutanda sint, melius est manum abstinere; de quo consule, cum vacas, disertissimum

Credite, Pisones, isti tabulae fore librum

Broukhusium ad Tibullum I, 5. bra undique collata: ut Ovid. Me

BENTLEIVS.

Equidem hanc Bentleii coniecturam laudare non possum. Discrimen inter plumas et pennas ipsi veteres non semper

observarunt, sed alterum saepe pro altero posuerunt, ubi de accurata avium descriptione non agitur. Ita Ovidius in Metamorphosi cycnea non distinguere non potuit. Sic Columella de Re Rust. VIII, 2. Gallinae sint rubicundae vel fuscae plumae, nigrisque pennis. Sed cum Phaedrus Fab. 1, 12, dicit: O qui tuarum corve pennarum est nitor; dicere etiam potuisset plumarum, quia nitor, si verum quaeris, non est in pennis sed in plumis. Quoniam vero nitor magis in plumis, per pennas explicatis, elucet, ingeniose pennarum praetulit. Quod multi interpretes Horatii plumas pro alis accepere, hoc nihil ad vulgatam lectionem mutandam valere debet. Inducere aliquid rei significat aliquid ducere in rem, ita ut illud inductum arctissime cum re cohaereat. Idem est perducere, proprie ducere aliquid per rem. Latine dicimus, ut Ovidii eodem exemplo utar, iuvencae inductae aurum cornibus, et inductae cornua auro; aurum cornibus inductum, et cornua auro inducta: quod non cogitabat Heinsius ad Ovidii Fast. III, 759. limumque inducere monstrat. Ilic paret monitis, et linit ora luto. Heinsius malebat limoque. Utrumque recte. Et Horatius scribere potuisset: variis inducere plumis mem

sumtum

tam. IV, 408. tenuique inducit brachia penna. Horatius nominavit caput, cervicem, et extremam partem, in quam monstrum illud definit, piscem, hoc est caudam piscis. Quae inter caput cervicem' et caudam media sunt, humeros, brachia, pectus, alvum, crura, ea non nominavit, sed communi membrorum nomine complexus est. Haec membra erant undique collata, sicuti caput erat ex corpore formosae mulieris, cervix ex equa, extrema pars ex pisce. Quare nec caput, nec cervix, nec pedes monstri membris istis undique collatis continentur. Praeterea caput, si cum membris coniunctum legitur, probe a membris distinguitur, et dubito an Latine dicatur: caput est nobilissimum humani corporis membrum, pro nobilissima pars. Sic apud Ovid. Metam. III, 720. Bacchae furentes Pentheo abstulere dextram et sinistram, et brachia: Pentheus ostendit dissectis corpora membris; tum mater Penthéo caput avulsit. Quare facies mulieris, cervix et cauda non vestiuntur plumis, sed membra, in medio posita, vestiuntur. Sed vestiantur. Tabula iam nunc adeo prodigiosa est et stulta, ut aliquid paullo magis prodigiosum et stultum offendere non possit. Caput et tota facies, plumis obducta, non potest formosa. Cervicem equinam tamen et caudam spectator ex ipsa figura cognoscet, etiam si tota cau

esse

Persimilem, cuius, velut aegri somnia, vanae

da (nam de toto pisce non agitur) et humanam membris inducere for

non squamis, sed plumis sit obducta. Varias plumas esse plumas diversis coloribus, erat notum, idque iam veteres Scholiastae annotarant. Quod in Codice Regio scribitur pennas, hoc non necessario alas significat. Alterum, ut vidimus, saepe pro altero ponitur, et Scholiastae ad explicandum plumas utuntur pennis. Quodsi pro plumis scribas formas, efficies aliquid, quod rei propositae repugnat. Forma hic est aliquid integrum et totum, licet ex partibus diversis, ridicule mixtis, composita. Una forma, unum corpus, una species, una imago in ista tabula pingitur. Forma mulieris, et equi, et piscis, est tota mulier, equus, piscis. Pictor suam istam formam conflavit ex formis mulieris, equi, piscis, ex iis partes et membra sumsit. Hae partes haec membra non ipsae sunt formae. Et quomodo pictor varias formas inducat membris undique collatis? Finge eum capiti humano et cervici equinae subiunxisse humeros tauri, manus simiae. Humeri et manus ipsa sunt membra tauri et simiae: itaque membra inducit illa suae formae; non formas inducit membris: de mutata autem illa constructionis ratione, ut cornua auro inducta et aurum cornibus inductum, quam supra attigi, hic non cogitatur. Ovidius ostendet, quod volo. Hic Metam. VII, 641, scribit formicas maciem numerumque pedum nigrumque colorem Ponere,

mam. Ibi una est hominis forma, at variae formae et variae figurae sunt plures, diversae, quas diversa animalia, suam sibi quodque peculiarem ac propriam, habent. Quod Quintilianus locum Horatii respiciens, dixit: Humano capiti cervicem pictor Iungere si velit, et cetera ex diversis naturis subiiciat; magnum argumentum est, eum legisse non formas, sed plumas: nam ex diversis naturis significat ex animalibus diversae naturae, ex membris undique collatis, ex diversis formis. Quod ad apodosin attinet in versu 8, quamquam ea verba mihi non suo loco esse posita, sed a librariis eo traducta videntur, faciamus Horatium ita scripsisse; non tamen hinc sequitur, quod Bentleius putabat. Quum enim in posteriore orationis membro uni dicit formae, vix aliter in priore membro dicere potuit, quam variam formam. Variae formae postulant in apodosi non unas formas. Apposita ad hanc nostram disputationem sunt verba Quintiliani Instit. Orat. IV, 2, 77r ut Ovidius lascivire in Metamorphosesi solet, quem tamen excusare necessitas potest, res diversissimas in speciem unius corporis colligentem. Accommoda haec verba ad picturam et res diversissimae erunt membra undique collata; species unius corporis autem erit una forma. Denique Prudentius contra Symmachum II, 57, plumis vidit. Desir

Fingentur species; ut nec pes, nec caput uni

ne, si pudor est, gentilis ineptia, ton cui laterum tenus hispida tandem Res incorporeas simulatis nanti Frons hominem praefert, in fingere membris: Desine terga ho- pristin desinit alvus. Nota in priominis plumis obducere: frustra Fer- re exemplo et diversas naturas et tur avis mulier, magnusque eadem illud hominis facies et virgo, ut dea vultur. Atque haec sunt, cur in Horatio humanum caput et muBentleianum formas non laudem. lier formosa superne: ex caudis Neque laudabat Wyttenbachius, qui delphinum quoque intelligimus, cur olim auditoribus suis in Athenaeo Am- pristis ab Horatio appelletur atra. stelodamensi hanc Epistolam docte et Caudam enim illius piscis significari eleganter interpretatus est. Dictato- apparet ex eo, quod mulierem in rum exemplum ab amico meo et colle- pristin desinere dicit. ga, Cl. Mahnio, accepi. Ceterum atram pristim equidem alteri atrum piscem longe praefero. Horatius animalia, ex quibus pictor desumsit partes, specialiter non generaliter designat: sunt mulier, et equa, quibus adeo melius convenit speciale pristis, quam generale piscis. Epitheton autem ater rectius intelligitur additum pristi, quam pisci. In eo epitheto explicando iam vetusti laborasse videntur Scholiastae. Commentator: atrum, magnum. Neque pristis iis ignota lectio fuit. Acron: piscem, belluam marinam, i. e. pistricem. Neque parum apud me valent duo exempla Virgiliana, quae Horatium esse imitatum eo minus dubito, quia eum et in aliis aliarum Epistolarum locis Aeneidem, recens, credo, tum editam, respexisse cognovi. Virgilius igitur Aeneid. III, 426. Prima hominis facies, et pulcro pectore virgo Pube tenus: postrema immani corpore pistrix, Delphinum caudas utero commissa luporum. Idem Aeneid. X, 211. Tri

Ut nec pes, nec caput uni Reddatur formae. Horatius librum, cuius vanae species, tamquam aegri somnia, finguntur, comparat cum ridicula illa imagine, cuius summa pars nec mediae parti nec infimae respondet, quaeque a capite ad pedes sibi non constat. Iam eadem, quamquam verbis paullo mutatis, quae de imagine dicuntur, dicuntur de libro. Pictura illa est imago, qualis in rerum natura non exstat, liber est imago, qualis in rerum natura non exstat. Quanto rectius et pes et caput libro demta, ad imaginem supra depictam referentur! Vide sequentem verborum et rerum ordinem: Ilumano capiti cervicem pictor equinam Iungere si velit, et varias inducere plumas Undique collatis membris ; ut nec caput uni Ncc pes reddatur formae, sed turpiter atram Desinat in pristim mulier formosa superne. Oratio, ni fallor, et ipsa est concinnior, varietas in comparatione maior, intelligentia facilior. Si quis, inquit poeta, pingat caput

« PredošláPokračovať »