Obrázky na stránke
PDF
ePub

aequalesne sint inter se, an dispares, compertum non est: solus hoc scit Creator illorum Deus, qui universa explorata novit 1).

Quoad angelos malos autem id solum constat, esse aliquem qui tanquam dux ac princeps in reliquos daemones ac impios durum et ignominiosum imperium exerceat, et sub quo iidem tanquam suo capite contenti, regnum tenebrarum et iniquitatis constituunt. SS. Litterae enim diserte loquuntur de principe daemoniorum 2), qui vocatur quoque Beelzebub 3), princeps hujus mundi 4), Deus hujus saeculi ), draco, serpens antiquus ), Belial ), diabolus xar' soxýv ), etc. ejusque imperium imperium mortis dicitur "), utpote qui mortem generi humano intulit, illudque captivum tenere studet ad suam voluntatem 10). Verumtamen haec non ita sunt accipienda, ut opinemur, divisum habere Deum cum diabolo imperium, quod impiissimum saperet manichaeismum. Nam sicut Dei verbo omnia condita sunt, ita quoque certum ac inconcussum est, ejus voluntate omnipotenti omnia gubernari, nilque daemonem facere posse, nisi volente aut annuente Deo.

§. 7. Angelorum status originalis.

Secundum divinam revelationem, ut ex hucusque disputatis luculenter patet, dantur Angeli boni atque mali. Quando autem sacra revelatio docet, praeter Angelos bonos, malos quoque seu daemones existere, longe ab errore Manichaeorum et Priscillianistarum, nec non Gnosticorum quorundam abest, ut tradat, daemones natura sua malos esse, sed potius sententiam oppositam, Angelos videlicet omnes bonos creatos esse, exhibet, ab illa opinione falsa prorsus abhorrens. Etenim

A. quod ad SS. Litteras attinet hae

1) De orth. fid. 1. 2. c. 3. Opp. T. 1. p. 157. Cf. Dionys. D. coel. hier. c. 6. §. 1. T. 1. p. 74.

[blocks in formation]

a. diserte tradunt, opera Domini cuncta valde bona, seu perfecta esse 1), ita ut Deus prorsus nullo modo auctor mali dici possit; atque

b. expresse declarant, malos daemones esse Angelos illos, qui in veritate non steterint 2), sed peccaverint 3), non servaverint suum principatum, sed dereliquerint suum domicilium, et ideo aeternas poenas luant *).

B.

Idem porro tradunt SS. Patres ad unum omnes, Manichaeos et Priscillianistas impugnantes 5). Accedunt Concilia, ut Carthaginense IV. a. 398. 6), Bracarense a. 563. ), et Lateranense IV. a. 1215. quod quum error Manichaeorum iterum instauraretur, definivit: Diabolus et daemones alii, a Deo quidem natura creati sunt boni, sed ipsi per se facti sunt mali. Et propositionem: Diabolus non fuit bonus, atro stigmate notavit o).

C. Nec non ipsa ratio ex infinita Dei sanctitate, sapientia ac bonitate id ipsum necessario colligit. Nam Deus tanquam sanctissimus ac benignissimus naturam intelligentem nonnisi ob finem sanctitatis et huic congruae felicitatis condere potest, et tanquam sapientissimus ad hunc finem aptam instruere debet. Malum morale naturae divinae absolute repugnat, ac solummodo per

1) Gen. 1, 31. f. Le o M. Epist. 15, ad Turibud. c. 6. Opp. p. 228. 2) Joan. 8, 44.

3) 2. Petr. 2, 4.

4) Jud. 6. Cf. Job. 4, 18.

5) Tatian. Cont. Graec. n. 7. Opp. Justin. p. 264. — Athenag, Leg. pro Christ. n. 24. Ib. p. 322 s. - - Iren. Cont. haer. l. 5. c. 24. n. 4. p. 322. l. 4. c. 41. n. 2. p. 288. Origen. De princ. l. 1. praef. n. 6. Opp.

T. 1. p. 48.

Dion. De div.

nom. c. 4. §. 23. Athanas. De Syn. n. 48. Opp. T. 1. P. 2. p. 762.

[ocr errors]

Opp. T. 1. p. 579.

- Euseb. Dem. Ev.

Didym. C. Manich. n. Epiph. H. 64. n. 21. Opp. T. Tertull. Opp. T. 2. p. 454.

1. 4. c. 9. p. 159. Praep. Ev. l. 7. c. 16. p. 328 s. Basil. Hom. Quod Deus non est auct. mal, n. 8. Opp. T. 2. p. 80. 13. Galland. Bibl. PP. T. 6. 315. s. 1. p. 544. Theod. in Ez. 28, 15—18. Adv. Marc. l. 2. c. 10. Opp. V. 2. p. 190. Lactant. . 2. c. 9. Opp. T. 1. p. 143 s. Aug. Act. c. Felic. Manich. l. 2. c. 11. Opp. T. 8. c. 493. C. Donat, l. 4. c. 9. n. 13. T. 9. c. 129. Gen. litt. l. 11. c. 21. n. 28. T. 3. P. 1. c. 284 s. Caesar. Dial. l. 1. interr. 49, In Galland. Bibl. PP. T. 6. p. 33. — Fulgent. De f. ad. Petr. c. 21. n. 62. Opp. p. 526. Cassian. Coll, 8. c. 6. 8. Opp. p. 471. 473 s.

[ocr errors]

1. 2. c. 4. Opp. T. 1. p. 158 s.

6) C. 1. Mansi, Coll. Conc. T. 3. c. 950.

7) Can. 7. Ib. T. 9. c. 775.

*) C. 1. de f. Cath. Ib. T. 22. c. 981-2.

[blocks in formation]

abusum libertatis entis finiti ortum habere potest; et hinc omnis res creata per se, seu ex natura sua bona sit necesse est.

§. 8. Continuatio.

Verumtamen non tantum a peccato et perversitate immunes e manu Dei Angeli prodierunt, sed insuper donis supernaturalibus, et speciatim gratia sanctificante, qua erant habitualiter sancti ac justi, Deoque conjuncti, condecorati sunt. Quod non tantum jam inde haud improbabili ratione conjicitur, quod hominem primum in sanctitate ac justitia constitutum conspiciamus; non poterat enim deterior horum esse conditio, quam generis humani, cujus sator gratia et charitate erat donatus; sed et in SS. Litteris sat clare significatur. Nam Christus Dominus de diabolo loquens, ait: Et in veritate non stetit: quia non est veritas in eo 1). Docet itaque Christus diabolum, antequam peccasset, in veritate, i. e. rectitudine constitutum fuisse; nam quemadmo. dum dos perversitatem, ita et åλýðɛa rectitudinem seu justitiam generatim indicat. Rectitudo autem illa, qua Angeli non inter bonum et malum indifferentes relinquerentur, sed positive ad summum Bonum essent conversi, quum ejusmodi conditio per naturam spiritus finiti, etiam nobilioris, haud exigatur, opus dumtaxat gratiae supernaturalis esse potuit. Atque id ipsum tradit Apostolus scribens: Qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium. Nam verbis his manifeste non sola immunitas a peccato, sed positiva bonitas exprimitur, quae Angelis non tantum obtigit, sed qua etiam exuti sunt 2).

Eadem est SS. Patrum quoque doctrina. Sic ait Augustinus: Qui eos (Angelos) cum bona voluntate, id est, cum amore casto, quo illi adhaererent, creavit, simul in eis el condens naturam, et largiens gratiam 3). Similia habent Gregorius Naz. 4), Basilius 5), Cyrillus Alex. ), Theodoretus), Titus Bostrensis ), Joan. Damascenus 9),

') Joan. 8, 44.

2) Jud. 6.

3) De civ. D. l. 12. c. 9. n. 2. Opp. T. 7. c. 308.

4) Or. 38. Opp. T. 1. c. 547. D.

5) De Sp. S. c. 16. n. 38. T. 3.

P. 33.

*) Dial. 6. de Trinit. Opp. T. 5. P. 1. p. 595. l. 2, in Joan. c. 5. T.ft. p. 186. 7) Quaest. 34. 36. in Gen. Opp. T. 1. p. 30. H. F. l. 5. c. 8. T. 4. p. 268 ss. 8) Cont. Manich. l. 1. n. 35. Galland. B. PP. T. 5.

9) De orth, fid. 1. 2. c. 3. Opp. T. 1. p. 156.

p. 292.

Hieronymus ), Gregorius M. 2), Ambrosius 3). Patrum antiquorum itaque nonnisi sensa exprimit Catechismus Rom., qui habet: Unde sine bona voluntate, hoc est Dei amore nunquam sanctos Angelos fuisse credendum est 1).

Suffultos praeterea Angelos fuisse gratiae actualis adjutorio, docet imprimis Augustinus 5), licet in auxilio hoc divino explicando Theologi inter se dissideant.

Ratio autem sententiam utramque, tam de gratia sanctificante, quam de gratia actuali, Angelis creatis concessa, eo lubentius admittit, quoniam intelligit, Angelos, utpote spiritus finitos, ad efficaciam spiritualem, perfectam Dei cognitionem ac dilectionem, seu sapientiam atque sanctitatem, quae virtutes iis in SS. Litteris diserte tribuuntur 6), sine externa Dei in ipsos efficientia, seu revelatione ipsis facta, evehi prorsus non potuisse, atque hinc etiam illos viribus supernaturalibus gratiae internae, quibus hanc apprehenderent, participes esse debuisse. Quin imo non sine veri specie conjicitur, Angelos pro naturae conditionisque suae dignitate uberiorem gratiam accepisse, ut docent Cyrillus Alex. ) et Ambrosius 8), nec non ipsos inter se alios aliis affluentiori gratia dignatos esse, pro eo, ac naturae praestantioris erant, ut habent Magister Sententiarum o), et Doctor Angelicus 10). Uti enim Angelorum natura ad gratiam et gloriam a Deo facta est, ita et diversi naturae angelicae gradus ad diversos itidem ordinati sunt gratiae gloriaeque gradus.

Qualiscunque autem fuerit illa Angelorum interna sanctificatio atque externa illustratio: talis tamen ac tanta minime erat, ut ipsi labi prorsus non possent; hanc enim summam perfectionis plenitudinem Angeli tanquam praemium probatae virtutis primum accepturi erant; atque naturâ solus Deus est bonus et indefectibilis 11).

1) In Os. 3, 1. Opp. T. 6. c. 29. Cf. In Eccles. c. 2. T. 3. c. 396. 2) Mor. l. 34. c. 20. n. 40. Opp. T. 1. c. 1134.

3) De Spir. S. l. 1. c. 7. n. 84. Opp. T. 2. c. 618. Cf. S. Thom, 1. q. 62. a. 3. Opp. T. 20. p. 342 s.

4) Ed. Vien. 1833. p. 23.

5) De civ. D. l. 12. c. 9. T. 7. c. 307 s. De corr. et gr. c. 11. n. 32. T. 10. c. 768.

6) Matth. 18, 10. 2. Reg. 14, 20. Ps. 102, 20.

7) In Joan. 1. 2. c. 5. (4, 22.) Opp. T. 4. p. 186.

3) Enarr. in Ps. 34. n. 21. T. 1. c. 824.

9) 2. d. 3. n. 2. Par. 1564. f. 124 s.

10) 1. q. 62. a. 6. Opp. T. 20. p. 345.

11) Cf. Job. 4, 18.

Augustin, De civ. D. 1. 22. e. 1. n. 2. T. 7.

Observ. Dum Christus ait, diabolum ab initio fuisse homicidam 1), et Apostolus, eum ab initio peccare: solummodo verbis his indicatur, diabolum ab illo momento, quo a Deo aversus, non autem quo creatus est, peccato oblectari, quod in ejus naturam quasi per primam a Deo abalienationem abiit, et in peccatum genus humanum inducere studere. Spiritus autem, qui a Siracide dicuntur ad vindictam creati 2), aut designant ventos ac spiritus procellarum, quos Deus immittit ad puniendos impios, aut verbum creati sunt, pro: destinati seu ordinati sunt, accipiendum est, quo sensu saepius in SS. Litteris occurrit 3).

§. 9. Finis Angelorum.

Quem in finem Deus Angelos creaverit, ex dotibus eorumdem naturalibus ac supernaturalibus expositis dubium esse nequit. Non possunt enim Angeli intellectu et libero arbitrio esse instructi, atque gratia divina donati, quae illos rectos et justos habitu ac dispositione efficiebat, atque insuper illustrabat et in bono adjuvabat, nisi ut Deum cognoscerent, eumque tanquam summum Bonum revererentur ac diligerent, donec decreto ipsi perpetuo inhaerendi, a quo creati sunt, mutabilitatem, ut ait Gregorius M., in sanclitate ac justitia standi immutabilitate vincerent ), et felicitate perenni se dignos efficerent, aut vero se a Deo avellerent, et perpetuae dissensioni atque miseriae dederent. Quapropter et Deus Angelis, ut hominibus, tempus probationis assignavit.

Jam plurimi inter Angelos probati sunt, et hi Angeli boni sunt, quorum conditio est felicissima; multi autem e contrario per peccatum a Deo avulsi sunt, Angeli mali, quorum status est misserrimus.

§. 10. Peccatum multorum Angelorum. Angelos multos peccasse, diserta est

A. SS. Litterarum doctrina. Id enim docet apertis verbis Petrus, qui scribit: Si enim Deus Angelis peccantibus non

32. p.

c. 655. Basil. De Spir. S. c. 16. T. 3. Gregor. Na z. Or. 38. T. 1. c. 547. Joan. Damasc. De orth. fid. 1. 2. c. 3. T. 1. p. 157. Hieronym. Epist. l. 21. ad Damas. n. 40. Opp. T. 1. c. 86. Fulgent. De fid. ad Petr. c. 23. n. 64. Opp. p. 526. Gregor. M. l. 5. c. 38. n. 68. T. 1. c. 170. et al.

1) Joan. 8, 44.

[ocr errors]

2) 1. Joan. 3, 8.

3) Eccli. 39, 33.

4) Mor. l. 25. c. 6. n. 11. T. 1. c. 791.

« PredošláPokračovať »