Obrázky na stránke
PDF
ePub

quasi pro initio ac fundamento habeat variantium scripturarum librorum manu scriptorum et primum impressorum apparatum, has omnes quae quidem in promptụ fuerunt ubivis diligenter consului atque aestimavi, accurateque undique excerptas in commentariis annotavi. In quo labore percommoda sane ac perutilis nobis fuit opera J. Chr. Jahni, qui vir in editione illa sua Ovidii operum omnium majori variantes omnes adhuc collatorum et excerptorum veterum librorum magna diligentia ac perseverantia congessit, ordinavit, emendavit et duorum codicum Lipsiensium et tribus aliis collationibus, de quibus infra pluribus dicetur, adauxit. Hujus igitur editionis copias variantium lectionum maxima ex parte in commentariis nostris repetiimus; nisi quod eas hinc inde ex aliorum commentariis explevimus, multis locis correximus atque supervacua et quae nullius ad criticam pretii erant, ejecimus. Ac codices, quorum varr. in hoc apparatu critico continentur, sunt hi:

I. Heinsiani: 1. Ambrosianus; 2. Argentinus, perraro citatus; 8. Arondelianus; 4. Balliolensis, rarissime laudatus; 5. Barberinianus, cod. Italus, rarissime laudatus; 69. codices Basilienses IV. Hos Heinsius inspexit, sed negligenter excerpsit, nec nisi incerto nomine Bas. nunc Bas. 1., nunc reliquos significavit. Nuper eos denuo contulit Nic. Bach, de qua re infra dicetur; 10. Berneggerianus, qui est idem cum Lemairii, Ovidii editoris Parisiensis, Parisiensi II. Inde in commentariis meis nusquam Bernegg., sed ubique Par. 2.. laudavi; uti etiam varr. pleraeque a Lemairio sunt, non ab Heinsio qui eum negligenter excerpsit. 11 -- 13. Bononienses tres, quorum qui tertius laudatur, infimae notae videtur; 14. 15. Boxhornianus et fragmentum Boxhornii. Sed non satis constat, an codex Boxhornii cum illo Boxh. fragmento non idem sit. 16. Boschianus, rarissime laudatus. 17. Fragmentum Caesenas rarissime laudatum; 18. excerpta Calandrae sive Vaticana; 19. 20. Cantabrigiensis et fragmentum Cantabrig. ; 21. 22. Erfurtani II, sed alter rarissime citatur; prior notus est Zinzerlingii Promulsionibus; 23. Farnesianus rarissime laudatus et inferioris notae ; 24. Francofurtensis negligenter ab Heinsio excerptus. Hunc ego inspexi, sed totum denuo conferre non licuit. Est membranaceus optimeque conservatus ac scriptura eleganti et luculenta. Scriptus videtur saeculo XIII., et continet Ovidii carmina omnia, praeter Medicamina faciei et fragmentum Halieuticon. Sed mediocris notae est. Vid. ad Heroid.

pag. 632. 25 — 27. Florentini III, e quibus unus mire inter-

polatus videtur. Praestantissimus eorum est Flor. St. Marci

sive bibliothecae Florentinae St. Marci Dominicanorum. 28.

Genevensis; 29. Graevianus, rarissime citatus; 30 — 32. Gro-

noviani III, e quibus unus frequentius nomine Gron. memo-

ratur, sed mirus admodum codex, qui nunc cum melioribus

consentit, nunc turpissimas corruptiones exhibet; 33. Gruteria-

Sed hic codex videtur esse unus e codd. Palatinis et ut

ego observasse mihi videor est idem qui ab Heinsio Pal. 1.

vocatur. 34. 35. Hamburgenses duo, sed qui Hamb. 2. est

raro in partes vocatur. 36. Excerpta Herculana sive Matthaei

Herculani; 37. Junianus sive Patricii Hadriani Junii, Londi-

nensis, qui omnia Ovidii carmina continebat, teste Heinsio,

qui eum contulit et de eo sic scribit: recentissimae, minutae

admodum ac plane monachalis munus, non quidem vetustus,

emendate tamen et fideliter descriptus. Vid. Syllog. Epist. III.

pag. 80. 82. 131. Hic codex omnium pessimae notae est, ut

ex Burmanni accuratis ejus excerptis sive variantibus scriptu-

ris quae exstant in bibliotheca Regia Berolinensi in exemplo

Metamorphoseon, quo ipse Burmannus usus est, intellexi. Quare

innumerabiles prope ejus corruptiones et interpolationes anno-

tare piguit. 38. Excerpta Jureti; 39 — 41. Langermannius et

excerpta Langermanni; 41. Langii codex, raro citatus; 42 -

44. Leidenses III, quorum duo posteriores raro citantur, pri-

inus malae notae est. 45. Fragmentum Leodiense; 46. Lova-

nienses II, sed plerumque unus sub nomine Lov. citatur; 47.

Mazarinianus, qui raro memoratur; 48 - 31, Medicei IV, e

quibus primus et alter persaepe, tertius et quartus raro laudan-

tur; 52. Menagius, raro citatus; 53. Menardinus raro laudatus

et illis locis nullius pretii; 54. 55. Moretani sive Balthasaris

Moreti, qui fuit typographus Antverpiensis, duo vel plures,

quorum qui vulgo simpliciter Mor. laudatur, inferioris notae

et valde interpolatus est. Vid. Syllog. Epist. III. p. 137. 676.

Laudatur etiam fragmentum Moreti. 56. Excerpta Ant. Mu-

reti, quae raro citantur; 57. Nazarinianus nonnisi bis vel

ter citatus; 58. Neapolitanus; 59. Noricus,

citatus;

60. Oxoniensis; 61 - 65. Palatini V, jam ante N. Hein-

sium a

Jano Grutero et Jano Gebhardo collati, quorum

Heinsius III. . tantum inspexisse videtur.

Pal. 2. est idem,

quem alii Myrtiletanum et quem Daniel Heinsius et Janus

Gebhardus Palatinum primum appellant. Est membranaceus,

quart. min. et a IV, 362 667. mutilus est. Hunc codicem nostra aetate contulit F. A. Bothe, cujus singularis de eo exstat libellus sub titulo: Varietas potior lect. in Metam. cod. Palatino etc.

Götting. 1818.

Pal. 2. eum appellavit Heinsius, quod nomen retinui. Heinsii Pal. 1. videtur esse Gebhardi quartus. Sed in multis horum virorum collationes discrepant, ut accuratior collatio exspectanda sit. 68. Patavini II; 69. Angeli Politiani codex, crebro memoratus. Qui Regii ab Heinsio aut generaliori nomine Gallici appellantur sunt, quos nos Parisiensem 1. et 2. appellamus, ut Lemairius eos appellavit, qui eos nuper denuo contulit. Heinsii excerpta e Par. 2. extant in ipsius Heinsii exemplari Metamorphoseon, quod servatur in bibliotheca regia Berolinensi. 70. Rottendorphianus; 71. Sixianus; 72. 73. Spirensis et fragmenta Spirensia; 74. Sprotianus, raro memoratus et inferioris ut videtur notae. 75. 76. Excerpta Theatinorum et fragmentum Theat. 77. 78. Thuanei sive Jacobi Augusti Thuani, comitis Melaei, duo, e quibus unus plerumque simpliciter Thu. citatur et perbonus esse videtur; alterius rarissime mentio fit. 79. Thysianus, rarissime citatus; 80. Twisdeniani II, sive Farnabiani; 81. Urbinas; 82. 83. Vaticani duo aut plures, qui ab Heinsio plerumque simpliciter Vat. memorantur, ut obscurum sit, quem eorum in animo habeat. 84. Vossiani II (?), quorum plerumque unus simpliciter Voss. commemoratur. 85. Zulichemianus sive Hugenii a Zulichem, haud crebro commemoratus.

II. Codices Herculis Ciofani: 86. Codex Abbatis Franc. Sannaei, qui VI tantum libros priores et partem VII. continet. 87. Codex Briantii. 88. 89. Caelestinorum II, quorum plerumque unus tantum simpliciter Cael. memoratur. 90. Capranicensis. 91. Codex Dominicanorum, in quo Vi fere libri ultimi desiderantur. 92-94. Cod. Jos. Ernaldi, Alexandri Farnesii et Ioannis Dei, qui perraro memorantur.

95. 96. Mafteiani II; 97. fragmentum Statii. 98. 99. Sulmonenses II, quorum alter in libro XIII. finiri videtur et omnino rarissime laudatur. 100. Codex Fulvi Ursini; 101 — 107. Vaticani VII, qui raro citantur, praeter Vat. 1. et 2.

III. 108–110. Codices Gregorii Bersmanni III, quorum variantes scripturae exstant in margine editionis Bersmannianae a, 1607.

IV. 111. Codex Upsaliensis. Hujus codicis collati sunt IV

priores libri in libello: Codex ms. Met. Ovid. e biblioth. acad. Upsal. descriptus et collatus, dissertatio academica, quam praeside P. F. Aurivillio publ. exam. mod. subjecit A. N. Fossgaord. Ups. 1790.

V. Codices a Nicolao Bachio et aliis grammaticis recentioribus temporibus collati : 112. Codex S. Gall., qui Bachio teste saeculi XI. esse videtur. Est membranaceus forma min. fol. Deest pars libri VIII., totus l. IX. et initium X. Bachius contulit 1. VIII. et XV. 113–116. Basilienses IV. Basiliensis primus, membranaceus, oct. maj. Involucrum ligneum haec habet: Exceptis foliis 1. 18. 23. quae recentiora sunt, reliqua omnia eadem manu scripta sunt.

Continet volumen 133 folia numerata , seu potius 134, quum 24 numerus binis foliis inscriptus est. Multas habet rasuras et saeculi videtur XII. Basiliensis 2., membranaceus, quart, maj. Bonas habet varr. lectt. in margine. Saeculi videtur XII. Basiliensis 8. membranaceus, quart. min. Multas emendationes in margine et inter versus, et valde discrepantia habet, et saepe monstrosa, praecipue in altero dimidio, nec raras lacunas et versuum transpositiones. Et hic videtur esse saeculi XII. Basiliensis 4. chartaceus, quart. min., parum eleganti scriptus est littera. Saeculi videtur esse XIV. Hanc de codd. Bass. notitiam dedit in editione sua Nic. Bach., qui eos denuo contulit, sed, quod dolendum, non ubique satis accurate excerpsit. 117. 118. Gothani Il ab eodem Nic. Bachio satis diligenter collati et excussi, apud quem, qui a nobis cum Jahno citatus est Goth. 2., rectius utpote altero antiquior laudatur Goth. A. et, quem nos cum eodem Jahno Gothanum 2. appellamus, Goth. B. Hos codices et nos inspeximus. Exstant hi codices in bibliotheca ducali Gothana. Ac Gothanus 1. est membranaceus, fol. min. Primum folium deest et a I, 49. incipit. Ceterum eleganter admodum est scriptus et saeculi videtur esse XIV. Goth. 2., membranaceus, oct. maj., eleganter scriptus sed a diversis, quanquam ejusdem aetatis, manibus. Saeculi videtur esse XII. 119. Dresdensis, membranaceus, oct. maj., eleganter scriptus ac saeculi videtur XIII. Hunc satis diligenter idem contulit N. Bach. 120. Rhenovanus, membranaceus. Hic codex XIII, 753. desinit. Calmeto abbate judice est saeculi XII. Hujus copias attulit N. Bach, excerpsit Fridericus Hurter; sed dubito an tanta ubique cum diligentia quanta reconditos et obscuros historiae fontes excutere solet. 121. Berolinensis s. bibliothecae regiae Berolinensis membranaceus, in fol. quod vocant vel forma maxima cum multis syllabarum compendiis, saeculi ut videtur XII. vel XIH. In fronte habet, qui domini eum deinceps possederint, unde apparet eum esse codicem origine Italum. Vid. praef. Trist. p.

XIX. et Bothe: Vindiciae Ovidianae, sive Annotationes in Ovidii Metam., in quibus recensentur lectiones cod. ms. Berol. Accedunt I. H. Voss. lectiones et notae. Götting. 1818. — 122-126. sequuntur V codices, quorum copias nuper adjecit Jahn, qui sunt Zwiccaviensis, a libro VIII. demum fere medio a Jahno in usum vocatus; Vratislavienses II, e quorum secundo tantum duo specimina lectionum in l. VI. et VIII. data sunt; Lipsienses duo, a Jahno Senatorius 1. et Senatorius 2. appellati. Prior membranaceus, fol. min., incipit a libro II. et desinit XII, 288. Jahno scriptus videtur saeculo XV. Lipsiensis alter et ipse membranaceus, fol. med., ejusdem aetatis ac originis (?) videtur. Hos duos codd. suo more diligentissime et accuratissime excussit Jahn. 127. 128. Fragmenta Confluentina duo, collata a F. N. Klein, quorum prius continet I, 191 — 281. III, 33 — 126., alterum ,V, 433— 522. 129. 130. Fragmenta mea duo, quorum prius pervetustam sane, videtur enim esse

saec. X., continet VII, 292 — 448. alterum, quod saeculi XII. videtur esse, V, 574 - 675. et VI, 1–35. 131 — 144. Paucis locis laudantur Guelferbytanus, Longolianus et Petropolitanus, Monacensis et Wittianus, Constantii Fanensis duo, Gifanii sex, Mariangeli Accursii duo. Accedit ed. Juntina a. 1522, inde a l. X, 158. adhibita, in qua Carolus Vivianus hoc carmen e pluribus codicibus Florentinis recensuit, eorumque aliquot lectiones in castigationibus suis annotavit, inter quos praestantissimus est Angeli Politiani. Accedunt variae scripturae vetustissimarum editionum, de quibus repeto quod pluribus exposui in Praef. Trist. p. XXIX., nonnisi editiones saeculi XV. aliquam vetustatis auctoritatem habere neque illas parem omnes, sed Venetas in gravioribus rebus plerumque consentire (vid. not. ad IX, 211.), Bononiensem, quae a reliquis illius saeculi editionibus valde discrepat, varietatem majore ex parte a recensione et emendatione Francisci Puteolani habere; omnium autem praestantissimam esse, unde Heinsius quoque plurimas suas emendationes sumsit, editionem principem, quae Romae in lucem prodiit anno 1471.

De codicibus N. Heinsii et Ciofani quinam praestantissimi

« PredošláPokračovať »