Obrázky na stránke
PDF
ePub

Ealdcirc, id est, vetusta ecclesia dicta est, ita ille disserens introducitur. "Ostenderunt mihi fratres scripta sanctorum Phagani et Deruviani: in quibus continebatur, quod duodecim discipuli sanctorum Philippi et Jacobi ipsam vetustam ecclesiam construxerant in honore prælibatæ advocatricis nostræ, B. Mariæ virginis, per doctrinamentum beati archangeli Gabrielis. Insuper et quod Dominus eandem ecclesiam cœlitus in honore suæ matris dedicaverat: et quod tres reges pagani ipsis duodecim, ad eorum sustenementum, duodecim portiones terræ dederunt." "Indeque Malmesburiensis: "Duodecim discipulis sanctorum Philippi et Jacobi anno Dominicæ Incarnationis LXIII. in Britanniam venientibus, tres reges licet pagani XII. portiones terræ contulerunt: unde adhuc nomen XII. hidarum perseverat." Hæc ille in libro de antiquitate Glastoniensis ecclesiæ: ubi XII. harum hidarum metas cum locis præcipuis quæ intra earum limites continentur, diligenter describit. Earundem etiam in libro censuali Guilielmi I. Anglorum regis, qui Domesday' appellatur, ejusmodi fit mentio. "Ecclesia Glastingebury habet in ipsa villa XII. hydas quæ nunquam geldaverunt."

Dicitur autem hida tanta terræ portio, quanta ad familiam alendam sufficiat (unde quod Beda in ecclesiastica historia familiam vocat, Saxonicus illius interpres Hydelander vertit) vel quanta unico per annum coli possit aratro; quemadmodum tum ex Dunstani charta anno DCCCCLXIII. data, in qua terræ partem concedit "septem aratrorum, quod Anglice dicitur septem hidas:" tum ex Matthæo Parisiensi, Henrico Huntindoniensi, Johanne Londinensi, Thoma Walsinghamo, et aliis nostri observant antiquarii". Tres vero istos reges paganos, Arviragum, Marium et Coillum fuisse, ad marginem libri Malmesburiensis, qui MS. habetur in bibliotheca collegii

Domus Dei, in magno Glastoniensis monasterii registro, quod secretum Domini vocatur, fol. 249. b.

• Ploughlands.

Guil. Lambard in 'Apxalovou. Jó. Selden, in Polyolb. Cant. II. Et Not. in Hengham, pag. 127, 128. Et D. Hen. Spelman. in Glossario. verb. Hida.

S. Trinitatis Cantabrigiæ, annotatum invenio: quod ipsum etiam innuit Johannes Capgravius; quanquam parum hic sibi constans. In vita enim Patricii, Johannem Tinmuthensem secutus et Hardingum in chronico", duodecim istas hidas ab Arvirago concessas fuisse scribit; in Josephi vero vita, a duobus illius successoribus, Mario Arviragi, et Coillo Marii filio. Quos tamen reges Johannes Hardingus paganos extitisse vix admittit. Arviragum enim a Josepho Arimathæensi ad fidem conversum et salutari baptismo ablutum fuisse narrat; Marium vero et Coillum religione Christiana aliquantum imbutos, licet ad eam quæ par erat perfectionem non pertigerint. Quomodo et Richarduse Vitus Basinstochius, Arviragum " erga religionem Christianam bene affectum" fuisse ait: Cœlum quoque, illius ex filio Mario nepotem, "instructum religione Christiana parumper dum viveret, non tamen ut id publice præ se ferret."

Ex Juvenale vero constat Arviragum Domitiano imperante regem Britannorum extitisse: quum sub Vespasiano anno LXXVI, Josephus noster obiisse dicatur.

Patricii discipulus Gildas Albanius, de victoria Aurelii Ambrosii librum scripsisse dicitur: quem de rebus a Josepho et sociis apud Glastonienses gestis authorem citat Foxush noster. Sed neque ille ejusmodi librum unquam vidit : neque Nicolao Sandero ulla fides adhibenda, Gildæ hic authoritatem tam confidenter in libro primo de schismate ita venditanti; "Glasconia locus est in occidentali Angliæ parte, qui tam traditione perpetua, quam antiquissimorum scriptorum authoritate, is esse creditur, quem Josephus ab Arimathia, qui Christum sepelivit, Judæorum persecutionibus Judæa ejectus, sub Nerone imperatore in Britanniam cum multis sociis delatus, ab Arvirago Britannorum rege obtinuit, in quo sacellum Deo cœli conderet; anno Christi quinquagesimo. Ita enim Gildas Britannus,

[merged small][ocr errors][merged small]

scriptor Christianus, qui propter excellentem eruditionem sapiens cognominatur, ante mille fere et centum annos' memoriæ prodidit; et omnes deinde Anglorum annales confirmant."

Johannes Capgravius', in vita Josephi, his alium etiam testem addit Melkinum, quem ante Merlinum fuisse ait. Ejus hæc producuntur verba, quæ ex variis exemplaribus descripta hic exhibemus, licet quæ legantur prorsus indigna. "Insula Avallonis avida funere paganorum præ cæteris in orbe ad sepulturam eorum omnium sperulis prophetiæ' vaticinantibus decorata, et in futurum ornata, erit altissimum laudantibus. Abbadare' potens in Saphatm, paganorum nobilissimus, cum centum et quatuor millibus, dormitionem ibi accepit. Inter quos Joseph de Marmore" (ab Arimathia nomine) cepit somnum perpetuum. Et jacet in linea bifurcata juxta meridianum angulum oratorii cratibus præparatæ super potentem adorandam virginem, supradictis sperulatis locum habentibus tredecim. Habet enim secum Joseph in sarcophago duo vascula alba et argentea, cruore prophetæ Jesu et sudore perimpleta. Cum reperietur ejus sarcophagum integrum, illibatum, in futuris temporibus videbitur; et erit apertum toto orbi terrarum. Et tunc nec aqua nec ros cœli insulam nobilissimam habitantibus poterit deficere. Per multum tem

i Et eo antiquior alius, ad marginem Matthæi Florilegi MS. in bibliotheca D. Jacobi Waræi, Melkinus (vel potius Mewynus) qui ante Merlinum fuit, inter cætera gesta de temporibus Britonum in libro suo hæc dicit; "Joseph ab Arimathia nobilis decurio in insula Avaloniæ cum XI. sociis suis somnum cepit perpetuum: et jacet in meridiano angulo lineæ bifurcatæ oratorii adorandæ virginis. Habet enim secum duo vascula argentea alba cruore et sudore magni prophetæ Jesu perimpleta. Et per multum tempus ante diem Judicii ejus corpus integrum et illibatum reperietur; et erit apertum toti orbi terrarum. Tune nec ros nec pluvia deficiet habitantibus insulam nobilissimam.

* Nota monachi cujusdam Glastoniensis præfix. libro Guil. Malmes. de antiquit. Glaston. in MS. bibliotheca Collegii S. Trinitat. Cantabrig. Et subjecta chronico Glastoniensi in MS. bibliotheca Cottoniana. Tabula magna Glastoniensis, penes D. Gulielmum Howardum, Capgrav. in vita Josephi Arimath. &c. Johannes Glastoniens. monachus, &c.

I al. Albadan.

nal. Marmeria.

Pal. habitantibus. Jo. Glast.

mal. Masphati.
• al. præparatis.

pus ante diem judicialem in Josaphat erant aperta hæc et viventibus declarata." Hunc Mevinum Britannum chronographum appellat Johannes Hardingus in chronico suo poemate, pro quo Nenii nomen, capite octavo et quadragesimo irrepsit: ubi bellam istam ex eo recitat fabellam, quod Josephus Arvirago regi pro gentis Britannica insignibus crucem, quæ Georgiana postea dicta est, in clypeo argenteo depictam tradiderit.

:

Verum et otio meo et lectoris patientia abutar, si nugacissima commenta, quæ ex stramentitiis ejusmodi scriptis tum ab Hardingo et Capgravio, tum in magna Glastoniensium tabula de Josepho referuntur, commemorem. Illud minime prætereundum, quod in Europæanorum nostrorum synodis generalibus, quando de Britannici regni dignitate cum Gallis et Hispanis habita est controversia, ad hanc de Josepho traditionem provocare subinde soliti sunt Anglicanæ gentis oratores. Agitata est hæc quæstio anno MCCCCIX. in Pisano primum, deinde anno MCCCCXVII. in Constantiensi concilio ex quo excerpta est "Nobilissima disceptatio super dignitate et magnitudine regnorum Britannici et Gallici, habita ab utriusque oratoribus et legatis in concilio Constantiensi," Lovanii anno MDXVII. typis excusa. Eam ex actis concilii in ipsa urbe Constantiensi asservatis edendam curavit D. Robertus Wingfeldius eques auratus, Henrici VIII. Anglorum regis ad Maximilianum imperatorem orator: quam etiam in duobus MSS. ejusdem concilii exemplaribus invenimus. Hic vero quum in tricesima sessione mota est hæc quæstio: "an juri et rationi consonum sit, æquiparare regnum Angliæ regno Franciæ, in concilio generali:" pro dignitate Ecclesiæ Anglicanæ, inter alia allegatum est, quod "Statim post passionem Christi Joseph ab Arimathia, nobilis decurio, qui Christum de

P cap. 50, et 51.

Eorum alterum habetur in bibliotheca regia: alterum (quod Petri Bembi Cardinalis aliquando fuerat) in privata D. Henrici Wottonii V. Cl.

Eadem fere leguntur libello de provinciis Angliæ, MS. in bibliotheca Cotto

niana.

cruce deposuit, cum XII. sociis vineam Domini de mane colendam, Angliam videlicet ingressus est, et populos ad fidem convertit. Quibus rex XII. hidas terræ in diocesi Bathoniensi pro victu assignavit: qui in monasterio Glastoniensi Bathoniensis diocesis, ut scribitur, tumulantur. Super quibus XII. hidis prædictis dictum monasterium antiquitus dotatum dignoscitur. Sed regnum Franciæ tempore sancti Dionysii et ejus ministerio fidem Christi recepit."

Idem etiam in Senensi concilio anno MCCCCXXIV. a Richardo Flemmingo Lincolniensi episcopo et Lincolniensis collegii apud Oxonienses conditore, propositum est: quum adversus Hispanos, Scotos et Gallos coram Martino V. ab Anglis renovata esset hæc controversia. Sed in Basileensi præcipue concilio, anno MCCCCXXXIV. inter oratores regis Angliæ et Castellæ efferbuit hæc contentio : ubi quæ nostris hac in parte ab Alphonso Garsia de sancta Maria, legum doctore ac Compostellanæ et Segobiensis ecclesiarum decano, objecta sunt, ex schedis Cottonianis visum est proponere, et excutere. "Oratores regis Angliæ," ait ille, "tam in præsentia vestrarum reverendissimarum paternitatum, quam in sacra deputatione reformatorii, dixerunt præferendos se propter antiquiorem susceptionem fidei Christianæ. Nam dicunt, quod ille nobilis decurio Joseph ab Arimathia una cum aliis, anno XV. post assumptionem gloriosa virginis Mariæ venit in Angliam, et magnam ejus partem ad fidem Christi convertit. Et post non longo tempore a passione Christi, Eleutherius papa regnum Angliæ totaliter convertit ad fidem."

Ad primum vero illud de Josepho respondet. I. "Per interemptionem. Nego enim (inquit) Joseph illum venisse in Angliam. Ille ergo qui dicit, probat: (juxta 1. Ei qui ff. de proba.) Producatur ergo in medium aliqua historia vel scriptura authentica. II. Per probabilitatem contrariam. Nam licet ei qui negat non incumbat probatio: (ut 1. actor. C. de proba.) tamen interdum probatur negativa per judicium; quando habet comitantiam temporum. (ut 1. optimam C. contrahentium et com. stipu.) In hoc ergo casu bene potest probari hæc negativa per

« PredošláPokračovať »