Obrázky na stránke
PDF
ePub

Hinc Arnobius" "Tam velociter currit sermo ejus ut, cum per tot millia annorum in sola Judæa notus fuerit Deus, nunc intra paucos annos, nec ipsos INDOS lateat a parte orientis, nec ipsos BRITONES a parte occidentis. Ubique cucurrit velociter sermo ejus." Gildas vero inter tempus hoc summum Tiberii Cæsariis, quo lumen Evangelii per universum terrarum orbem spargi cœptum est, et rem a Romanis, (post acceptam a Boadicia regina, quam Leænam ille appellat dolosam, cladem illam maximam) adversus Britannos gestam, de qua proxime verba fecerat; hoc est, inter XXXVI. vulgatæ nostræ æræ Christianæ annum, et LXI. (quo a Paulino Suetonio recuperata iterum provincia est, cæsis Britannorum octoginta millibus) veritatis suæ radios Britanniæ primum indulsisse Christum significat. Unde inter gentes apostolorum ministerio ad fidem conversas, Britannos quoque connumerat Theodoretus libro nono Ελλήνων παθημάτων θεραπευτικῆς. Οἱ δὲ ἡμέτεροι ἁλιεῖς, inquit, καὶ οἱ τελώναι, καὶ ὁ σκυτοτόμος ἅπασιν ἀνθρώποις τοὺς εὐαγγελικοὺς προσενηνόχασι νόμους· καὶ οὐ μονον Ρωμαίους καὶ ὑπὸ τούτοις τελοῦντας, ἀλλὰ καὶ τὰ Σκυθικὰ καὶ τὰ Σαυροματικὰ ἔθνη, καὶ Ἰνδοὺς καὶ Αἰθίοπας, καὶ Πέρσας καὶ Σῆρας, καὶ Ὑρκανοὺς, καὶ Βακτριανοὺς, καὶ Βρεττανοὺς, καὶ Κίμβρους, καὶ Γερμανούς, καὶ ἁπαξαπλῶς πᾶν ἔθνος καὶ γένος ἀνθρώπων, δέξασθαι τοῦ σταυρωθέντος τοὺς vóμovs ávételσav. Nostri illi piscatores ac publicani, sutorque ille noster, cunctis nationibus legem evangelicam detulerunt. Neque solum Romanos, quique sub Romano vivunt imperio, sed Scythas quoque ac Sauromatas, Indos præterea, Æthiopas, Persas, Seras, Hyrcanos, BRITANNOS, Cimmerios et Germanos, utque semel dicatur, omne hominum genus, nationesque omnes induxerunt crucifixi leges accipere." Sed quisnam ex illo apostolorum choro ad Britannicas nostras insulas accesserit; non eadem est omnium authorum sententia.

S. JACOBUM Zebedæi filium, fratrem Johannis, abiisse in occidentem, multaque iis locis fecisse miracula; ex Anastasii patriarchæ Antiocheni libro de passionibus mar

y in Psalm. 147.

tyrum, Arabice scripto, quidam" referunt. Eundem "Hispaniæ et occidentalium locorum populis evangelium prædicavisse, et in occasum mundi lucem prædicationis infudisse" tradit etiam Isidorus in libro de patribus utriusque Testamentia et eum secutus Freculphus Lexoviensis", “Primum omnium apostolorum prædicavisse in oris occidentalibus" asserit quoque author chronici, quod Maximi Cæsaraugustani episcopi circumfertur nomine. Britannis, ille qui Flavii Lucii Dextri larvam induit, Hibernis Vincentius Bellovacensis prædicavisse illum affirmat. Sic enim prior in chronico, ad annum Christi XLI. "Rediens Jacobus Gallias invisit, ac Britannias, ac Venetiarumd oppida, ubi prædicat; ac Hierosolymam revertitur, de rebus gravissimis consulturus beatam Virginem et Petrum." Posterior, in speculo historiali, (in Basileensi etiam concilio, ab Alphonso Garsia de sancta Maria, Castellani regis oratore, productus) ita: "Apostolis diversa cosmi climata adeuntibus, nutu Dei Jacobus Hiberniæ oris appulsus, verbum Dei prædicavit intrepidus, ubi septem discipulos elegisse fertur: scilicet Torquatum, Secundum, Indalecium, Tisephontem, Eufrasium, Cecilium, Isichium, quorum collogio lolium extirparet, ac telluri aridæ et diu sterili semina verbi Dei committeret. Cumque dies immineret supremus, Hierosolymam cum eis perrexit, ibique martyrium subiit."

Verum Jacobum ab Herode occisum, priusquam apostoli divisi essent in "diversa cosmi climata" (ut cum Turpino loquitur Vincentius) ostendunt aliis: et quos ipse Vincentius secutus est authores. Turpinus in vita Caroli Magni, et Calixtus II. in libro de miraculis S. Jacobi apostoli, et translatione corporis ejus (si tamen idem utriusque operis author non fuerit) non in Hibernia, sed

a

Johan. Mariana, de adventu Jacobi in Hispaniam, cap. 7. cap. 72.

b Chronicorum tom. 2. lib. 2. cap. 4.

c Maxim. chronic. ad annum Christi 583.

d Vannes in Britannia Armorica. Vid. infra cap. 16.

e lib. 8. cap. 7.

Turpin. de gestis Caroli magni cap. 1.

Vid. Baronium, annal. tom. 1. ann. 44. sec. 1. cap. 14.

"Novem discipulos in

in Galæcia ista facta referunt. Galacia," ait in præfatione sua Calixtus", "dum adhuc viveret, apostolus elegisse dicitur: quorum septem, aliis duobus in Galæcia prædicandi causa remanentibus, cum eo Hierosolymis perrexerunt, ejusque corpus post passionem per mare ad Galæciam deportaverunt. De quibus beatus Hieronymus in suo martyrologio sic dixit, ac beato Chromatio scripsit: quod sepulto in Galacia beati Jacobi corpore, ab apostolis Petro et Paulo infulis episcopalibus apud Romam ordinantur, et ad prædicandum Dei verbum ad Hispanias, adhuc gentili errore implicatas, diriguntur. Tandem vero prædicatione sua innumeris gentibus illustratis, Torquatus Acci, Tisephonk Vergi, Secundus Abulæ, Indalecius Ursi, Cæcilius Eliberri, Esicius' Carsecæ, Eufrasius Eliturgi, scilicet Idibus Maii quieverunt."

Et ita sane in martyrologio Romano (quod Hieronymim nomine olim editum, supposita" quoque ejusdem ad Chromatium et Heliodorum epistola, confirmat Baronius) ut et in Bedæ, Usuardi, Notkeri et Adonis martyrologiis, ad Idus Maii, legimus; "Romæ hos a sanctis apostolis episcopos ordinatos, et ad prædicandum verbum Dei in Hispanias directos esse: cumque diversis urbibus evangelizassent, et innumeras multitudines Christi fidei subjugassent;" tandem in dictis Hispaniæ locis quievisse. In vetere Romanæ Ecclesiæ martyrologio, quod suo præfixit Ado, non aliud de illis dicitur, quam quod "Romæ ab apostolis ordinati sunt." In Britannico vero, quod describendum curavit Ricemarchus Sulgeni Menevensis episcopi filius, ne nominantur quidem. In apostolorum tamen catalogo, qui epistolæ ad Chromatium et Heliodo

MS. in bibliotheca Collegii Benedicti Cantabrig. et Coll. Baliol. Oxon, et D. Roberti Cotton.

al. Ctesiphon.

m Baron. de Martyrolog. Rom. cap. 9.

"Ibid. cap. 5, 6, 7.

al. Hesychius.

• Petro, sc. et Paulo, ut habet Gregorius VII. lib. 1. Registr. epist. 64.

P Habetur MS. in bibliotheca D. Guil. Bedelli Kilmorensis apud nos epis

copi.

VOL, V.

C

rum ibi subjicitur, de Jacobo legitur: "Hic Hispaniæ, et in occidentalia loca prædicavit: et sub Herode gladio cæsus occubuit." Addit Ordericus Vitalis Uticensis monachus, libro secundo ecclesiasticæ historiæ, septem ipsius discipulos cadaver ejus in Hispaniam detulisse, "et a rege Galliciæ susceptos, primum fidem et religionem Hiberis prædicavisse." An pro Hiberis Vincentius alicubi Hibernis exaratum repererit, aliis conjiciendum relinquo : certe hujusmodi aliquo errore dictos Jacobi discipulos ad Hiberniam translatos esse, a vero non est absimile.

SIMONEM ZELOTEM evangelii doctrinam "ad occidentalem oceanum, Britannicasque insulas" pertulisse, author est Nicephorus Callisti. Eundem" in Britannia crucifixum, occisum et sepultum esse," tradit in synopsi Dorotheus: astipulantibus etiam Græcorum menologiis'. In quibus ad Maii diem decimum de Simone ita scriptum legimus. Ὕστερον δὲ ἐν Βρετανίᾳ γενόμενος, καὶ πολλοὺς τῷ λόγῳ τοῦ εὐαγγελίου φωτίσας, ὑπὸ τῶν ἀπίστων σταυρωθεὶς καὶ τεθεὶς θάπτεται ἐκεῖ. Postremo in Britanniam profectus, cum multos evangelii verbo illustrasset, ab infidelibus crucifixus, illic sepultus est." In martyrologio tamen et breviario Romano, ut et in Bedæ, Usuardi, atque Adonis martyrologiis, ad Octobris diem octavum et vigesimum in Perside martyrium subiisse legitur.

SIMONEM PETRUM, "duodecim quidem annos esse versatum in oriente, viginti autem et tres annos transegisse Romæ, et in Britannia, et in civitatibus quæ sunt in occidente," retulit alicubi Eusebius Pamphili; siquidem Simeoni Metaphrasta credimus. Apud quem etiam legimus, Petrum in Britannia "longo tempore fuisse moratum, et multas gentes non nominatas attraxisse ad fidem Christi;" ad extremum vero, cum "verbo gratiæ multos illuminasset, et ecclesias constituisset, episcopos et pres

9 Niceph. hist. ecclesiast. lib. 2. cap. 40.

Menolog. tom. 2. Antiqu. lect. Henr. Canisii. Antholog. Græc. edit. Rom. ann. 1598. pag. 406. et Menæis edit. Venet. ann. 1588.

Metaphrast. commentar. de Petro et Paulo, ad diem 29. Junii, de quo vid. Baron, annal. tom. 1. an. 61. sec. 4.

byteros et diaconos ordinasset, XII. anno Cæsaris Neronis rursus Romam reversam esse."

S. PAULUM doctorem Gentium τὸν τὴν οἰκουμένην στα δεύσαντα, καὶ τῷ περὶ πίστεως δρόμῳ τὸν κόσμον μικρὸν άπоρývavтa, (ut de eo loquitur Basilius Seleuciensis) "ab oceano usque ad oceanum cucurrisse," affirmat Hieronymus": "imitantem Dominum suum et solem justitiæ, de quo legimus; ATM summo cœlo egressio ejus, et occursus ejus, usque ad summum ejus, ut ante eum terra deficeret quam studium prædicandi:" et post primam apologiam, cujus ipse in posteriore ad Timotheum epistola meminit, a Nerone dimissum, evangelium Christi in occidentis quoque partibus prædicavisse. Verba apostoli sunt: "In prima mea defensione nemo mihi adfuit; sed omnes me dereliqueruut. Non illis imputetur. Dominus autem mihi adstitit, et confortavit; ut per me prædicatio impleatur, et audiant omnes gentes." In quem locum Theodoretus: "Quando," inquit, "appellatione usus, Romam a Festo missus est, defensione audita fuit absolutus, et in Hispaniam profectus est, et ad alias gentes excurrens, eis doctrinæ lucem attulit;" atque, ut alibi addit idem", "Insulis quæ in mari jacent, utilitatem attulit." Unde de eo Venantius Fortunatusa :

Transiit Oceanum, vel qua facit insula portum,

Quasque Britannus habet terras, quasque ultima Thule.

Et Sophronius patriarcha Hierosolymitanus, in sermone de natali apostolorum, Paulum Hispanis et Britannis evangelium prædicasse significat: quod tamen ex aliorumb

Terræ habitabilis stadia percurrentem, et cursu pro fide suscepto mundi an gustias demonstrantem. Basil. Seleuc. orat. 2. (sive de Adamo I.)

Hieron. com. in Amos, cap. 5.

w Psal. 19. ver. 6.

* Hier. in catal. Script. eccl. in Paulo, et Hilduinus in Areopag. et Ado in libello de festiv. apost.

2 Tim. cap. 4. ver. 16, 17.

z Theodoret. in Psal. 116.

a libro 3. de vita Martini.

b Madgeburgens. Centur. 1. lib. 2. cap. 2. Rob. Person. de 3. convers. Angliæ, part. 1. cap. 1. sec. 22. Jo. Pits. tom. 1. relat. Anglic. pag. 11.

« PredošláPokračovať »