Obrázky na stránke
PDF
ePub

PRAEFATIO.

Inter multas quae nostra aetate in lucem prodierunt P. Ovidii Nasonis Metamorphoseon editiones talis horum adhuc editio carminum desiderabatur, quae emendatiorem pariter scriptaram et idoneos tum ad textum stabiliendum atque confirmandum tum ad poetae sensum explicandum atque inlustrandum commentarios contineret. Namque G. E. Gierigii editio major paucis locis exceptis scripturam fere exhibet Heinsio - Burmannianam, innumeris prope locis corruptam atque depravatam. Quod autem ad interpretationem attinet, quamvis commentarii doctrinae copiis abundent ac poetae mentem quam plurimis in locis satis feliciter expediant, tamen totidem fere aliis locis perdifficilibus atque impeditis idonea annotatio desideratur; ac praeterea multos habent errores immensamque ferraginem notarum ad rem minime pertinentium; quae quidem vitia diligentia J. Chr. Jahni, qui tertiam editionem Gierigianam curavit, quamvis multa emendarit, emendare omnia non potuit nisi totum opus plane refingeret. Neque quae recentioribus temporibus in Germania prodierunt duae aliae - nam reliquae nullo fere loco numerandae ea quae ab hujusmodi editione jure ac merito postulantur, praestant lectorumque usibus statuique, qualis nunc horum studiorum est, satis respondent. Quarum major cum commentariis germanice scriptis etsi multis locis emendatiorem textum habet, tamen plus DC locis, ut editor ipse in fine operis invitus prodidit, manifestas Heinsii corruptiones pro lectionibus Ovidianis retinuit, quae in annotatione critica sive commentariis pleraeque prave et inscite defenduntur et prorsus inanibus argumentis Nasoni vindicantur. Melior est, quam illa editio praebet, interpretatio, praecipue in posteriori

*

parte, in qua permulta ad poetae mentem intelligendam utilia, tum e divitibus Gierigii copiis excerpta tum ab ipso editore collata continentur. Verum si universe judicandum est, docta magis silva atque congeries quam accurata, concisa apteque digesta atque disposita poetae interpretatio appellanda. Vix enim ulli in veterem scriptorem commentarii exstant, in quibus vera et falsa, elegantia et insulsa, apta ac necessaria et rursus supervacua atque inepta tam mire exacervata atque confusa reperiantur. Accedit, ut variae lectiones super quarum fundamento emendatio textus niti debet, negligentissime annotatae sint, ut raro quae scriptura quibus codicibus confirmetur, satis intelligatur. Sed longe huic et doctrinae laude et reliquis copiis cedit, quae nuper altera in Germania in lucem prodiit editio major commentarios exhibens latino sermone scriptos, quamvis et ipsa scripturam emendatiorem se tenere et sensum illustrare profiteatur. Nam et textum exhibet multo vitiosiorem et corruptiorem et qui prorsus pendeat a mendosa recensione Gierigiana vel ut rectius dicam Heinsiana; interpretatio autem tanta levitate est conscripta, ut pauca utcunque sine omni via et consilio inlustrentur, plurima et difficillima egregio silentio praetermittantur. Meliorem, quod ad scripturam attinet, aetatem adduxit recensio J. Christiani Jahn, editoris Lipsiensis, qui in editione sua Ovidii operum omnium scripturam horum carminum diligentius recognovit et ad veterum librorum auctoritatem reducere conatus est. Verum illa editio mera quae vocatur critica est, quae praeter poetae verba nihil nisi variantes scripturas et introductionem continet; rationem tot optimarum emendationum editor non reddidit, permulta emendanda reliquit, pauca quoque prave correxit.

Tali igitur editionum quae exstant horum carminum statu primum propositum mihi fuit, textum denuo totum diligentius retractare sic ut in omnibus locis aut sententiae pravitate, aut scripturae discrepantia, aut doctorum controversia atque contentione, aut alioquin dubiis atque ambiguis, veram scripturam quantum in me esset indagarem textumque ad auctoritatem ac traditionem veterum librorum et ad consuetudinem dicendi Nasonis reducerem, atque ubique annotatione critica rationem recensionis meae redderem receptamque scripturam suis argumentis confirmarem.

Atque in hoc munere critico perfungendo imprimis mihi disputandum fuit contra auctoritatem atque recensionem Nicolai

Heinsii, ut qui plerosque horum carminum locos, qui critica ope indigeant, primum censurae subjecerit, cujusque audaci ac tumultuaria critica summa illa depravatio atque corruptio, qua Metamorphoses tenentur, maxima ex parte profecta in reliquas editiones manarit. Nam licet hic vir eruditissimus et elegantissimus tantis instructus veterum librorum et doctrinae copiis, quantis fere nemo unquam ad ullum veterem scriptorem tractandum, ad opus suum accesserit, et in multis ac maximis quidem de emendatione scripturae et accuratiori intellectu atque interpretatione Ovidii impense meruerit doctorumque studia ad diligentiorem ac venustiorem hujus poetae tractationem converterit atque incenderit; attamen dici non potest quam misere cum Nasonis carmina omnino tum hoc Metamorphoseon opus depravarit et in scripturam integerrimam et elegantissimam veterumque librorum auctoritate confirmatam furuerit. Ad minimum nongenti sunt in hoc carmine loci, quos perversa critica ejus aut turpiter corruperit falsa scriptura pro germana ac sincera substituta, aut conjecturis tentarit, aut argumentis et rationibus plane inanibus ac futilibus supposititios judicarit. Neque vero, si rationem ejus diligentius consideramus, mirandum illud est. Quid enim a critica exspectari potest, quae non certa via ac ratione summaque reverentia antiquitatis et auctoritatis bonorum veterum librorum, sed obscuro potius ac fallaci quodam elegantiae sensu non sine immoderato novitatis et doctrinam ostentandi studio ducatur? Ac talis fere Heinsii quod salva doctrinae laude et acerrimo optimarum literarum studio hujus viri dixerim critica fuit. Itaque permultis locis sic peccavit, ut, si poetam, qui varietate dicendi et copia inter omnes poetas Latinos excellit, alio loco prope idem dicere reperisset, locum de quo nunc ageretur, ad alium illum accommodaret atque mutaret. Vid. praefat. Trist. Sic nescio qua pravitate judicii usum modi conjunctivi, ubi e communi consuetudine dicendi indicativus recte habet, maluit ac plus XX locis, qui conjunctivum pro indicativo admittunt, vel nulla vel perparva auctoritate veterum librorum conjunctivum induxit. Vid. I, 667. II, 519. 526. III, 321. 520. 602. IV, 248. 376. 571. 679. V, 333. 377. 530. VII, 173. XI, 538. 626. XII, 322. XIII, 672. XIV, 675. XV, 459. Conf. Praef. Trist. Affectuum amator erat; itaque quot locis, ubi a libris non exhibentur, falsos poetae affectus obtrusit? In deliciis habebat adjectiva in ar pro

participio praesenti: igitur multis locis ubi libri manu scripti

tur,

aliam scripturam quae bonitate sensus haud minus commendahabent, illam formam novavit. Vid. I, 91. 333. II, 779. IV, 358. V, 669. VIII, 399. XI, 414. XIII, 442. XV, 793. Nomina collectiva elegantius cum plurativo verbi quam cum singulari poni opinabatur; itaque in omnibus Ovidii operibus plus CXXV, in Metamorphosibus XXV locis, repugnantibus veteribus libris, in hac oratione plurativum induxit. Vid. I, 59. 92. 99. 142. II, 688. III, 529. 629. IV, 484. 598. 636. V, 12. 162. 674. VI, 219 348. 402. XI, 375. XII, 53. 224. XIII, 633. 721. XIV, 505. XV, 680. In oratione qualis est II, 45. promissi testis adesto Styr, dativus ei prae genitivo placebat, itaque XXVIII locis prorsus falso dativus obtrusus est. Vid. II, 45. 600. III, 721. 511. IV, 69. 224. VI, 82. 102. 604. 659. 574. X, 270. VIII, 88. 157. IX, 540. XI, 8. 222. XII, 26. 166. 199. 264. 612. XIII, 494. 853. 875. XIV, 371. In oratione qualis est polliciti fidem adjectivum pollicitam praestare sentiebat; itaque eam orationem, nihil curans auctoritatem atque consensum veterum librorum, multis locis induxit. Vid. I, 541. II, 600. III, 729. V, 301. VI, 226. VII, 308. XI, 107. XIV, 371. XII, 240. Repetitiones earundem vocum intra paucorum verborum ambitum elegantiae ejus displicebant; multa hujus generis praepropere ab eo mutata aut pro corruptis judicata sunt. Quanta autem fuerit in singulis novandi libido, exemplis haud commode ostendi potest; sed commentarii nostri quavis charta satis superque declarant. Quid, quod in novandi studio adeo processerit, ut veterum nonnunquam codicum auctoritates finxerit. Saepe enim ad fidem commentis ac deliciis suis faciendam, si nonnisi unus et alter aut paucissimi codd. illam scripturam tuerentur, multos aut plurimos, si mediocris notae, optimos et eosdem nonnunquam quos alibi deteriores judicarat, eam exhibere affirmavit. Vid. Praef. Trist. p. Xl. ibique allata exempla. Praef. Metam. p. XI. Sic potissimum evenit, ut textui horum carminum recensione illa Heinsiana tot vulnera inflicta sint; quae posteriores editores uno Jahno de quo modo locuti sumus excepto, aut quid scripturae veterum librorum auctoritas posceret parum curiosi, aut Heinsianae illius recensionis specie summaque viri doctrina et elegantia nimium confisi atque decepti per tantam annorum seriem ad nostram usque aetatem maxima ex parte servarunt atque propagarunt.

Jahn

Sed cum totum munus textum recensendi atque emendandi

« PredošláPokračovať »