Obrázky na stránke
PDF
ePub

sint habendi difficile est judicare, quum, ut in Praef. Tristium illustri ostendimus exemplo, res et per se valde obscura et in tanto praesertim carmine ingentis sit laboris, et permulti codices parum accurate excerpti sint, ut de eorum pretio nihil certi statui possit. Nec viri illi ipsi librorum suorum auctoritatem diligentius examinarunt. Quid, quod Heinsius, ut supra jam diximus, non semel eosdem codices nunc meliores appellavit quos alibi deteriorum gregi annumeravit. Scilicet, ut animavertit Jahn, haud uno loco visi sunt ei meliores, qui maxime ad rem suam facere viderentur. In optimis Heinsii numerandi videntur Florentinus St. Marci, ab Heinsio fere plerumque simpliciter Flor. dictus, quem haud dubie etiam Vivianus in editione Juntina a. 1522 adornanda adhibuit, Politianus, quem idem Vivianus excerpsisse videtur, Neapolitanus, qui tamen multis quoque locis turpiter interpolatus est, Hamburgensis 1., Pal. 1. 2., Par. 2., Vat. 1., Medic. 1. 2., Arondelianus. Pessimi omnium sunt Jun., Leidens., Lov. et Mor. Julii Ciofani codices, quantum quidem nobis de iis judicium est, nulli imprimis praestare videntur, in paucis tamen Maffeianus et Sulmonensis primus commendantur. Satis bonus est quoque de Bersmannianis, quem Jahni exemplo cod. Bersm. citavimus. E codicibus quos nostra aetate accuratius collatos esse diximus, optimi videntur Lips. 1., Goth. 2. et Rhenovianus, nec contemnendus est Dresdensis. Mirus mihi visus est Berolinensis ut qui in multis cum optimis et in totidem aliis locis cum omnium pessimis consentiat. Lipsiensis 1. et Vrat. 1. ita similes sunt in omnibus, ut ex eodem descriptos esse exemplo ubivis appareat, nisi quod Vrat. minus accurate excerptus est quam Lipsiensis.

Ad hunc igitur apparatum variantium scripturarum textum Metamorphoseon diligenter exegi atque examinavi et hujus ope conjuncta cum diuturno Nasonis studio fideliter elaboravi, ut carmina haec quam simillima sui redderentur pristinoque nitori restituerentur. In commentariis criticis quae vocantur praeter accuratam annotationem variarum lectionum, quae quidem ad criticam alicujus commodi esse possent, de tota nostra opera textus emendandi reddere rationem receptamque scripturam contra insectationes et scrupulos ab aliis grammaticis motos aut movendos et contra variantium auctoritatem aliorum codicum, quam quos ego secutus sum, defendere atque confirmare contendi. In qua operis parte hoc a lectoribus

benevolis peto ut ne quaerant quam multa emendarim; nam multa sane emendanda fuere et tot fere ego locos sub criticam vocavi quot vitiosi esse et medela indigere videbantur: sed ad illud potius velim intendant animos, quo jure, quanta veterum librorum auctoritate, quanta Ovidianae dicendi consuetudinis observantia et quam bene explicatis causis et argumentis ubivis a scriptura vulgata discesserim.

In commentariis exegeticis qui vocantur et interpretatione, quod est alterum munus constituti operis, cura fuit, ut quaecunque aliquam difficultatem aut obscuritatem aut insolentiam habere videbantur, verba, dictiones, structuras , item orationis elegantias et vitia, item res historicas, geographicas, fabulas et antiquitates quae dicuntur exponerem ac brevi annotatione illustrarem. Singularem vero operam posui in oratione Nasoniana, vocibus, dicendi formis et id genus aliis quibus poetae ratio et oratio cognoscitur, explicandis. Atque in hoc interpretandi negotio ita plerumque sum versatus, ut primum res ipsas breviter expedirem, tum ubi opus videbatur, argumentis et locis simillimis ac testimoniis ex ipso Nasone aut aliunde petitis confirmarem, denique auctores apud quos res eaedem subtilius explicatae et uberius tractatae reperiuntur, citarem. Quod autem ad annotandi modum et ambitum attinet, certos constituere fines,

constituere fines, quos hujusmodi commentatio nusquam excedat, arduum est; id quod vel ex eo apparet quod de tot viris doctis , qui talia scripserunt, quorum in hac re gravissima est auctoritas, ne duos quidem in hoc genere prorsus consentire videmus. Atque habet ista res natura sua et ipso genere aliquid incertum ac liberum, ne de diverso commentandi fine atque consilio dicatur. Ego vero satis habebo largissimumque hujus laboris pretium existimabo, si id consecutus sim, ne quis, qui haec carmina penitius intelligere cupiat, commentarios meos frustra consulat, sed in copiis meis desideratam ubivis opem et auxilium reperiat. De commentariis superiorum editorum tam in annotatione critica quam in reliqua commentatione eandem fere tenui rationem, quam in editione mea Tristium et Heroidum.

Omnium operas atque copias ubivis diligenter excussi, et quae manca essent, expleta et emendata , quae vero proba commodeque explicata, integra ipsis plerumque scriptorum verbis servatis et subjunctis quoque nominibus in meos commentarios transcripsi. Neque tamen ubique diu quaesivi, an quae ego annotarem, jam ab aliis ante me et a quo primum observata essent, quod inanis operae ac pusillae diligentiae est. Semel ego in praefationis limine ingenue profiteor, me ex aliorum grammaticorum commentationibus et superiorum editorum, imprimis e Gierigii et N. Bachii copiis permulta ad hanc editionem exornandam atque conficiendam hausisse. Reliquum est ut publice gratias agam viro eruditissimo et humanissimo O. Kreussler, philosophiae doctori, qui non solum specimina typographica hujus editionis summa cura atque diligentia correxit, sed etiam plura quae me praeterierant benevole me admonuit, docteque emendavit. Scripsi Treviris Cal. Dec. MDCCCXLII.

INTRODUCTIO.

Ovidii metamorphoses *) in argumento versantur et difficillimo pariter et ad copiam ornatumque poeticum felicissimo et uberrimo. Nam praeter tractationis elegantiam, quam unaquaevis fabula pro se postulabat, summae artis atque ad excogitandum difficultatis erat, tam ingentem multitudinem fabularum et locis et temporibus et personis diversissimarum serie conjungere et ut inter se aptae essent connectere; atque quum omnes in metamorphosin exirent, ad similitudinis ac satietatis reprehensionem devitandam novos et exquisitos ubivis, qui legentium animos retinerent et redintegrarent, transformationis modos ac vices invenire. Quod autem ad copiam attinet, erat illa materia suapte natura et ipso genere infinita nec certo aliquo limite ac modulo rerum circumscripta atque conclusa. Itaque jam ipsa operis ratio idoneam praebebat occasionem totam fabulam atque antiquitatem pervagandi et quicquid transformationum et Graeci et Latini scriptores continerent, quod quidem eleganti et exquisitae tractationi poeticae imprimis accommodatum esset, libere delibandi. Atque antiquitas illorum populorum imprimis Graecorum ut omnino epicis omnis generis argumentis fecundissima

*) Libri manu scripti plerique et veteres editiones hoc carmen inscri

bunt numero singulari Metamorphosis. Verum plurativum Metarmorphoses postulat ipsa carminis natura ; tum confirmant veteres scriptores, qui hoc carmen memorant, Seneca, Quintilianus, Tertullianus, Servius, Priscianus, Fulgentius. E libris manu scriptis pluralem servarunt cod. Par. 2., aller Twisdeni, Patav., optimus Mediceus et unus Moreti.

erat, sic praecipue hujusmodi abundabat fabulis quae in transformatis figuris atque corporibus versantur. Neque enim unum ac certum quoddam genus metamorphoseon est, quod apud illos prae ceteris cultum floruerit, sed quicquid ad transformationem attingit, hujus vegetum illorum ad imaginandum ingenium elegantissima et carminibus dignissima exempla invenit. Itaque primum frequentes apud eos exstiterunt fabulae, quales apud omnes fere nationes inveniuntur, quae ad persuasionem religionum et opiniones de deorum vi ac natura pertinerent, velut de hominibus propter insignem quandam impietatem aut patrata magna flagitia deorum ira in alienas formas conversis ; item de bonis hominibus et magnis ducibus ob singularem virtutem aut ingentes exantlatos labores, summaque in salutem hominum suscepta atque superata pericula non sine mutatione humanae naturae a diis honoratis et in beatorum sedem translatis; item de dis qui sumta aliena figura hominum rebus intervenisse easque fovisse, curasse et ordinasse credebantur. Cum vero fabulosa vetustas deos suos iisdem quibus homines libidinibus atque cupiditatibus obnoxios finxisset, permagna inventa copia transformationum quae ad deorum ac dearum amores, contentiones, invidias, iras, aliasque cupiditates pertinerent. Aliae de metamorphosi fabulae natae ex superstitione rerum magicarum et persuasione de arcanis naturae viribus et incantationum praestigiis. Aliae e primis initiis et quasi infantia philosophiae ortae erant, quae mira admodum de rerum et animantium origine et interitu deque hominum post mortem statu monstra ac phantasmata proposuerat. Aliae e ratione et etymologia nominum; rursum aliae e situ, natura ac forma terrarum, montium, insularum, fontium, fluviorum, animalium, plantarum. Has fabulas, ut quae praeter illustria facta virorum clarorum atque heroum inter vetustissima carminum argumenta fuere, mature occuparunt poetae materiamque initio rudem atque confusam auxerunt, amplificarunt omnique ornamento poetico expoliverunt. Itaque jam apud Homerum et Hesiodum, qui, quod scimus, in eo genere auctores atque quasi antesignani fuerunt, multae de transformatione exstant fabulae, atque horum exemplum ac vestigia secuti reliqui poetae deinceps usque ad posteriora tempora suam sibi quisque quasi partem sumserunt atque exornarunt. Verum ut erat gens Graecorum ingenio ad excogitandum vegeta et alacris mature exstiterunt, qui non singulas tantum et eas quidem carminibus

« PredošláPokračovať »