Obrázky na stránke
PDF
ePub

BRITANNICARUM ECCLESIARUM

ANTIQUITATES.

CAPUT I.

Britanni ante acceptam fidem Christianam idololatræ. De apostolis, qui in Britannicis insulis evangelium primi prædicasse dicuntur: Jacobo Zebedæi, Simone Zelota, Simone Petro, et B. Paulo. De Aristobulo item, et Claudia Britanna.

PRISCE illius ignorantiæ temporibus, quæ salutarem Christi adventum præcesserunt, Britannos et Hibernos nostros communem reliquarum gentium sortem subiisse, id est," fuisse absque Christo, alienos a republica Israelis, et extraneos quod ad foedera promissionis attinet, spem non habentes, et sine Deo in mundo:" non est quod quisquam dubitet. "Neque enim Britannia fertilis provincia tyrannorum," inquiebat olim impius Porphyrius, et Scoticæ gentes omnesque usque ad oceanum per circuitum barbaræ nationes Moysen prophetasque cognoverant." Neque minus falluntur viria docti, qui Britannos a Druydibus suis in unius Dei cultu semper institutos fuisse tradunt, quam nugatus est Postellus, quum ab He

[ocr errors]

Act. cap. 17. ver. 30.

C

[blocks in formation]

Apud Hieronymum ad Ctesiphontem advers. Pelag.

d Camden. Britann. pag. 47, 48. edit. Londini ann. 1607. Fr. Godwin. de convers. Britann. cap. 3. part. 23. apud quem Origenes pro Tertulliano est reponendus.

bræis Hibernorum originem conatus est arcessere. Nam et Origenes', quem illi authorem citant, plane contrarium indicat," terram Britanniæ ante adventum Christi in unius dei religionem" minime consensisse: nominatim vero Andrasten sive Andaten, Victoriæ deam, Dio Cassius, Apollinem et Dianam alii a Britannis coli consuevisse prodiderunt: et de eorum idolomania gentilis ipsorum Gildas tam clarum perhibet testimonium, ut res in quæstionem vocari non debeat. Sic enim ille: "Igitur omittens priscos illos communesque cum omnibus gentibus errores, quibus ante adventum Christi in carne omne humanum genus obligabatur adstrictum; nec enumerans patriæ portenta ipsa diabolica, pene numero Egyptiaca vincentia, quorum nonnulla lineamentis adhuc deformibus intra vel extra deserta moenia, solito more rigentia torvis vultibus intuemur: neque nominatim inclamitans montes ipsos, aut colles, vel fluvios, olim exitiales, nunc vero humanis usibus utiles, quibus divinus honor a cæco tunc populo cumulabatur, &c." Ut de illorum temporum miserrima, et subsequentium felicissima conditione, in epitaphio Nepotiani B. Hieronymus pronuntiare non dubitaverit. “Ubih tunc totius orbis homines, ab India usque ad Britanniam, a rigida septentrionis plaga usque ad fervores Atlantici oceani tam innumerabiles populi, et tantarum gentium multitudines;

Quami variæ linguis, habitu tam vestis et armis ?

Piscium ritu ac locustarum, et velut muscæ et culices conterebantur; absque notitia enim sui Creatoris, omnis homo pecus est. Nunc vero passionem Christi, et resurrectionem ejus, cunctarum gentium et voces et literæ sonant."

Nam quum temporum plenitudo advenisset, "mysterium quod a temporibus seculorum tacitum fuit, factum est manifestum, et per Scripturas propheticas ex imperio

e Camden. Hibern. pag. 726.
Xiphilin. epitom. in Neron.
in Yorkshire, pag. 563. et Jo.
Vid. Laurent. Pignor. Symbol. epistolic. cap. 23. pag. 77, 78.
h Hieron. ad Heliodor. epist. 3.
k Rom. cap. 16. ver. 25, 26.

Orig. in Ezechiel. homil. 4.
Vid. Cambden. in Somersetshire, pag. 170. et
Selden. ad marmora Arundelliana, pag. 176.

i Æneid. lib. 8. ver. 723.

æterni Dei ad obedientiam fidei omnibus gentibus declaratum." Indeque iis qui in tenebris et umbra mortis erant positi, lumen illud gentibus patefaciendum affulsit: de quo apud prophetam Deus; "Constitui' te ut sis lux gentium, ut sis saluti usque ad fines terræ." Christo enim apostolis suis imperante, ut profecti in mundum universum, prædicarent evangelium omni creaturæ; egressi illi prædicarunt ubique, ita ut nullum locum cœlesti doctrinæ occultum esse sinerent; “ μὴ νήσους, μὴ ἤπειρον, μηδ ̓ εἴτινα τρίτην ἀνθρώποις κατοικίαν ἡ φύσις ἐδίδου, non insulas, non continentem, non si quam tertiam habitationem hominibus natura concessit:" quemadmodum Gregorius" Nyssenus loquitur. Atque ita completum est quod per Esaiam olim Deus prædixerat: "Mittam ex eis ad gentes in oceano, insulasque remotissimas, quæ non audiverant famam meam, neque viderant gloriam meam, ut indicent gloriam meam in gentibus." Nam "verbum Dei," Augustini verba hæc sunt", "non in sola continenti terra prædicatum est; sed etiam in insulis, quæ constitutæ sunt in medio mari: et ipsæ plenæ Christianis, plenæ sunt servis Dei. Non enim separat mare eum, qui fecerat mare. Quo naves possunt accedere, verba Dei non possunt?"

Et quidem a primo exortu Evangelii suscepisse Britannos Christi fidem, illa Gildæ satis indicant; "Interea glaciali frigore rigenti insulæ, et velut longiore terrarum secessu soli visibili non proximæ verus ille non de firmamento solum temporali, sed de summa etiam cœlorum arce tempora cuncta excedente, universo orbi præfulgidum sui coruscum ostendens tempore, ut scimus, summo Tiberii Cæsaris (quo absque ullo impedimento ejus propagabatur religio comminata, senatu nolente, a principe1 morte delatoribus militum ejusdem) radios suos primum indulget, id est, sua præcepta Christus. Quæ licet ab

Esai. cap. 49. ver. 6. Act. cap. 13. ver. 47.

Marc. cap. 16. ver. 15, 20. cum Coloss. cap. 1. ver. 23.
Orat. in Petrum et Paulum, edit. Ingolstad. 1620.

⚫ Esai. cap. 66. ver. 19. Vid. Lyran. in Psal. 97. ver. 1. multitudo insularum, de Anglia et Hibernia.

P in expositione Psal. 96. op. tom. 4. pag. 1043. r Tiberio scil.

4 al. Sol.

i. e. accusatoribus Christianorum.

incolis tepide suscepta sunt; apud quosdam tamen integre, et alios minus, usque ad persecutionem Diocletiani permansere." Hæc Gildas; ubi quod de tempore summo Tiberii dicit, ex Eusebii chronico exponendum est: in quo ad annum vel ultimum, vel penultimum Tiberii annotatum est, "Pilato de Christianorum dogmate ad Tiberium referente, Tiberius retulit ad senatum, ut inter cætera sacra reciperetur. Verum quum ex consulto patrum, Christianos eliminari urbe placuisset; Tiberius per edictum accusatoribus Christianorum comminatus est mortem. Scribit Tertullianus in apologetico."

- Verba Tertullianit hæc sunt; "Tiberius, cujus tempore nomen Christianum in sæculum introivit, annunciatum sibi ex Syria Palæstina, quod illic veritatem illius divinitatis revelaverat, detulit ad senatum cum prærogativa suffragii sui. Senatus, quia non in se probaverat, respuit. Cæsar in sententia mansit, comminatus periculum accusatoribus Christianorum." Subdit Eusebius libro secundo historiæ ecclesiasticæ, capite tertio, Ruffino interprete. "Quod profecto divina providentia ita tunc Cæsaris sensibus ingessit, ut absque ullo obstaculo, in ipsis duntaxat initiis Evangelii sermo usquequaque percurreret. Unde et factum est, ut repente quasi cœlitus lumen ostensum, aut radius quidam solis erumpens, totum orbem claritate superni luminis illustraret: ut compleretur illa prophetia quæ dixerat, In" omnem terram exivit sonus eorum, evangelistarum scilicet et apostolorum, et in fines orbis terræ verba eorum. Ex quo et per omnes civitates ac vicos, immensæ multitudines, velut messium tempore frumenta ad areas, ita ad Ecclesias populi congregabantur." "Congregatio Christianorum in omne hominum penetravit genus; nec ulla natio Romani orbis remansit, quæ cultus ejus expers relinqueretur.” Μία* ἡ ἐκκλησία, ἣν ἱδρύσαντο οἱ ἅγιοι ἀπόστολοι ἀπὸ περάτων ἕως περάτων ἐν τῷ αἵματι τοῦ Χριστοῦ, οἰκείοις ἱδρῶσι καὶ πόνοις.

Tertul. apol. cap. 5. op. pag. 6.

u Psal. 94. ver. 4. Rom. cap. 10. ver. 18.

W

Hegesippus vel Ambrosius potius, lib. 2. de Excid. Hierosol. cap. 12.

* Interpolator epistolæ Ignatii ad Philadelph. ed. Coteler. tom. 2. pag. 77.

« PredošláPokračovať »