Obrázky na stránke
PDF
ePub

Neue

JAHRBÜCHER

für

Philologie und Pädagogik,

oder

Kritische Bibliothek

für das

Schul- und Unterrichtswesen.

In Verbindung mit einem Vereine von Gelehrten

begründet von

M. Joh. Christ. Jahn.

Gegenwärtig herausgegeben

von

Prof. Reinhold Klotz zu Leipzig

und

Prof. Rudolph Dietsch zu Grimma.


Sechzehnter Supplementband. Erstes Heft.

Leipzig, 1850.

Druck und Verlag von B. G. Teubner.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small]

RO VIMU AMROHLIAD

PA 3

A7

v.16

De linguarum,

quae in gymnasio docentur, grammatica institutione

penitus coniungenda.

Scripsit

Caspers, Prof. Gymnas. Recklinghusani.

Quum tempus instet, quo gymnasia et scholae quas vocant reales melius instituantur, uniuscuiusque esse, quae vel ratione vel usu nova atque veteribus praestantiora repererit, in medium proferre arbitror. Quo facto omnes omnium de hac re gravissima sententiae inter se comparari quaeque optimae visae fuerint, ab iis secerni et in usum conferri poterunt. Quo consilio et mea, quae huc pertinent, hoc loco et cum viris qui rebus scholasticis moderandis praesunt et cum collegis meis communicabo.

Gymnasia et scholas quae vocantur reales quum inter se comparaveris, illa ingenia ut excolant atque ad omnem humanitatem instituant, has cognitionibus, quae ad vitae usum pertinent, discipulos imbuant operam dare, atque utramque scholam suum consilium nullam alterius rationem habentem persequi videbis. Si verum est, quales scholae sint, tales ex iis discipulos esse profecturos, duas civium classes hac via et ratione esse exorturas, alteram humanitatis, alteram utilitatis in vita praecipue studiosam necesse est. Quum autem rei publicae salus in tuto esse non possit, nisi omnes unum idemque vitae consilium cives persequantur, omnes necesse est eodem modo erudiantur atque ad honestatem, quae per se et propter se expetenda est, perducantur. Quod gymnasia spectare nemo est qui negaverit; eadem vero haud satis magnam vitae communis eiusque commercii rationem habere etiam in oculos incurrit. Qua de causa scholae quae vocantur reales institutae sunt. Quas in alteram partem peccare satis constat; tantum enim abest, ut ea, quae sunt in vita summa bona: sapientiam, iustitiam, fortitudinem animi, moderationem, appetenda prae ceteris esse doceant M46008

« PredošláPokračovať »