Obrázky na stránke
PDF
ePub

Quam quae sunt oculis subiecta fidelibus, et quae Ipse sibi tradit spectator. Non tamen intus

Livius XXXIV, 50. Eas voces velut oraculo missas in pectora animosque demitterent. Ovid. Metam. IX, 467. Spes tamen obscoenas animo demittere non est Ausa suo. Iustin. VIII, 5. Crescit dissimulatione ipsa dolor, hoc altius demissus, quo minus profiteri licet. Valer. Maximus VII, 3. Quod praeceptum prima specie fortasse callidum videatur, inimicumque simplicitati; sed si altioribus animis cogitatio demissa fuerit, perquam utile reperitur. Ut autem demissa significat res alte in animum missas, ita subiecta significat, sic, temere, leviter missas, suggestas. Conferatur Broukhus. ad Propert. I, v, 20. Haec, quam exposuimus, si vera est Latinitas, ac scire velim quid contra dici possit, Horatius sententiam eam naturae et sanae rationi repugnantem protulit. Nunc enim hoc docemur: Ea, quae per auditionem altissime in animos descenderunt, minus animos afficiunt, quam quae per oculos fideles leviter suggeruntur. Ut rotundum accipias praeceptum, participia sic transponenda sunt: Segnius irritant animos subiecta per aurem, Quam quae sunt oculis demissa fidelibus. Segnius irritant animos, quae per aurem subiecta sunt animis, quam quae in animos demissa sunt ab oculis fidelibus. Metro dedit, ut dixerit demissa oculis pro per oculos. Sed in demissa oculis non esse potest

ambiguum. Subiicere oculis, ante oculos ponere, adeo vulgaris erat scribendi formula, ut librarii minus notam vel imprudentes mutaverint in notissimam. Utile est cum verbis Horatii comparare Ciceronis de Oratore II, 87. Vidit enim hoc prudenter sive Simonides, sive alius quis. invenit, ea maxime animis effingi nostris, quae essent a sensu tradita atque impressa: acerrimum autem ex omnibus nostris sensibus esse sensum videndi: quare facillime animo teneri posse ea, quae perciperentur auribus aut cogitatione, si etiam oculorum commendatione animis traderentur. ubi fortasse melius legetur: animis infigi. Idem de Oratore III, 41. Facilius enim ad ea, quae visa, quam ad illa, quae audita sunt, mentis oculi ferentur. Quintil. Instit. Orat. IX, 4. Nihil intrare potest in effectus, quod in aure, velut quodam vestibulo, statim offendit. Ut nos vocabula transposuimus, ita vidisse videtur Nazarius Paneg. Constant. Augusti 32. Insequebatur tamen uberiore cum gaudio ipsius rei fructus, quod ad animum languidius accedunt, quae aurium via manant, quam quae oculis hauriuntur: hoc est, quae manant ad animum per aures, quam quae ab animo hauriuntur per oculos. Hauriri plus est quam manare, et animo haurire Virgilius et alii dixerunt. Adde Eumenium pro Inst. Scho

Digna geri, promes in scenam; multaque tolles
Ex oculis, quae mox narret facundia praesens:
Ne pueros coram populo Medea trucidet;
Aut humana palam coquat exta nefarius Atreus;
Aut in avem Progne vertatur, Cadmus in anguem.
Quodcumque ostendis mihi sic, incredulus odi.
Neve minor, neu sit quinto productior actu

lis 20. quo manifestius oculis discerentur, quae difficilius percipiuntur auditu.

Multaque tolles Ex oculis, quae mox narret facundia praesens. Facundia est aliquis facundus; facunda persona aliqua facunde narret. Hactenus recte. Sed quid praesens? Interpretantur in scenam prodiens. An igitur aliquis narrare potest absens? vel non prodiens in scenam? Epitheton et otiosum, et obscurum, et, parum abest quin dicam, ridiculum. Aut quis unquam scripturus est v. c. Eloquentia praesens Ciceronis in senatu omnes commovit, pro eloquentia praesentis? Quare neque procedit altera interpretatio, qua putant praesens facundia dici de persona, quae rei extra scenam gestae praesens interfuit. Latinum est: Multaque tolles Ex oculis, quae vox narrabit nuntia. Praesens Ne pueros coram populo Medea trucidet. Elegantissime vox nuntia, pro vox nuntii. Proprium erat hoc munus nuntiorum, ȧyyélov et ¿§ayyéλov, qui in plurimis Graecorum Tragoediis res intus actas narrant. Adhibuit et Seneca, veluti in Thyeste vs. 623. ubi

nuntius de coena Thyestae exponit, et in Medea. Thyestae interpres argumentum actus quarti ipsis Horatii verbis sic explicavit: » Crudele Atrei facinus et epulas nefandas, in quibus apponebantur Thyestae sui liberi, digna quae ex oculis spectatorum sublata intus gererentur, narrat nuntii facundia praesens."

Nec pueros coram populo Medea trucidet. Ita hodie nec passim circumfertur: at editiones veteres, Bersmanni Codices tres, nostrique praeter duos ex recentissimis omnes, ne; quam veram esse lectionem locus ipse demonstrabit: multaque tolles Ex oculis, quae mox narret facundia praesens; Ne pueros coram populo Medea trucidet. Tolles, inquit, ex oculis: ne, iva u, coram populo nefaria illa et atrocia et incredibilia ostendantur. Ut paullo ante vs. 176. Multa ferunt anni venientes commoda secum Multa recedentes adimunt; ne forte seniles Mandentur iuveni partes. Vide Serm. I, 1, 94. Amat hanc coniunctionem Horatius. BENTLEIVS.

[ocr errors]

Praefero etiam ne, quod et in MS. Brenckm. invenitur, sed significa

Fabula, quae posci vult, et spectata reponi. Nec Deus intersit, nisi dignus vindice nodus Inciderit; nec quarta loqui persona laboret. Actoris partes chorus officiumque virile

tione vetandi. Praeceptum illud: multa tolles ex oculis, quae vox nuntii melius narrabit; exemplis illustrat, vetatque ne v. c. Medea liberos trucidet coram populo. Praesens coram ut Plautus Pseud. IV, vII, 43. quia te ipsus coram praesens praesentem videt: et alii saepe haec iungunt, quando vim in illa praesentia reponunt. Fabula, quae posci vult, et spectata reponi. Nulla in Codd. scriptis varietas, nisi spectanda pro spectata; solita illa utriusque participii in prima coniugatione est permutatio. Et Commentator vidit spectanda. Posci et reponi non pulchre Latine sibi respondent. Quare et Wyttenbachius volebat vel posci reposci vel poni — reponi. Si verum esset posci — reponi, praeferrem spectanda reponi, poscitur, ut iterum spectetur: ut Serm. I, x, 32. redeant iterum atque iterum spectanda theatris. Sed posci, ut arbitror, corruptum est. Horatius loquitur de compositione Tragoediae, quomodo scribenda sit, si integris et eruditis iudicibus ab initio ad finem placere velit. Talis Tragoedia est nova, numquam spectata, incognita theatris. Haec Tragoedia audita fortasse ab amicis in recitatione, nondum experta est iudicium populi. Etsi Tragoedia placeat in recitatione, non sequitur eandem in scena placituram: verum

autem iudicium fit in theatro, neque Tragoedia stat, nisi populus usque ad plaudite sederit, atque illud signum dederit. Talis fabula, iam spectata et probata, poscitur, reposcitur, tertium quartum et saepius poscitur. Quod ignotum est, posci non potest. Sic Terentius in Prologo Andriae 24. Favete, adeste aequo animo, et rem cognoscite, Ut pernoscatis, et quid spei sit reliquum. Posthac quas faciet de integro comoedias, Spectandae, an exigendae sint vobis prius. Ubi Donatus: » Spectandae, proprie, ut fabulae, id est, probandae." Populus igitnr poscit, quod iam cognovit. Horat. Epist. II, 1, 185. Media inter carmina poscunt Aut ursum aut pugiles. Interdum notos gladiatores postulabant, quae paria postulatitia appellavit Seneca. Quid multa? Horatium scripsisse existimo: Fabula quae spectari, et vult spectata reposci: quae ad finem vult spectari, atque ita spectata et probata reposci. An fabula, quae agitur, poni et reponi Latine dicatur, valde dubito. Scriptor ponit, reponit Achillem, facit Achillem argumentum fabulae, scribit, et ipse post alios scribit huius nominis Tragoediam: Tragoedia in scena agitur, non ponitur, neque iterum acta reponitur; nisi fortasse ironice dicas, tamquam de cibo et

Defendat; neu quid medios intercinat actus
Quod non proposito conducat et haereat apte.
Ille bonis faveatque et consilietur amice;
Et regat iratos, et amet peccare timentes;

crambe recocta. Sed Ironiae hic non est locus. Unicum, quod mihi innotuit exemplum, est Asinii Pollionis in Epistola ad Ciceronem X. ad Div. 32. Ludis praetextam de suo itinere ad Lentulum proconsulem sollicitandum posuit: quod cum alii, tum Oudendorpius ad Suetonii Othonem 7. interpretantur agendam exhibuit. Caussam locutionis non recte intelligere me fateor.

Intercinat actus. Nonnulli Codd. intercidat. Librario scilicet in mente haerebat praecedens inciderit.

Ille bonis faveatque et consilietur amice, Et regat iratos, et amet peccare timentes. Sic quidem editiones omnes, sed, aut valde fallimur, aut gemino mendo laborat locus hic de Choro: Ille bonis faveatque et consilietur amice, Et regat iratos, et amet peccare timentes: Ille dapes laudet mensae brevis, ille salubrem Iustitiam legesque et apertis otia portis. Qui Graecos Tragicos et Senecam versaverunt, nihil in his haerebunt, quantum ad rem attinet: est vero, quod in dictione iure vituperemus. Quinam enim sunt illi peccare timentes? non a bonis, opinor, diversi sunt. At iam dixerat faveat bonis, quod aut idem aut plus est, quam amet bonos. Quid igitur non ad sententiam haec conferunt? Noster Epist. I, XVI, 52. Oderunt peccare

boni virtutis amore; Tu nihil admittas in te, formidine poenae. Ubi boni, ut vides, oderunt peccare: prava vero et servilia ingenia timent peccare: illos amor virtutis retinet, hos poenae formido coercet. Quid ergo? Iubesne ut hos chorus amet et laudet? Quid, quod ipsum illud amet nimis inops et languidum videtur; neque attingit ad felicitatem Horatianam. Praecipit enim, quid chorus dicat, non quid sentiat; quid laudet, cui faveat et consilium det, non quem amet: quod, cum intra pectus versetur, nihil ad spectatores attinet. Facessant igitur haec; et meliora illa reponantur: Et regat iratos, et amet pacare tumentes. Pacare manuscripti aliquot Statii, unusque Cruquii exhibet; Graevianus pecare, prope verum. At Pulmanni liber utrumque praefert, pacare tumentes. Regat, inquit, iratos, et amet, sive soleat, tumentes lenire, pacare, sive placare; nam haec unum fere idemque sunt, et variant plerumque codices scripti. Noster Serm. II, vшII, 5. Quae prima iratum ventrem placaverit esca. Ubi plerique ex nostris placaverit habent, septem pacaverit. Virgil. Aen. I, 142. Sic ait, et dictis citius tumida aequora placat. Claudian. IV Consul. Hon. 225 de Virtute: Hanc tamen haud quisquam, qui non agnoverit ante Semet, et

Ille dapes laudet mensae brevis ; ille salubrem

incertos animi pacaverit aestus, lum inflammavit iras, exiguo pulInvenit. Recte vero irati et tumentes iunguntur. Virgil. VIII, 40. Nec belli terrere minis, tumor omnis et irae Concessere Deum. ubi veteres editiones male timor. Expressit hic Virgilium Statius Theb. V, 435. de Minyis Lemnum advenientibus: Eminus abrupto quatiunt nova litora saltu, Magnorum decora alta patrum, iam fronte severi, Noscendique habitu, postquam tumor iraque cessit Vultibus. Ita legendum, non timor, quod et editi et quatuor nostri Codices exhibent. Virgil. VI, 407. de Charonte tumida ex ira tum corda residunt. et ibidem 49. de Sibylla: sed pectus anhelum Et rabie fera corda tument. Noster supra vs. 64. Iratusque Chremes tumido delitigat ore. Seneca Thyeste 519. Ponatur omnis ira, et ex animo tumor Erasus abeat. Phoeniss. 352. Tumet animus ira, fervet immensum dolor. Capitolinus in Pertin. 11. Sed cum unus e Tungris in viam et tumorem milites loquendo adduxisset. Ita recte emendavit Salmasius, cum vulgo esset timorem. Livius XXXI, 8. Multis in Italia contactis gentibus Punici belli societate, iraque inde tumentibus. Lactantius de Ira Dei 18. Dedisset viae spatium; ut, residente per intervallum temporis animi tumore, haberet modum castigatio. Arnobius Lib. I. Nullus tumor indignationis in diis est. Quintilianus Declam. XIII. Etiamsi diversis regibus (apum) coorta seditio ad bel

vere vel unius poena ducis resedit omnis tumor. Seneca de Ira III, 2. Rabies infanda civitatem tulit; nec datum tempus, quo resideret tumor publicus. Statius Theb. IX, 79. de Polynice manus sibi illaturo: exuerat vagina turbidus ensem, Aptabatque neci, comites tenuere, socerque Castigat, bellique vices ac fata revolvens, Solatur tumidum. Ubi solari tumidum plane idem est ac pàcare tumentem: et, ut iterum discas quam proclive esset Librariis locum hunc Flacci interpolare, codex Statii Petrensis timidum nobis et híc obtrudit. Iure igitur, opinor, lectionem hanc adscivimus: quam ne forte incuses ut nimis prope ad iratos accedentem, et bis fere idem dicentem (etsi hoc inique feceris) scias tumentes hic non ira modo, sed dolore ac quavis recenti animi commotione recte accipi; imo ubi varius et mixtus est aestus irascentis, dolentis, pudentis, dedignantis; ubi, ut in Turno Mezentioque, aestuat ingens uno in corde pudor, mixtoque infamia luctu. Ita tumor de dolore et luctu Cicero Tusc. III, 12. Et quidem inveterato malo, cum timor animi resedisset. Et 31. Erat enim in tumore animus, et omnis in eo tentabatur curatio. Et IV, 29. In Consolationis libro, quem in medio moerore et dolore conscripsimus: quodque vetat Chrysippus ad recentes quasi tumo res animi remedium adhibere, id nos fecimus. Hos igitur pacare amat

« PredošláPokračovať »