Obrázky na stránke
PDF
ePub

Stella micat, natique videns benefacta fatetur
Esse suis majora et vinci gaudet ab illo.
Hic sua praeferri quanquam vetat acta paternis,
Libera fama tamen nullisque obnoxia jussis
Invitum praefert, unaque in parte repugnat.
Sic magnus cedit titulis Agamemnonis Atreus,
Aegea sic Theseus, sic Pelea vincit Achilles,
Denique, ut exemplis ipsos_aequantibus utar,
Sic et Saturnus minor est Jove. Jupiter arces
Temperat aetherias et mundi regna triformis;
Terra sub Augusto est: pater est et rector uterque.

Dî, precor, Aeneae comites, quibus ensis et ignis
Cesserunt, dique Indigetes, genitorque Quirine
Urbis, et invicti genitor Gradive Quirini,
Vestaque Caesareos inter sacrata penates,
Et cum Caesarea tu, Phoebe domestice, Vesta,

850

855

860

865

Gentis humanae pater atque cu

stos

fulsit, exoriens circa undecimam ho- Hor. Od. I, 12, 49.
ram; creditumque est, animam esse
Caesaris in coelum recepti, et hac de
causa simulacro ejus in vertice additur
stella. Conf. Virg. Ecl. IX, 47. Georg.
I, 32. Hor. I, 12, 47.

850. nati, Augusti.

854 invitum praefert, i. e. Augusti quamquam nolentis acta supra paterna (Caesaris) extollit.

855. magnis. Pal. 1., Lips. 2. magni, quod temere recepit Heinsius. Cod. Bersm., Berol., Erf. 1. 2., Goth. 2., Gron. 1., Mor. 1., Ox., Par. 1. 2., Thu., Vat. 1., Vrat. et multi Heins. magnus, elegans sane scriptura. Reliqui magnis quod genuinum videtur. Magnis titulis est ingenti gloriae. Nec 'reliqua nomina epitheton habent, nec apparet cur Atreus potissimum magnus vocetur. De Atreo conf. XII, 623. De titulis hoc sensu conf. VII, 448. IV, 645. De Aegeo vid. VIII, 174. De Peleo XI, 277 sqq. 857. ipsos, Augustum ac Caesarem. Adulantem poetam agnoscis, quasi illa heroum exempla non satis digna essent, cum quibus Aug. et Caes. compararentur.

858. Saturnus. I, 113.

859. mundi triformis. Vid. not. ad XII, 40.

860. terra sub Augusto est. Fast. II, 130.

Hoc tu per terras, quod in aethere
Jupiter alto
Nomen habes: hominum tu pa-
ter, ille deúm.

Orte Saturno, tibi cura magni
Caesaris fatis data, tu secundo
Caesare regnes :

Te minor latum reget aequus or-
bem,

Tu gravi curru quaties Olympum. Vid. ibi interpp. Uterque Bersm., Berol., Goth. 1., Lips. 2., Vrat., Zwicc., plerique Heins. et. ed. pr. sub Augusto est. Reliqui est omittunt. Sub Augusto est etiam concinnius est, nec sine singulari vi.

861. Preces pro Augusto. — Aeneae comites, Penates, quos Trojae incendio ereptos in Latium advexit Aeneas. Vid. supra v. 441 seqq. Ab his diversi di indigetes, tyxwool, inter deos translati majores, in quibus Aeneas. XIV, 608. Expressus autem locus e Virg. Georg. 1, 498. De Qui ino XIV, 824 sqq. Cic. de Div. I. c. 2. hujus urbis parens Romulus.

863. Gradivus, Mars. VI, 427. Romulus autem Martis filius. XIV.

864. Sub pontificatu Augusti a. U. c. DCCXLI signum Vestae in Palatium et Augusti aedes translatum est. Itaque inter Augusti Penates refertur, quatenus ei pars Palatii sive Augusti domus sacrata fuerat.

865. Apollo s. Phoebus domesticus appellatur, quia et ipsi Augustus in Palatio templum perfecit et dedicavit addita

Quique tenes altas Tarpejas, Jupiter, arces,
Quosque alios vati fas appellare piumque est,
Tarda sit illa dies et nostro serior aevo,

Qua caput Augustum, quem temperat, orbe relicto,
Accedat coelo, faveatque precantibus absens !

Jamque opus exegi, quod nec Jovis ira nec ignes,
Nec poterit ferrum nec edax abolere vetustas.
Cum volet illa dies, quae nil nisi corporis hujus
Jus habet, incerti spatium mihi finiat aevi;
Parte tamen meliore mei super alta perennis
Astra ferar, nomenque erit indelebile nostrum,
Quaque patet domitis Romana potentia terris,

[blocks in formation]

869. Augustum caput. De illo ca-
put vid. v. 766. Augustum h. 1. adje-
ctivum est, ut I, 562.
dies, qua.
Conf. III, 520. XIV, 148. I, 346. Trist.
1, 5, 14. Serv. ad Virg. A. V, 783.
longa dies i. e. longum tempus, de quo
licet feminino genere dicamus, tamen
et masculino dicimus. Nam de certo
die masculino tantum dicendum est.
Conf. interpp. ad Nep. Chab. c. 3. et ad
Caes. B. C. I. c. 2. et ad B. G. 1. c. 6.
Hor. I, 2, 45. de Augusto: Serus in coe-
lum redeas diuque Laetus intersis po-
pulo Quirini. Trist. V, 2, 51.

Sic habites terras, sic te desideret
aether,

Sic ad pacta tibi sidera tardus

eas.

871. Epilogus, in quo ob oculos habuit Hor. Od. III, 30.

870

875

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

exegi, perfeci, absolvi, ad finem perduxi. Jovis ira. Fulmen significat. Conf. v. 811. — Cod. Bersm., Dresd., Goth. 1. et pro v. 1. 2., Zwicc. et ed. pr. ignis.

872. edax vetustas, ut v. 234. tempus edax rerum. Bas. 1. violare. 873. nil nisi jus hujus corporis, non etiam famae et gloriae."

[ocr errors]
[blocks in formation]

Ore legar populi, perque omnia saecula fama, Si quid habent veri vatum praesagia, vivam!

[blocks in formation]

In codice Berol., Zwicc. et multis Heinsii additum est hoc distichon:

Bis sex (Zwicc. senos) millenos ver-
sus in codice (Zwicc. hoc
carmine) scriptos,

Sed ter quinque minus continet
Ovidius.

Restat in fine operis duo ut moneam, quorum prius est, quoties Heinsii codices universe verbis pauci, quidam, multi plurimi, deteriores, meliores a nobis citati sint, nos in eo secutos esse Heinsium et Burmannum, qui copias suas illis in locis non diligentius aperuerunt; deinde ubi in his commentariis annotationes in Tristia et Heroïdas citentur, meas horum carminum Ovidianorum editiones majores significari.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

15. in not. ad v. 270 pro XI, 589. legendum XI, 585 — 590.

15. in not. ad v. 280. pro v. 662. legendum conf. Virg. Aen. V, 662.
16. ad I, 297. conf. XI, 751.

18. in not. ad v. 346. addendum: longa dies, i. e. longum tempus, inde fe-
mininum. Vid not. ad XV, 869.

23. ad 1, 479. in not. adde: Conf. Met. X, 190. et not. ad Trist. II, 202. 35. in not. ad v. 747 adde: Ceterum, ut hoc loco Niligena, aliis locis

multa alia hujus generis adjectiva Ovidius novavit, ut aurigena V,
250., Apenninigena XV, 432., draconigena Fast. III, 865., Jani-
gena Met. XIV, 381., Junonigena IV, 173., ignigena IV, 12.,
nubigena XII, 211., serpentigena VII, 212. Quo pertinent etiam
amnicola X, 96., Lemnicola II, 757., gemellipara VI, 315., igni-
pes II, 392., flexipes X, 99., faticanus IX, 418., portentificus
XIV, 55., saxificus V. 217., laborifer IX, 285., Chimaerifer VI,
339., penatiger XV, 450., tridentifer VIII, 595., omnifer II, 275.,
tridentiger IX, 202. Aliud genus adjectivorum ab Ovidio novatorum
est in lis exeuntium, ut exsequialis XIV, 430., fusi'is XI, 126.,
pacalis VI, 101., sessilis XII, 401., forabilis XII, 170., agitabi-
lis I, 75., dubitabilis 1, 223., jaculabilis VII, 680., innabilis I,
16., populabilis IX, 262., resonabilis III, 358., sonabilis IX, 784.
Rursus aliud genus est compositorum cum particula in, ut inambi-
tiosus XI, 765., inattenuatus VII, 844. VIII, 847., incommen-
datus XI, 438., incruentatus XII, 496., indejectus I, 289.,
indestrictus XII, 92., indetonsus IV, 13., indevitatus II, 605.,
inobrutus VII, 356., imperfossus XII, 496. Plura de hoc genere
annotavimus ad Trist. et ad Heroïd.

48. in not. ad vs. 283. legendum: in Dresd. pro glossa legitur.
60. in not. ad v. 560. adde: diducere h. 1. contrarium est verbo connectere.
Vid. Met. XII, 430.

86. ad v. 296. conf. XI, 184.

95. in not. ad v. 531. Thebanus pro Taebanus scribendum.

97. in not. ad v. 571. legendum saevior pro sacrior.

98. ad III, 602. conf. IV, 679.

115.

non satis accurate illa: neque enim-fuerat explicavi. Sensus enim
est: neque enim in illa (Clytie) sive illius moderatus amor Solis, h.
e. in Solem, fuerat, h. e. immoderate cum ipsa Solem amarat.
Nam haec sententia causam continet, cur Clytie Leucothoae inviderit.
Quae loci interpretatio confirmatur etiam v. 256. 257., et illis demen-
ter amoribus usa versu 259.

121.
128. in not. ad v. 519. Trist. I, 1, 12. scribendum pro Trist. I, 1.)
131. v. 593. verba dum loquor valent brevi tempore quo loquor.

v. 372. scribendum deducat pro diducat.

pag. 138. in not. ad 757. pro Trist. III, 2, 25. scrib. Trist. IV, 2, 55.
165. in not. ad v. 569. legendum caput pro eaput.

190.

in not. ad v. 357. legendum paenultima pro pean.
201. ad illa lateri dependent v. 592. conf. Virg. Eclog. VÍ, 16. capiti
delapsa.

223. in not. ad v. 260. scribendum Nasoni pro Nasonis.
267. in not. ad v. 220. pro minore legendum minoris.
268. v. 228. in textu scribendum concipit pro percipit.

328. in not. ad v. 423. legendum Mulciberi pro Mulcibri.

359. in not. ad v. 190. de elisione illa conf. I, 479.

379. in not. ad v. 560. pro Boeoticum Schoenei legendum Schoenci, Scyri

regis.

403. in not. ad v. 226. paritura legendum pro parritua.

417. in not. ad v. 466. pro loco legendum loca.

468. in not. ad v. 581. Phaethontida legendum pro Phaithontida.
469. in not. ad v. 604. legendum hoc pro hoe.

515. ad v. 744. pro impure legendum impune.

545. v. 323. pro imagïue legendum imagine.
557. ad v. 537. pro luxum legendum buxum.
581. ad verbum milia alterutra nota delenda.

585. in not. ad v. 152. legendum evolvere pro evolvore.
592. in not. ad v. 269. pro situm legendum sitim.

603.

v. 432. scribendum Apenninigenae pro Appenigenae.

« PredošláPokračovať »