Obrázky na stránke
PDF
ePub

CAP. II.

De duodecim Philippi discipulis, et Josepho Arimathæensi, Glastoniensium monachorum traditiones; veterum nominibus fucatæ, et in Europæorum generalibus conciliis venditatæ.

AD Glastoniensium monachorum, de Josepho Arimathæensi et ejus sociis, traditiones nunc venio: quas etsi Normannorum adventu antiquiores non existimem, et posteriorum temporum superstitionem plane redoleant; tamen qualescunque sunt, ex Guilielmi Malmesburiensis de antiquitate Glastoniensis ecclesiæ libello exhibere visum est. Sic igitur ille, præmissa præfatione ad Henricum Blesensem, Henrici I. regis ex Adela sorore nepotem, Wintoniensem tum episcopum et Glastoniensem abbatem, archæologiam suam ab apostolicis exorditur temporibus.

"Post Dominicæ resurrectionis gloriam, ascensionisque triumphum, ac Spiritus paracliti de supernis missionem (qui discipulorum corda temporalis pœnæ adhuc formidine trepidantia replevit, scientiam omnium linguarum tribuendo) erant omnes credentes simul cum mulieribus, et Maria matre Jesu, ut Lucas narrat evangelista et verbum Dei disseminabatur, crescebatque numerus credentium quotidie; eratque omnibus cor unum et anima una. Invidiæ ergo

facibus accensi sacerdotes Judæorum cum Pharisæis et Scribis, concitaverunt persecutionem in Ecclesia, interficiendo protomartyrem Stephanum, et fere a finibus suis omnes procul pellentes. Hac igitur persecutionis procella sæviente, dispersi credentes petierunt diversa regna terrarum a Domino sibi delegata, verbum salutis gentibus propinando. Sanctus autem Philippus, ut testatur Frecul

phus libro secundo, capitulo quarto, regionem Francorum adiens gratia prædicandi plures ad fidem convertit et baptizavit. Volens igitur verbum Christi dilatari, duodecim ex suis discipulis elegit, et ad evangelizandum verbum vitæ misit in Britanniam: quibus, ut ferunt, charissimum amicum suum Joseph ab Arimathia, qui et Dominum sepelivit, præfecit. Venientes igitur in Britanniam anno ab incarnatione Domini sexagesimo tertio, ab assumptione beatæ Mariæ decimoquinto, fidem Christi fiducialiter prædicabant. Rex autem barbarus cum sua gente, tam nova audiens et inconsueta, omnino prædicationi eorum consentire renuebat, nec paternas traditiones commutare volebat: quia tamen de longe venerant, vitæque eorum exigebat modestia; quandam insulam sylvis, rubis atque paludibus circundatam, ab incolis Ynswitrin nuncupatam, in lateribus suæ regionis ad habitandum concessit. Postea etiam alii duo reges pagani successive comperta vitæ eorum sanctimonia, unicuique eorum unam portionem terræ concesserunt; ac ad petitionem ipsorum, secundum morem gentis, brevia dictas duodecim hidas confirmaverunt. Unde et duodecim hidæ per eos adhuc, ut creditur, nomen sortiuntur."

"Prædicti itaque sancti in eodem deserto conversantes, post pusillum temporis visione archangeli Gabrielis admoniti sunt ecclesiam in honore sanctæ Dei genitricis et virginis Mariæ, in loco cœlitus eis demonstrato construere. Qui divinis præceptis non segniter obedientes, secundum quod eis fuerat ostensum, quandam capellam, inferius per circuitum virgis torquatis muros perficientes, consummaverunt in anno post passionem Domini tricesimo primo, post assumptionem gloriosæ virginis decimo quinto, et deformi quidem schemate, sed Dei multipliciter adornatam virtute. Et cum hæc in hac regione prima fuerit; ampliori eam dignitate Dei filius insignivit, ipsam videlicet in honore suæ matris dedicando. Duodecim igitur sancti sæpius memorati, in eodem loco Deo et beatæ virgini devota exhibentes obsequia; vigiliis, jejuniis et orationi

Literis.

bus vacantes, ejusdem virginis auxilio ac visione (ut credi pium est) in omnibus necessitatibus refocillabantur. Hæc autem ita se habere, tum ex charta beati Patricii, tum ex scriptis seniorum cognoscimus."

Addit præterea Malmesburiensis, ad Glastoniensis ecclesiæ antiquitatem comprobandam, et sequens testimonium: "Monachus quidam Glastoniæ, Godefridus nomine, (de cujus epistola hoc capitulum assumpsimus) tempore Henrici Blesensis, abbatis Glastoniensis, cum in pago Parisiacensi apud sanctum Dionysium moraretur; senior quidam ex monachis interrogavit eum: quo genus, unde domo? Respondit, Normannum, e Britanniæ monasterio quod Glastingeia dicitur, monachum. Papæ, inquit, an adhuc stat illa perpetuæ virginis et misericordiæ matris vetusta ecclesia? Stat, inquit. Tum ille lepido attactu caput G. Glastoniensis demulcens, diu silentio suspensum tenuit, ac sic demum ora resolvit; hæc gloriosissimi martyris Dionysii ecclesia, et illa de qua te asseris, eandem privilegii dignitatem habent: ista in Gallia, illa in Britannia uno eodem tempore exortæ, a summo et magno pontifice consecratæ. Uno tamen gradu illa supereminet: Roma etenim secunda vocatur."

Refert Cæsar Baronius ex actis Mariæ Magdalenæ et sociorum, dispersione facta post mortem Stephani, "Lazarum, Mariam Magdalenam, Martham, et Marcellam pedissequam, in quos Judæi majori odio exardescebant, non tantum Hierosolymis pulsos esse, sed una cum Maximino discipulo, navi absque remigio impositos, in certum periculum mari fuisse creditos: quos divina providentia Massiliam tradunt appulisse." Additque ex historia Anglorum, quæ manuscripta habetur in bibliotheca Vaticana, sed (quod ille tacet, et nos suo loco patefaciemus) nostris temporibus scripta, "comitem ejusdem discriminis Josephum ab Arimathæ a nobilem decurionem; quem tradunt ex Gallia in Britanniam navigasse, illicque post prædica

b Baron. annal. tom. 1. ann. 35. sec. 5. Vid. Petrum de Natalibus, lib. 6. cap. 124. Melchiorem Inchofer, de veritate epistolæ B. Mariæ ad Messanenses, cap. 13. et Fran. Bosquet. eccles. Gallican. hist. lib. 1. sec. 3.

tum evangelium diem clausisse extremum." In PseudoDextri quoque chronico, ad annum Christi XLVIII. similiter legimus; " Hierosolymitani Judæi vehementer infensi B. Lazaro, Magdalenæ, Marthæ, Marcellæ, Maximino, Josepho ab Arimathia nobili decurioni, et aliis plurimis ; navi sine remigio velisque, ac sine gubernatore eos imponunt, et exulare mandant: qui per vastum mare divinitus delati, ad Massiliensem portum incolumes appellunt." Et in fragmento Helecæ attributo; "Fama est, Magdalenam Lazari sororem, cum Lazaro, Maximo atque Chelidonio, Marcella, Josepho ab Arimathia, venisse in Galliam Aquitanicam; ibique prædicasse Domini Jesu sanctum evangelium: ut docent luculenter Gallorum historiæ, et est traditio ubique satis recepta illius regionis." Quod autem de Philippi in Galliis apostolatu habet Freculphus a Malmesburiensi citatus; ex Isidori libro de patribus utriusque Testamenti ad verbum expressit. Apud utrumque enim legimus, Philippum Gallis prædicasse Christum, barbarasque gentes, vicinasque tenebris, et tumenti oceano conjunctas, ad scientiæ lucem, fideique portum deduxisse." Neque hic mihi Baroniid conjectura placet, Isidori ista a Gallis nostris ad Galatas Asiaticos traducentis: multoque minus, nuperi operum Isidori editoris, Jacobi Breulii temeritas, Galatis pro Gallis in ipso textu, sine ulla veteris lectionis commemoratione, reponentis. Nam præterquam quod Isidorus in hoc ipso opere, capite secundo et octogesimo et in officio Toletano, quode Gothicum et Mozarabum vulgo appellatur: itemque Julianus Toletanus archiepiscopus in Nahum prophetam scribens, et Beda (vel quicunque author fuit collectaneorum et florum ad calcem tertii tomi operum ipsius adjectorum) Philippo Galliam assignant: idemque "Gallis prædica

66

Vid. cap. 74.

d Baron. tom. 1. ann. 44. sec. 32. et eum secutus Jacobus Valdesius, de dignitate reg. Hisp. cap. 6. sec. 56.

e Offic. Mozar. in festo S. Jac. tomo 2. Auctarii bibliothecæ patrum, edit. Paris. ann. 1610. col. 1659. in Hymno de S. Jacobo quem inde desumptum commentario suo in Dextri chronicon inseruit Franc Bivarius, pag. 86.

f Ibid. col. 205.

visse Christum" legitur, in libello de festis apostolorum, qui in Hieronymiano martyrologio manuscripto habetur, ex quo pleraque omnia in librum suum de patribus novi Testamenti transcripsit Isidorus: illa barbararum gentium oceano conjunctarum mentio, Europæos Gallos, non GalloGræcos ab Isidoro intellectos esse satis evincit.

Quod vero Josephi Arimathæensis opera in gentibus Britannicis ad fidem perducendis Philippus usus fuerit, id totum ex Glastoniensium monachorum lacunis haustum est a quibus et barbari illi manarunt versiculi, ex chronicis quibusdam de rege Arvirago agentibus citatis:

Intrat Avalloniam duodena caterva virorum ;
Flos Arimathææ Joseph est primus eorum.
Josephes ex Joseph genitus patrem comitatur ;
His aliisque decem jus Glastoniæ propriatur.

Atque ex aliis, paris elegantiæ, isti :

Joseph cum sociis jussit transire Philippus
Ad terram Britonum divinum promere verbum.
Fert hos camisia qui promissum tenuerunt :
Navigio ceteri terræ mox applicuerunt.
Regi consuluit Joseph tunc credere Christum :
Arviragus renuit rex hoc, nec credit in ipsum.
Glastoniæ bis sex hidas dedit Arviragus rex:
Joseph cum sociis jura reliquit eis.

Anno trigeno primo post vulnera Christi,
Ecclesiam virgis faciunt cum laudibus isti.

Habetur et hodie Welliæ in ædibus D. Thomæ Hugonis equitis aurati, tabula ænea, columnæ Glastoniensis ecclesiæ olim affixa: cui incisum legitur: "Anno post passionem Domini XXXI. duodecim sancti, ex quibus Joseph ab Arimathia primus erat, huc venerunt, qui Ecclesiam hujus regni primam in hoc loco construxerunt, quam Christus in honorem suæ matris et locum pro eorum sepultura præsentialiter dedicavit." Est etiam penes nobi

Joh. Capgrav. in vita Josephi. Tabula magna Glastoniensis.
Ex appendice chronici Glastoniensis, MS. in bibliotheca Cottoniana.

i Habetur ineptissima hæc fabella in magna Glastoniensis ecclesiæ tabula, et apud Capgravium in vita Josephi.

« PredošláPokračovať »