Obrázky na stránke
PDF
ePub

fide refero, mihi enim ipsi auctorem videre nondum contigit. Vetus quoque interpres sermonis Chrysostomic de Pentecoste, ab Hispaniis "in ultimas partes" terræ eum cucurrisse innuit. Denique "tanquam cœlestis quædam volucris orbem habitabilem circumcirca peragrans; triginta et quinque annis evangelico pro Christo certamine peracto," ut scribit Nicephorus, Romæ demum sub Nerone martyrio cursum consummavit.

Aristobulum quoque cujus ipse in epistola ad Romanos meminit, Britannorum episcopum a Paulo ordinatum, in Menæcis Græcorum invenio: ubi Aristobuli ad decimum quintum diem Martii, hujusmodi fit commemoratio: "Oτος ἦν εἷς τῶν ἑβδομήκοντα μαθητῶν, ἠκολούθησε δὲ τῷ ἁγίῳ ἀποστόλῳ Παύλῳ, κηρύττων τὸ εὐαγγέλιον εἰς πᾶσαν τὴν οἰκουμένην διακονῶν αὐτῷ· ὑφ ̓ οὗ καὶ χειροτονεῖται ἐπίσκοπος εἰς τὴν τῶν Βρετανῶν χώραν, αγρίων ἀνδρῶν καὶ ὠμοτάτων παρ ̓ ὧν ποτὲ μὲν τυπτόμενος, ποτὲ δὲ καὶ κατὰ τῆς ἀγορᾶς συρόμενος, πολλοὺς ἔπεισε τῷ Χριστῷ προσελθεῖν· ὅθεν καὶ ἐκκλησίας συστησάμενος, καὶ πρεσβυτέρους καὶ διακόνους ἐν αὐτῇ καταστήσας, ἐτελειώθη. Ε septuaginta discipulis erat hic unus, sequutus est autem S. Paulum, prædicans evangelium, et ubique terrarum ministrans illi. A quo et episcopus ordinatus est in Britannorum regionem, ferorum

c Tom. 3. Latin. edit. Paris. ann. 1546. et Basil. ann. 1558.

4 Οἷά τις πτηνὸς αἰθέριος ὁ Παῦλος διέθει, κύκλῳ διατρέχων τὴν οἰκουμένην. Nicephor. Callist. ecclesiast. histor. lib. 3. cap. 1. καθάπερ ύποπτε ρός τις πᾶσαν διαδραμὼν τὴν οἰκουμένην ἐσαγήνευσε. Menæa Græc. Jun.

29.

• Πᾶσαν σχεδὸν τὴν γῆν διελθὼν, καὶ ἐπὶ πέντε καὶ τριάκοντα ὑπὲρ Χριστοῦ τῷ εὐαγγελίῳ διαθλεύσας ἐνιαυτοῖς. Niceph. hist. eccles. lib. 12. cap. 34. Vix triginta annorum spatio et Romanos, et Persas, et Parthos, et Medos, et Indos, et Scythas, et Sauromatas, et Sarracenos, et omne prorsus humanum genus sub jugum mitteret veritatis, &c. Chrysost. homil. 4. de laudib. Pauli. Clemens in epistola ad Corinthios pag. 8. de eodem : Κῆρυξ γενόμενος ἐν τῇ ἀνατολῇ καὶ ἐν τῇ δύσει, τὸ γενναῖον τῆς πίστεως αὐτοῦ κλέος ἔλαβεν δικαιοσύνην διδάξαι ὅλον τὸν κόσμον, καὶ ἐπὶ τὸ τέρμα τῆς δύσεως ἐλθὼν, καὶ μαρτυρήσας ἐπὶ τῶν ἡγουμένων, οὕτως ἀπηλλάγη τοῦ κόσμου, In oriente ac occidente verbi præco factus, illustrem fidei suæ famam sortitus est, in justitia mundum universum instruens, et ad occidentis terminos veniens, et sub imperatoribus martyrium subiens, sic e mundo migravit.

f Rom. cap. 16, ver. 10.

et sævissimorum hominum. A quibus aliquando quidem verberibus affectus, aliquando etiam per forum tractus, multis persuasit ut Christo se adjungerent. Unde et ecclesiis constitutis, et presbyteris et diaconis in ca ordinatis, vitam consummavit."

Similiter et apud Dorotheum in synopsi, Aristobulum episcopum Britanniæ factum fuisse legimus: et in fragmento, quod Helecæ Cæsaraugustani episcopi nomine habetur editum: "Britannis celebris est memoria multorum martyrum, præcipue S. Aristobuli unius de LXXII. discipulis, qui dictus est etiam Zebedæus (Pater Jacobi, et Joannis martyris, Mariæ Salome) qui cum Petro Romam petivit. Inde relictis domesticis suis, missus in Angliam episcopus, occubuit martyr in secundo anno imperatoris Neronis sævissimi." Ita enim pagina 108. editionis Cæsaraugustanæ habetur. Verum quæ parenthesi inclusimus, sic sunt corrigenda: "Pater Jacobi et Joannis, maritus Mariæ Salomes." In sequente enim pagina, Concordia Petri apostoli uxor, Aristobuli et Salomes filia fuisse. perhibetur." S. Petrus," inquit author, "in honore habetur in Hispaniis, et ejus uxor Concordia passa Romæ sub Nerone, non multo prius quam ipse pateretur. Fuit hæc, ut docet M. Maximus in commentariis ad epistolam S. Petri, filia Aristobuli vel Zebedæi, et Salomes; socrus etiam Andreæ, qui duxit alteram sororem Concordiæ, et Jacobi et Joannis. Fuit autem Aristobulus cognomento Zebedæus, frater Barnabæ apostoli Domini." Hæc ille : cui de Petro, ducente in uxorem filiam Aristobuli, fratris Barnabæ apostoli, astipulantur etiam Græci apud Metaphrastam in commentario de Petro et Paulo, et in Menæis, ad XXIX. Junii diem.

In fine posterioris ad Timotheum epistolæ, commemorantur simul ab apostolo Pudens, et Linus, et Claudia. Linum, primum Ecclesiæ Romanæ episcopum a Paulo ordinatum, Claudia filium fuisse innuit Pseudo-Clemens". Patrem vero Lini Herculanum quendam fuisse liber pon

2 Tim. cap. 4. ver. 21.

lib. 7. Constitutionum apostolicarum, cap. 47.

tificalis asserit. Nostri Claudiam natione Britannam, et Pudentis uxorem fuisse, ex Martiale poeta colligunt: quii de Claudia ita cecinit:

Claudia cæruleis cum sit Ruffina Britannis

Edita, cur Latiæ pectora plebis habet?

Quale decus formæ ? Romanam credere matres
Italides possunt, Atthides esse suam.
Dii bene, quod sancto peperit fœcunda marito

Quot sperat generos, quotque puella nurus.
Sic placeat superis, ut conjuge gaudeat uno,
Et semper natis gaudeat illa tribus.

Atque iterum de nuptiis Pudentis et Claudiæ :

Claudia, Rufe, meo nubit peregrina Pudenti ;
Macte esto tædis, o Hymenæe, tuis.
Tam bene rara suo miscentur cinnama nardo,
Massica Thesæis tam bene vina favis.
Nec melius teneris junguntur vitibus ulmi,
Nec plus lotos aquas, littora myrtus amat.
Candida perpetuo reside Concordia lecto,

Tamque pari semper sit Venus æqua jugo.
Diligat ipsa senem quondam : sed et illa marito

Tunc quoque cum fuerit, non videatur anus.

Quod epigramma cum ad Rufum de Pudente scriptum fuerit: Thomas Dempsterus', homo multæ lectionis, sed nullius plane judicii, ipsi Pudenti nomen etiam Rufi apposuit, ut inde fortasse disceremus, quare uxor illius "Claudia Romano cognomento assumpto Rufina dicta" fuerit: pari nempe acumine, quo eandem Claudiam "inter matronas laude continentiæ clarissimas numerare Plutarchumm" idem asserit: cum is Kλavdíaç rñç Taλaιaç Claudiæ illius priscæ, Vestalis utique illius nominatissimæ,

Quæ contra satis Albulam tumentem

Duxit virgineo ratem capillo :

Non hujus, quæ eodem cum illo vixit seculo, mentionem

i Martial. lib. 11. epigram. 53.

k Id. lib. 4. epigram. 13.

1 Dempster. Historiæ ecclesiastica (quam vocat) lib. 3. num. 102.

m lib. de conjug. præcept. ad finem.

Sidon. Apollinar. in Propemptico ad libellum. Carm. 24.

faciat. Et quo Pudentem maritum, centurionem aut primipilarem in Britannia vel Germania militantem, exulem in Scotiam, ob Christianæ pietatis professionem, extra Romani imperii fines, relegatum fuisse colligit, ex illo Martialis carmine:

Cernere Parrhasios dum te juvat, Aule, triones
Cominus et Scythici sidera ferre poli.

Ubi argutissimus criticus Scotici vocabulum, pro Scythici, reponendum esse conjicit: oblitus, apud Claudianum, Apollinarem Sidonium ac veteres illos, primam Scotici nominis syllabam semper productam legi; et in antiquis manuscriptis Scottos geminata litera passim exarari consuevisse. Neque sui dissimilis est, quum addit, Personium "probare in conversione Anglicana Claudiam non potuisse esse Anglam," quasi quisquam eam Dempsteri insaniret insaniam, ut Claudiæ temporibus Angliam quæreret in Britannia: aut id argumentatione sua conficere non conaretur Personius, B. Claudiam cujus Paulus meminit, non fuisse Britannam illam, cujus formæ decus Trajano imperante Martialis laudaverit; et consequenter, absque ullo fundamento vel Scotam constitui vel Anglam. Quanquam argumentum illud, quo potissimum ille nititur, a temporis ratione deductum, non multum urgeat. Neque enim si in undecimo quem citavimus epigrammatum libello occurrunt aliqua sub tertio vel Nervæ vel Trajani consulatu conscripta carmina; sequetur, et reliqua omnia eodem tempore fuisse composita. Et licet sub Trajano mortem poeta obierit: senem tamen decessisse cogitandum est, et prius familiariter usum esse Silio Italico, secundi belli

⚫ Martial. lib. 6. Epigram. 58.

P Rob. Person. de convers. Ang. part. 1. cap. 1. sec. 18. Vid. Is. Pontani hist. Gelricæ lib. 1. pag. 72.

9 Martial. lib. 11. epigram. 4.

Et qui purpureis jam tertia nomina fastis,

Jane, refers Nervæ.

Trajanus vero post adoptionem, Nerva etiam dictus est: ut apud Ælianum, in Tacticorum procmio ad Hadrian. Imp. Ἐπεὶ δὲ τῷ Θεῷ πατρί σου Νέρους συμβαλών, &c.

Punici scriptore: quo consulatum gerente, Neronem interiisse, et alii authores confirmant, et ipse Martialis' significat illis de Silio versiculis :

Postquam bis senis ingentem fascibus annum

Rexerat, asserto qui sacer orbe fuit :
Emeritos Musis et Phoebo tradidit annos,

Proque suo celebrat nunc Helicona foro.

Nerone vero summam rerum obtinente (et quidem, ut pluribus placet, sub finem imperii illius) a Paulo illa scripta. est epistola, in qua Timotheum salutant Pudens et Linus et Claudia. Sed de his in capite tertio iterum etiam erit dicendi locus.

Martial. lib. 7. Epigram. 63.

« PredošláPokračovať »