Satires, Epistles and Ars Poetica: With an English Translation

Predný obal
W. Heinemann, 1926 - 508 strán (strany)
 

Čo hovoria ostatní - Napísať recenziu

Na obvyklých miestach sme nenašli žiadne recenzie.

Iné vydania - Zobraziť všetky

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 472 - Scribendi recte sapere est et principium et fons. rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae 310 verbaque provisam rem non invita sequentur. qui didicit patriae quid debeat et quid amicis, quo sit amore parens, quo frater amandus et hospes, quod sit conscripti, quod iudicis officium, quae partes in bellum missi ducis, ille profecto 315 reddere personae scit convenientia cuique.
Strana 350 - Naviget ac mediis hiemet mercator in undis^ Annonae prosit, portet frumenta penusque. Vir bonus et sapiens audebit dicere : Pentheu Rector Thebarum, quid me perferre patique Indignum coges ? Adimam bona. Nempe pecus, rem, 75 Lectos, argentum : tollas licet. In manicis et Compedibus saevo te sub custode tenebo. Ipse deus, simul atque volam, me solvet.
Strana 470 - Aeschylus et modicis instravit pulpita tignis et docuit magnumque loqui nitique cothurno. 280 successit vetus his comoedia, non sine multa laude ; sed in vitium libertas excidit et vim dignam lege regi ; lex est accepta chorusque turpiter obticuit sublato iure nocendi.
Strana 454 - Non satis est pulchra esse poemata ; dulcia sunto Et quocunque volent animum auditoris agunto. 100 Ut ridentibus arrident, ita flentibus adsunt Humani vultus : si vis me flere, dolendum est Primum ipsi tibi ; tune tua me infortunia laedent, Telephe vel Peleu : male si mandata loqueris, Aut dormitabo aut ridebo.
Strana 246 - ... solve senescentem mature sanus equum, ne peccet ad extremum ridendus et ilia ducat.
Strana 124 - Ille velut fidis arcana sodalibus olim Credebat libris, neque si male cesserat usquam Decurrens alio, neque si bene: quo fit, ut omnis Votiva pateat veluti descripta tabella Vita senis.
Strana 248 - ... solerque elementis. non possis oculo quantum contendere Lynceus, non tamen idcirco contemnas lippus inungi; nee quia desperes invicti membra Glyconis, 30 nodosa corpus nolis prohibere cheragra. • est quadam prodire tenus, si non datur ultra. fervet avaritia miseroque cupidine pectus : sunt verba et voces quibus hunc lenire dolorem possis et magnam morbi deponere partem.
Strana 472 - Discunt in partes centum diducere. Dicat Filius Albini : si de quincunce remota est Uncia, quid superat ? Poteras dixisse. Triens. Eu ! Rem poteris servare tuam. Redit uncia, quid fit ? Semis.
Strana 128 - Carthagine nomen ingenio offensi aut laeso doluere Metello famosisque Lupo cooperto versibus? atqui primores populi arripuit populumque tributim, scilicet uni aequus virtuti atque eius amicis.
Strana 212 - Sermo oritur, non de villis domibusve alienis, Nec male necne Lepos saltet ; sed quod magis ad nos Pertinet et nescire malum est agitamus...

Bibliografické informácie