Obrázky na stránke
PDF
ePub

Post etiam inclusa est voti sententia compos.

remus immortalitatem sermoni? Horatius in omni hac comparatione cogitavit Homericum illud: Oïŋxeo púλλων γενεή, τοίηδε καὶ ἀνδρῶν. Φύλλα τὰ μέν τ' ἄνεμος χαμάδις χέει. ἄλλα δέ θ ̓ ὕλη Τηλεθόωσα púa. Tagos d'èxiɣigrexa woŋ. ̔Ως ἀνδρῶν γενεὴ ἡ μὲν φύει ἡδ ̓ άokiyε. Saecla mortalia est antiquae Latinitatis, servatae apud Lucretium. Exempla indicavit Forbigerus ad II, 503. Ad Horatium inprimis pertinent II, 71. quae decedunt corpora quoique, Unde abeunt, minuunt, quo venere, augmine donant: Olla senescere, at haec contra florescere cogunt. Nec remorantur ibi: sic rerum summa novatur Semper, et inter se mortales mutua vivunt. Augescunt aliae gentes, aliae minuuntur; Inque brevi spatio mutantur saccla animantum. Et V, 986. mortalia saecla Dulcia linquebant lamentis lumina vitae.

Multa renascentur, quae iam cecidere. Quintil. Inst. Orat. VIII, 2. » Atqui ei contrarium est vitium id, quod apud nos improprium, άzvqov apud Graecos vocatur: qualia nunc laudantur a quibusdam, quorum est de cruce decernere, verba ceciderunt." Fortasse tamen Quintilianus aliam verbi significationem spectavit.

[blocks in formation]

omnibus MSS. legeretur, nemo non emendaret, arbitrium. Illud arbitrum plane otiose ponitur. Dictum oportuisset: Quem penes arbitrum et iudicem est norma loquendi. Arbiter et iudex, arbitrium et ius, inpri mis ita coniuncta, differunt. Pro et, ius in multis MSS. et editionibus legitur et vis. Error scribendi, ex simili literarum concurrentium figura natus.

[ocr errors]

Quo scribi possent numero. MSS. quaedam possent scribi, quaedam metro. Ac de transpositis vocabulis hoc iterum dicendum est. Nullum fere invenies versum ubi salvo metro fieri possit, eodem plane verborum ordine compositum. Ita, v. c. vs. 135. habemus unde pedem proferre pudor et unde pudor proferre pedem. vs. 138. quid dignum tanto feret hic et quid tanto feret hic dignum quid feret hic tanto dignum. vs. 174. castigator censorque et censor castigatorque. vs. 228. regali conspectus in auro nuper et ostro et in ostro nuper et auro. vs. 261. aut operae celeris nimium et operae nimium celeris. vs. 313. quo sit amore parens, quo frater amandus et hospes et frater et hospes amandus. Mitto alia plurima exempla. Tanta varietas in nullo alio scriptore, in nulla Horatii Satyra vel Epistola accidit. Haec nimirum Epistola ad Pisones omnium manibus, in scholis quoque, terebatur. Hinc multa exemplorum millia describebantur, et, quo saepius describebantur, eo plures errores irre

Quis tamen exiguos elegos emiserit auctor,
Grammatici certant, et adhuc sub iudice lis est.
Archilochum proprio rabios armavit iambo:

pebant: conferatur H. Cannegieterus vocantur Elegi. Committo Elegos ex

in Rescriptis Boxhornio de Distichis Catonis pag. 378, qui praeterea totum hoc argumentum peculiari Dissertatione illustravit. Atque haec ideo scripsi, quia multa Horatii loca facili vocabulorum transpositione explicare conatus sum. Quod ad metro attinet, hoc non modo pronuntiatione sed etiam literarum forma prope ad numero accedit, et oriri potuit ex glossa. Quis tamen exiguos elegos emiserit auctor. Stephanus in Diatr. p. 59. inveneris auctor. Atque inveneris vel invenerit melius iudico, quam emiserit. Librum emittere significat in lucem edere, quem adhuc intus domi retinueris. Illud emittere habet sententiam magis propriam aetati recentiori, quam vetustae, quum nova metra inveniebantur, et poetae non adeo libros emittebant, sed carmina recitabant. Auctor saepe idem est ac scriptor, ita ut non magis recte ponatur de Polymnesto Colophonio, inventore, quam de Callimacho, elegorum scriptore. Si Horatius verbo emiserit fuisset usus, addidisset aliquid auctori, quo ambiguum tolleretur, v. c. quis tamen hos princeps elegos emiserit auctor. In MSS. quibusdam apud Feam legitur elegos commiserit. Hoc lubens accipio. Homerus hexametros invenit. Alter hexametro addidit alternum pentametrum. Versus ita impariter commissi vel iuncti

metro hexametro et pentametro facio elegos ex commissis hexametro et pentametro; utrumque Latine: prius etiam exquisitius. Committere idem plane est atque iungere. Virgil. Aeneid. III, 420. pistrix Delphinum caudas utero commissa luporum. Plura interpretes ad Ovid. Metam. IV, 259, et Claudiani Rapt. Proserp. I, 232. Manilius I, 409. duplici Centaurus imagine fulget, Pars hominis, tergo pectus commissus equino. quem locum nuper explicavi ad Virgilii Aeneid. VII, pag. 57. Ad eam rationem dicere possis Elegi, pen-` tametros commissi hexametris. Quis Elegos ita commisit? Grammatici certant. Eadem loquendi consuetudo obtinet in verbo iungere et coniun gere. Iungo naves, ex variis partibus compono, iungo amicitiam, foedera, alia, quae librarii saepe non intelligentes mutarunt in casum ablativum amicitia, foedere. Vide interpretes ad Liv. XXXV, 12. Valer. Flacc. I, 123. et Silium Ital. V, 553. El gi autem cur appellentur exigui, bene exposuit Santenius ad Terentianum Maurum pag. 311 sq.

Archilochum proprio rabies armavit iambo. Versus in uno Leid. MS. omissus, negligentia librarii. Barthius corrigebat propero. Minus eleganter. De celeritate pedis deinde satis exponitur.

Hunc socci cepere pedem grandesque cothurni,
Alternis aptum sermonibus, et populares
Vincentem strepitus, et natum rebus agendis.
Musa dedit fidibus divos, puerosque deorum,
Et pugilem victorem, et equum certamine primum,
Et iuvenum curas, et libera vina referre.
Descriptas servare vices operumque colores,

Cur ego, si nequeo ignoroque, poeta salutor?

Cur nescire, pudens prave, quam discere, malo? Versibus exponi tragicis res comica non vult: Indignatur item privatis ac prope socco

Dignis carminibus narrari coena Thyestae. Singula quaeque locum teneant sortita decenter:

Alternis aptum sermonibus, et populares Vincentem strepitus. Potuisset Horatius scribere vincendo strepitus. Sed vincentem praetulit. Postquam scilicet usu didicerant iambum vincere strepitus, carmini dramatico assignatus est et mansit.

Poeta salutor. Unus inter multos et miros errores principis editionis Venetae hic est, ut pro salutor expressum sit salvator.

Singula quaeque locum teneant sortita decenter. Codex inter Blandinios vetustissimus cum altero apud Cruquium, et Vigorniensis noster, Singula quaeque locum teneant sortita decentem. Elegantius meliusque. Sic alibi Noster, decens Venus, decens iuvenis, decens motus, decentes Gratiae, decentes malas. Certe et hoc pacto compositio dulcior est, et vò sortita, prout par est, active

[merged small][ocr errors]

vix est ut non passive contra morem accipiatur. BENTLEIVS.

Ego hic neque decenter neque decentem probo. Horatius loquitur universe de dictione Tragica et Comica. Haec unice convenit Tragoediae, illa unice Comoediae. Igitur suum quaeque sortita locum teneat. Discerne inquit, in dictione omnia, omnia sortiantur et teneant locum. In sortita cernitur iudicium poetae. Omne, quod ita locum tenet, suo loco positum est, adeo ut decentem plane sit otiosum. Atque hoc magis in oculos incurrit, si cogites, quod Neerlandi dicimus singula locum teneant. Ita ipse Horatius in hac Epistola vs. 19. Sed nunc non erat his locus. Serm. II, 1, 44. Necdum omnis abacta Pauperies epulis regum. nam vilibus oris Nigrisque est oleis hodie locus. Epist.

Interdum tamen et vocem comoedia tollit,
Iratusque Chremes tumido delitigat ore;
Et tragicus plerumque dolet sermone pedestri.
Telephus et Peleus, quum pauper et exsul uterque,

I, v, 28. locus est et pluribus um-
bris. Semel addidit suus Serm. I, IX,
51. Ditior hic, aut est quia doctior,
est locus uni Cuique suus. Ut nemo
Latine diceret est suus cuique locus
decens, ita nec in versu, quem tra-
ctamus, decenter vel decentem requi-
ritur. Sed idem illud decenter in al-
tera parte sententiae, quae est ex-
ceptio a communi regula, requiritur.
Posuerat Horatius: res comica non
vult exponi versibus tragicis, tragica
non comicis; hoc est, quod Cicero
de Optimo genere Orat. 1, scripsit:
In Tragoedia comicum vitiosum est,
in Comoedia semper tragicum. His
positis, subiungit exceptionem: in-
terdum tamen iratus Chremes utitur
sermone tragico, Telephus exsul et
pauper, pedestri. Tale praeceptum
exceptionis non sufficit: nisi magister
iudicium addat, utrumne Chremes
et Peleus hoc recte faciant, nec ne.
Fortasse dices Horatium addidisse iu-
dicium in vs. 98. Si curat cor spe-
ctantis tetigisse querela. Sed de his
aliter, quam vulgo fit, censeo: prae-
terea de Chremete nihil additum. Qua-
re, mutata distinctione, scribendum
arbitror: Singula quaeque locum te-
neant sortita: decenter Interdum
tamen et vocem Comoedia tollit. Re-
gula est certissima: Comoedia et Tra-
goedia suum quaeque habet sermo-
nem. Interdum tamen haec regula ne-

gligitur, et Comoedia vocem tollit; ac recte quidem, si Chremes loquitur iratus.

Et Tragicus plerumque dolet sermone pedestri. Comoedia et interdum tollit et Tragoedia plerumque dolet, sibi invicem manifeste respondent; hoc indicat duplex et, hoc est, non modo Comoedia, verum etiam Tragoedia. Plerumque saepe significat fere idem quod interdum. Negavit hoc quidem Bentleius ad Horatii Carm. I, XXXV, 6: sed recte refutatus est a Walchio ad Taciti Agric. pag. 108. Plerumque tamen, ut idem bene observat, habet vim positive aucti; ergo plus est quam interdum. Equidem hic non amo repetitum adverbium, minus quoque repetitum non plane eiusdem significationis. Horatius, meo iudicio, scripsisset melius: Est et ubi Tragicus doleat sermone pedestri.

Telephus et Peleus, cum pauper et exsul uterque. Locus hic ab omnibus interpretibus perperam intellectus est; Interdum tamen et vocem Comoedia tollit, Iratusque Chremes tumido delitigat ore: Et Tragicus plerumque dolet sermone pedestri. Telephus et Peleus, cum pauper et exsul uterque, Proiicit ampullas et sesquipedalia verba. In hac certe distinctione Tragicus est ipse Poeta; et sic enarrat Scholiastes Cruquii,

Proiicit ampullas et sesquipedalia verba,

Scriptor Tragoediarum. Atqui inepte quispiam dixerit, Poetam in Tragoedia dolere; quippe qui nunquam ex persona sua loquitur. Vidit hoc, ut opinor, Cl. Dacierius: et idcirco actorem hic interpretatur, non scriptorem Livius quidem Aristonem quemdam Tragicum actorem memorat; verum nemo actorem absolute Tragicum dixit, sed Tragoedum. Tu lege et distingue: Et tragicus plerumque dolet sermone pedestri Telephus aut Peleus: cum pauper et exsul uterque Proiicit ampullas et sesquipedalia verba. Ubi constructio est, Tragicus Telephus aut Tragicus Peleus plerumque humili sermone dolet. Noster Serm. II, v, 91. Davus sis comicus. Cicero in Pisonem 20. Ego te non vecordem, non furiosum, non mente captum, non tragico illo Oreste aut Athamante dementiorem putem? Appuleius in Apologia Quamquam teterrimum os tuum minime a Thyesta tragico demutet: ubi frustra sunt, qui Thespi aut aliud nescio quid reponunt. Ita Comici servi, Comici senes, apud Plautum. Propertius IV, v, 44. Sed potius mundi Thais pretiosa Menandri. Cum ferit astutos comica moecha Getas. Caecilius Epiclero apud Ciceronem in Laelio 26. Hodie me ante omnes comicos stultos scnes Versaris atque luseris lautissime. Ubi pro luseris Palatinus primus Codex habet unxeris: unde corrigo certissime Versaris atque cmunxeris luutissime. Litera M tantum su

perne notabatur, E a praecedente absorbebatur: vides inde mendi initium et progressum. Recte igitur apud Nostrum coniunximus Tragicus Telephus: et agnoscis credo pulchram oppositionem. In Comoedia iratus Chremes tumido, in Tragoedia Telephus pauper humili sermone utitur. Aut vero pro et adscivimus, sententia iubente, licet abnuant Librarii: sic infra vs. 104. Telephe vel Peleu: et Cicero, ut iam vidisti, Oresta aut Athamante. BENTLEIVS.

Horatius non dixit simpliciter dolet, sed scrmone pedestri dolet, hoc est, in tragoedia et persona dolente poeta utitur sermone pedestri, sive, ut recte Commentator: dolores scribit et exponit. Loquitur nimirum de arte, qua poeta fabulam componit. Tunc poeta omnia facit, quae actori mandat et committit. Ipse Horatius Epist. I, I, 14, de amico suo: Qui Tragica desaevit et ampullatur in arte. Ibi poeta ampullatur. Hic, vs. 97. persona proiicit ampullas. Iuvenal. Satyr. VI, 635. Grande Sophocleo carmen bacchamur hiatu. Quintil. Instit. Orat. X, 68. Euripides in affectibus cum omnibus, tum in iis, qui miseratione constant, facile praecipuus. Si poeta in Tragoedia nunquam dolet, etiam non habet affectus, et Quintilianus dicere debuisset: personae tragicae Euripidis - in affectibus sunt facile praecipuae.— Tragicus est aliquis in Tragoedia, ut Peleus tragicus est Peleus qualis in Tragoedia inducitur; interdum et Tra

« PredošláPokračovať »