Obrázky na stránke
PDF
ePub

partim ille vitando suppressit, partim multa in se verba retorquendo tota obscuritate confudit, aliqua magis falsis argumentis quam vera ratione ut ad tempus poterat videri, purgavit negando, alia falsa interpretatione vertendo. Sed utinam, quod optandum magis est, etiam se ille ad veram fidei viam ab illo sui tramitis errore convertat, ut cupiat velitque purgari; considerans quotidianam Dei gratiam, adjutoriumque cognoscens, ut videatur verum, et approbetur ad omnibus manifesta ratione correctus, non gestorum judicio sed ad Catholicam fidem corde converso. Unde non possumus illorum nec culpare nec approbare judicium, cum nesciamus utrum vera sint gesta, aut si vera sunt, illum constet magis subterfugisse, quam se tota veritate purgasse. Qui si confidit novitque non nostra dignum esse damnatione, quod dicat jam totum hoc se refutare quod dixerat; non a nobis accersiri, sed ipse debet potius festinare ut possit absolvi. Nam si adhuc taliter sentit; quando se nostro judicio quibusvis acceptis literis, cum sciat damnandum esse, committet? Quod si accersendus esset; ab iis melius fieret, qui magis proximi et non longo terrarum spatio videntur esse disjuncti. Sed non deerit cura, si medicinæ præbeat ille materiam. Potest enim damnare quæ senserat, ac datis literis erroris sui, ut regressum ad nos decet, veniam postulare."

Scripsisse Innocentium "Decretum occidentalium ecclesiarum, et orientalium, adversus Pelagianos datum, quod postea successor ejus papa Zosimus latius promulgavit," refert Gennadius. Ubi Innocentii temporibus et ab occidentalibus, et orientalibus ecclesiis rejectos fuisse istos observa. De occidentalibus id ita confirmat Photius: “ Εξεβλήθσαν οἱ οὕτω φρονοῦντες τῆς ἐκκλησίας, ὡς αἱρετικοὶ, ἐν τοῖς χρόνοις Θεοφίλου τοῦ ̓Αλεξανδρείας καὶ Ἰννοκεντίου Ρώμης, ὑπὸ τε Ρωμαίων, καὶ "Αφρων, καὶ τῶν λοιπῶν δυτικῶν ἐπισκόπων. Ejecti sunt qui ita senserunt ex Ecclesia, velut hæretici, temporibus Theophili Alexandrini et Innocentii Romani antistitis, et a Romanis et ab

66

w Al. Latinis; male.

y Phot. bibliothec. num. 54.

VOL. V.

* Gennad. catalog. vir. illust. cap. 43.

X

Afris et a reliquis occidentalibus episcopis:" de orientalibus confirmat Eusebius in epistola", post mortem quidem Innocentii sed ante publicatum decretum Zosimi, ad Cyrillum patrui Theophili successorem scripta, adversus Valerianum quendam, servilis conditionis hominem, Pelagianam hæresim Alexandrinæ ecclesiæ invehere molientem. "Quomodo nunc," inquit ille, "cum beatæ memoriæ Innocentius Pelagium Celestiumque cum suis capitibus condemnans, cunctis eos abjicientibus orientalibus, Alexandrina ecclesia in communionem receperit ; quæ sola et prima inter comprovinciales suos tales refutare debuerat? Sed ille est pestifer, de quo sanctitudini tuæ ante annum scripseram, signifer et confœderatus eorum Valerianus ventriloquus; qui gulæ operam præbens, quicquid otiosum suæ adulationis invenerit, ibi sanctos ac fidelissimos nunciat. Sed non illum liberum putet tua beatitudo: servus est Ariminensis possessionis illustrissimi Valerii Comitis: quem, propter reverentiam tui amoris, repetendum a te, interim fieri siluimus."

Hoc autem anno vita functus est Innocentius, IV. Idus Martii, qui dies memoriæ ejus in Bedæ martyrologio recte habetur assignatus. In libro quidem pontificali, V. Calendas Augusti sepultus fuisse dicitur: eodemque die in Romano, ut et in Usuardi ac Rabani martyrologio, ejus obitus est consignatus. Verum mense Martio post Innocentium Romanæ Ecclesiæ præfuisse hoc anno Zosimum, ex Paschasino Lilybetano et Prospero constare arbitror. Nam" tempore Zosimi, anno consulatus Honorii Augusti XI. et Constantii II. (id est, hoc ipso anno CCCCXVII.) cum declinaretur ne X. Calendarum Maiarum die pascha teneretur, celebratum fuisse VIII. die Calendarum Aprilis" in epistola ad Leonem I. Romanum pontificem testatur Paschasinus: eundemque Zosimum "anno uno, mensibus novem, diebus novem," Romanæ Ecclesiæ episcopatum tenuisse, in chronico author est Prosper: qui a fine se

z Baron. ann. 417. sec. 15.

a Inter 63. et 64. Leonis epistol. edit. Paris. ann. 1618.

quentis anni, sive XXVI. die Decembris (in quo et Bedæ et Romanum martyrologium decessisse Zosimum consentit) retro numerati, ad XVIII. Martii hujus anni nos perducunt: qui dies integra hebdomada paschalem Dominicam a Paschasino indicatam antecedit, sex vero dierum spatio, quod sedis vacationi tribuendum, excessum Innocentii in Bedæ martyrologio annotatum subsequitur. Unde Baronii chronologia corrigenda, qui "post Innocentii obitum, interlapsis diebus viginti duobus (ut ille appellat) interregni, Zosimum subrogatum esse die XIX. mensis Augusti; et sedisse annum unum, menses quatuor, et dies septem," statuit.

b Baron. ann. 417. sec. 17.

c Id. ann. 418. sec. 75.

x 2

CAP. X.

Rerum contra Pelagium et Celestium, Zosimi et Bonifacii proximorum Inno. centii successorum temporibus, gestarum historia. Quomodo Zosimus eorum causam primo vehementer egerit, nec minus vehementer postea condemnaverit. Africanorum contra eos episcoporum zelus, et frequentibus ad Zosimum missis literis, et anathematismis in duabus plenariis synodis adversus nefariam hæresim promulgatis, luculenter expressus. Quibus legibus et ipsos hæresiarchas et eorum sectatores Romani imperatores coercuerint: et quomodo funesta hæc Ecclesiæ pestis profligata tandem fuerit, atque in toto orbe condemnata.

MORTUO Innocentio, contra Pelagianos ad S. Paulinum Nolanum episcopum ab Augustino et Alypio missa est epistola: in qua, commemoratis literis ab Africanis præsulibus ad Innocentium pridem scriptis, de responso illius et subsecuto successu adjiciuntur ista: "Ad omnia nobis ille rescripsit eodem modo quo fas erat atque oportebat apostolicæ sedis antistitem. Quæ omnia modo legere poteris, si eorum forte ad te vel nulla vel non cuncta pervenerant: ubi videbis servata erga hominem moderatione quæ debuit, ne damnaretur si prava damnaret, ipsum tamen novellum et perniciosum errorem sic ecclesiastica auctoritate compressum, ut multum miremur esse adhuc quosdam qui per quemlibet errorem gratiæ Dei conentur obsistere; si tamen hæc gesta didicerunt." Habenturque ibidem "capitulaa excerpta ex gestis habitis contra Pela

a Ann. CCCCXVII.

b Augustin. de dono perseverant. cap. 21.

Augustin. epist. 186. op. tom. 2. pag. 663.

d Edita ea sunt in Isidori Mercatoris collectione, inter epistolas Leonis P. num. 72. fol. 177. edit. Paris. ann. 1525. et ad calcem commentar. Gabr. Vazquez in primam secundæ Thoma; ex codice Monasterii montis Cassini.

gium hæreticum, et alia de libellis ejus, quæ in Palæstina synodo sibi objecta damnare compulsus est :" cum proœmio etiam illo quod ab Africanis episcopis adjectum fuisse putavit Baronius, et tanquam rarum aliquod monumentum ex Cresconiana collectione annalibus suis intexuit; et epilogo, quem pro synodi Diospolitanæ canone per errorem amplexus est vir doctissimus, qui sub Petri Aurelii nomine ad' octo causas respondit Jesuiticæ Spongiæ præambulas. Pleniorem vero rerum istarum descriptionem Augustinus, integra Diospolitanæ synodi acta jam nactus, singulari ad Aurelium tractatu edito explicavit. Liber ille, quem periisse existimaverat Baronius, apud Fesulanos in bibliotheca canonicorum regularium abbatiæ S. Bartholomæi a Davide Rothæo Hiberno primum repertus", indeque a Petro Lombardo item Hiberno extractus, Marci Velseri et Davidis Hoeschelii opera Augustæ Vindelicorum in lucem postea est productus, atque etiam a Francisco Suarez ad finem sexti sui prolegomeni de gratia appositus. Is in Fesulano exemplari, de gestis Pelagii, in indiculo Possidii contra gesta Pelagii, in Prospero', et ipso Augustino multo rectius, de gestis Palæstinis est inscriptus. Nec ita multo post ab eodem Augustino scripta est epistola centesima et octogesima septima ad Dardanum; in qua, suam intentionem contra hæresim Pelagianam, non expresse nominatam, maxime vigilavisse profitetur.

Hoc interim spatio Celestius, ex Asia Romam profectus, coram novo pontifice (quem magis sibi benevolum expectabat quam Innocentium expertus fuerat) sese stitit, eique purgationis suæ libellum obtulit: ubi cumm fidem

e Baron. ann. 415. sec. 21.

g Baron. ann. 415. sec. 20.

Resp. ad caus. 4. pag. 445.

h Post mille centenos annos inventus ab illustri et docto viro Davide Rothæo Hiberno in bibliotheca Fesulana canonicorum regularium in Hetruria liber de gestis Pelagii contra adversarios gratiæ, ab eodemque extractus per illustriss. D. Petrum Lombardum archiepiscopum Armachanum totius Hiberniæ primatem: ut notat in præfatione ad lectorem Francisci Assisiatis opusculis a se editis præfixa, Lucas Waddingus Hibernus.

Prosper. contra Collator. cap. 42. k Augustin. de peccat. Original. cap. 14. 1 Id. Retractat. lib. 2. cap. 47, 49. m Id. de peccat. Original. cap. 23.

« PredošláPokračovať »