Obrázky na stránke
PDF
ePub

plurimos haberent flamines; nos vero aliquot comitatibus non raro unum duntaxat præfecerimus episcopum."

Archiflaminum vero, ad quorum rationem archiepiscopi nostri dicuntur constituti, ne nomen quidem apud ullum antiquum et probatæ fidei scriptorem uspiam occurrere ; in defensione" apologiæ Ecclesiæ Anglicanæ ante illum monuit gemma illa theologorum, Johannes Juellus Sarisburiensis episcopus. Primus enim commenti hujus architectus Isidorus Mercator fuit: qui, Clementis ad Jacobum fratrem Domini scribentis persona assumpta, Petrum præcepisse fingit, "in" illis civitatibus in quibus olim apud Ethnicos primi flamines eorum atque primi legis doctores erant, episcoporum primates poni vel patriarchas; in illis autem civitatibus in quibus dudum apud prædictos erant archiflamines, archiepiscopos institui;" neque, ex alio fonte sunt hausta, quæ Leo IX. Gratianus, Petrus Lombardus, Guilielmus Durandusa, Andreas Dominicus Floccus Florentinus (qui falso L. Fenestellæ nomine circumfertur) Polydorus Vergilius, et reliqui recentiores hac de re commemorant. Et de hierarchiæ ecclesiasticæ con

stitutione ista dixisse sufficiat.

"Juel. defens. apol. part. 2. cap. 4. divis. 2. Vid. Franciscum Vilierium (sive Hotomannum) de statu primitivæ ecclesiæ contra Remundum Rufum. Et Antonii Augustini notas in Hadriani I. papæ canones 72. cap. 23. tom. 3. concilior. part. 1. sec. 1. pag. 445. edit. Colon. ann. 1618. et Davidis Blondelli censuram epist. 1. Clementis a pag. 52. ad 55.

Pseudo-Clement. epist. 1.

* Leon. IX. epist. 4.

y Decret. distinct. 21. in ipso initio. Otho Frisingensis, lib. 3. cap. 2. Vid. Jo. Sarisbur. supra, pag. 93.

2 Sentent. lib. 4. distinct. 24.

a Durand. Rational. lib. 2. cap. 1. num. 21, 22. Fenestel. de potestatib. Roman. lib. 1. cap. 5. * Polydor. de inventor. rerum, lib. 4. cap. 12.

CAP. VI.

Fagani et Duviani iter Romanum, et reditus in Britanniam. Eleutheri papæ epistola ad Lucium. Fagani et Duviani res gestæ in insula Avaloniæ. Antiquitatis ecclesiæ Glastoniensis assertio : et nova ab Ina et Dunstano facta restauratio. Privilegia varia a Saxonicis regibus eidem concessa. Arthuri donatio, et sepulchri inventio. Henrici II. et Edvardi III. diplomata. Possessiones et libertates ecclesiis a Lucio tributæ. Wintoniensis ecclesiæ antiquitates. Fundatio ecclesiæ S. Petri Westmonasteriensis, B. Mariæ Doverensis, et S. Martini Cantuariensis. De Cantabrigiensi et Bannochorensi gymnasio et Lucii regis exitu.

AD res aliquas, quæ a Fagano et Duviano sive Derwiano hic gestæ referuntur, jam progredimur: de quibus ita Galfridus Monemuthensis: "Restauratis omnibus, redierunt antistites Romam; et quæ fecerant a beatissimo papa confirmari impetraverunt. Confirmatione vero facta, reversi sunt in Britanniam compluribus aliis comitati: quorum doctrina gens Britonum in fide Christi in brevi corroborata fuit. Eorum nomina et actus in libro reperiuntur, quem Gildas de victoria Aurelii Ambrosii inscripsit. Quod autem ipse tam lucido tractatu paraverat, nullatenus opus fuit ut inferiori stylo renovaretur." Similia habet Rogerus Wendoverius, qui hæc ad annum gratiæ CLXXXIV. necnon Matthæus Parisiensis, Matthæus Westmonasteriensis, et Roffensis historiæ collector, qui ad annum CLXXXVI. referunt; quibus addantur et illi, alterius personati Gildæ, male tornati versiculi,

-sic disposita regione,

Doctores Romam repetunt: confirmat eorum

a Histor. Britannic. lib. 2. cap. 1. edit. Ascensian. lib. 4. cap. ult. edit. Heidelberg.

Dictus apostolicus factum; sunt inde reversi
Cum sanctis aliis; quorum doctrina fideles
Reddit et informat in Christi lege Britannos.

Ab his Roma redeuntibus ad Lucium perlatas fuisse existimant aliqui literas illas, quæ Eleutheri Romani episcopi circumferuntur nomine. Habentur eæ inter leges Edvardi Confessoris: tum in 'Apxalovouía Guilielmi Lambardi, Londini anno MDLXVIII. edita, tum in veterum legum exemplari, quod circa Edvardi I. tempora descriptum, olim in prætorio Londinensi, nunc in bibliotheca Cottoniana asservatur: atque etiam in vetusto libro regum MS. qui Breton nominatur. Anglice quoque ex variis antiquis exemplaribus eas transtulit Guilielmus Harrisonus: et datas fuisse asserit Commodo et Vespronio consulibus. Cujus hic fidem Guilielmus Camdenus est secutus: licet horum consulum nomen in MSS. quos mihi videre contigit nusquam occurrebat adscriptum. Constat vero Commodum una cum Vespronio secundum consulatum gessisse anno Christi CLXXIX. quod Eleutheri papæ temporibus melius quadrat, quam sequens &πɩypapǹ, ab interpolatore legum Edvardi, qui has literas primus nobis dedisse videatur, epistolæ huic præfixa: "Anno centesimo sexagesimo nono a passione Christi, scripsit Dominus Eleutherius papa Lucio regi Britanniæ, ad correctionem (vel petitionem potius, ut in Lambardi edito, et Bretonico MS. legitur) regis et procerum regni Britanniæ;" ubi notandum, authorem more Gallico annos vulgatæ nostræ æræ a passione Christi denominare; quos nos, multo ad veritatem propius, a nativitate vel incarnatione ejusdem dinumerare consuevimus. Sed en tibi ipsam epistolam, ex quinque codicibus inter se collatis expressam.

ELEUTHERI PAPÆ RESCRIPTUM AD LUCIUM BRITANNIÆ

REGEM.

"Petistis a nobis leges Romanas et Cæsaris vobis transmitti, quibus in regno Britanniæ uti voluistis. Leges Ro

b Et in lib. Consuetudinum Londinens. anno 12. Henrici VIII. edito.

• Harrison. descript. Britann. lib. 1. cap. 9.

d Camden. Britann. pag. 47.

manas et Cæsaris semper reprobare possumus; legem Dei nequaquam. Suscepistis enim nuper miseratione divina in regno Britanniæ legem et fidem Christi. Habetis penes vos in regno utramque paginam: ex illis Dei gratia per consilium regni vestri sume legem, et per illam Dei patientia vestrum rege Britanniæ regnum. Vicarius vero Dei estis in regno; juxta prophetam regem: Dominie est terra et plenitudo ejus, orbis terrarum et universi qui habitant in eo; et rursum juxta prophetam regem, Dilexisti justitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo lætitiæ præ consortibus tuis; et rursum juxta prophetam regem, Deus judicium tuum, &c. Non enim dixit judicium neque justitiam Cæsaris."

"Filii enim regis gentes Christianæ et populi regni sunt, qui sub vestra protectione et pace in regno degunt et consistunt: juxta evangelium; Quemadmodum gallina congregat pullos sub alis. Gentes vero regni Britanniæ et populi vestri sunt; quos divisos debetis in unum ad concordiam et pacem et ad fidem et ad legem Christi, et ad sanctam ecclesiam congregare, revocare, fovere, manu tenere, protegere, regere, et ab injuriosis et malitiosis et ab inimicis semper defendere."

"Væ regno cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt. Non voco regem [puerum] propter parvam et minimam ætatem; sed propter stultitiam et iniquitatem et insanitatem; juxta prophetam regem, Virik sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos, &c. Per comestionem intelligimus gulam, per gulam luxuriam, per luxuriam omnia turpia et perversa et mala; juxta Solomonem regem, In malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis."

"Rex dicitur a regendo, non a regno: rex eris dum bene regis; quod nisi feceris, nomen regis non in te constabit, et nomen regis perdes; quod absit. Det vobis

e Psalm. 24. ver. 1.

8 Ibid. 72. ver. 1.

i Eccles. cap. 10. ver. 16.

Sapient. cap. 1. ver. 4.

f Ibid. 45. ver. 7.

h Matth. cap. 23. ver. 37.

k Psalm. 55. ver. 23.

omnipotens Deus regnum Britanniæ sic regere, ut possitis cum eo regnare in æternum, cujus vicarius estis in regno prædicto."

Censuram vero non aliam hic adjicere libet, quam Herefordensis episcopi; brevem quidem illam, sed liberam et ingenuam: "Dem hac epistola si me oporteat sententiam ferre; non nimis profecto sapere seculum Eleutherianum confitendum reor."

Non prætereundum tamen, quod in Analectis suis Anglo-Britannicis monuit, vir non magis nostri juris quam universæ antiquitatis consultus, Johannes Seldenus; non" Lucio soli vicarii Dei titulum esse tributum, sed posterioribus etiam temporibus Anglorum subsequentes reges hoc nomine potitos esse: id quod Henrici de Bracton primarii Angliæ jurisconsulti testimonio confirmat : qui libro primo de legibus et consuetudinibus Angliæ, capite octavo, ita scripsit: "Quod sub lege [rex] esse debeat, cum sit Dei vicarius, evidenter apparet; ad similitudinem Jesu Christi, cujus vices gerit in terris; quia verax Dei misericordia, cum ad reparandum humanum genus ineffabiliter ei multa suppeterent; hanc potissimam elegit viam, quasi ad destruendum opus Diaboli, ut non virtute uteretur potentiæ, sed justitiæ ratione:" cui nos et aliud adjicimus, ex eodem Bractono desumptum, "Habet rex in manu sua omnia jura quæ ad coronam et laicalem pertinent potestatem, et materialem gladium qui pertinet ad regni gubernaculum. Habet etiam judicium et justitiam, quæ sunt jurisdictiones; ut ex jurisdictione sua, sicut Dei vicarius et minister unicuique tribuat quod suum fuerit." Et post: "Cum sit Dei vicarius; jus ab injuria, et æquum ab iniquo tenetur

D. Godwin. de convers. Britann. pag. 34. "Selden. Analect. lib. 1. cap. 6.

• Hilarius Romanus diaconus (vel quicunque author fuit quæstionum in Vetus et Nov. Test. Augustino perperam adscriptarum) quæstione 91. "Rex adoratur in terris, quasi vicarius Dei." oper. Augustin. tom. 3. app. pag. 82. et Plinius in panegyrico ad Trajanum: "Te dedit, qui erga omne hominum genus vice sua fungereris." Sic et Fletanus, de jure Anglican. lib. 1. cap. 17.

Bracton. lib. 2. cap. 24.

VOL. V.

K

« PredošláPokračovať »