Obrázky na stránke
PDF
ePub

66

ensem, in cujus ecclesia presbyteri munere fungebatur Cassianus, Leontium Forojuliensem (ad quem spectabat ordinatio clericorum insulæ Lirinensis, cujus tum abbas erat Faustus presbyter) et cæteros Galliarum antistites, a Celestino scripta est epistola: in qua episcopos ille culpat, quod ipsis tacentibus presbyteros loqui, et novis quæstionibus Ecclesiam turbare, permitterent: Filii," inquit, "nostri præsentes Prosper et Hilarius, quorum circa Deum nostrum solicitudo laudanda est, tantum nescio quibus presbyteris illic licere, qui dissensioni ecclesiarum studeant, sunt apud nos prosecuti; ut indisciplinatas quæstiones vocantes in medium, pertinaciter eos dicant prædicare adversantia veritati. Sed vestræ dilectioni justius imputamus, quando illi supra vos habent copiam disputandi."

Deinde, pluribus interjectis, addit: "Super his multa jam dicta sunt eo tempore, quo ad fratris Tuentii dedimus scripta responsum. Nunc tamen repetentes sæpius admonemus, ut vitentur hujusmodi, qui laborant per terras aliud, quam ille noster jussit agricola, seminare. Nec tamen mirari possumus, si hæc erga viventes hi nunc tentare audent, qui nituntur etiam quiescentium fratrum memoriam dissipare. Augustinum sanctæ recordationis virum, pro vita sua atque meritis, in nostra communione semper habuimus; nec unquam hunc sinistra suspicionis saltem rumor adspersit: quem tantæ scientiæ olim fuisse meminimus, ut inter magistros optimos etiam a meis semper præcessoribus haberetur. Bene ergo de eo omnes in commune senserunt; utpote, qui ubique cunctis et amori fuerit, et honori. Unde resistendum talibus, quos male crescere videmus." Epistolæ etiam, de gratia Dei et libero voluntatis arbitrio, quædam habentur subjuncta capitula; ex Innocentii et Zosimi epistolis atque synodi Carthaginiensis anathematismis desumpta: quæ Celestini quoque nomine a Petro' diacono et Cresconiom sunt citata.

Petr. in lib. de incarnat. et gratia Christi ad Fulgentium; cap. 8.
Crescon. Breviar. Canonum, tit. 289, 290, &c.

Indefessi ejusdem in Pelagianis ubique reprimendis studii testes etiam tres illæ sunt epistolæ Idibus Martii, Aetio et Valerio consulibus, hoc est, anno CCCCXXXII. quo et mortuus est, in orientem ab eo missæ. In prima enim, quæ ad synodi universalis Ephesinæ episcopos scripta est, de his hæreticis hujusmodi ab eo facta est mentio: "Quod" loquimur, Celestianorum testantur exempla; quod spem de synodo hucusque gesserunt. Habent, si resipiscunt, copiam revertendi: quod his solis non permittitur, quos proprie cum authoribus hæreseos omnium fratrum constat subscriptione damnatos. Per Dei namque misericordiam aliquos ex eorum numero ad nos jam rediisse gaudemus." In secunda Maximianum, qui deposito Nestorio Constantinopolitanus factus est episcopus, sic adversus eos incitat: "Locum impietas novella non habeat, et compresso olim per totum orbem sua damnatione noto Celestiano errori tua vigilantia resistatur; ut quicunque hujus dogmatis sunt sequaces, ab omni societate hominum repellantur. Obsistat illis per te Spiritus sanctus his in omnibus, qui ad has quascunque conantur provincias pervenire; ne eorum impia prædicatio resurgat. Obsistite eis: ita enim, ut damnentur quocunque perveniunt, innotescunt; et tanquam non illis sententia toties repetita sufficiat, longinquas terras remotasque provincias inquietant. Sed eos ille persequitur, cujus fidem sua pravitate persequi nitebantur : et quo se abscondant, ad quas latebras confugiant, sua se impietate prodentes, invenire non possunt."

In tertia clerum et populum Constantinopolitanum de Nestorio ita commonet: "Adfuerunt inter alios, nec deseruerunt eum Celestiani iniquitatis operarii, quos Hymnidici nostri persequitur manifesta sententia. Jamdudum quippe inimicia Dei disperguntur, et pereunt qui operantur iniquitatem: qui, sicut idem dicit, velut cibum panis plebem Dominicam devorabant. Habuit ergo secum sui magistros exitii: habuit hujusce rei perfectos tyro doctores.

n Act. concil. Ephesin. part. 3. cap. 20. pag. 414. edit. Colon.

• Ibid. cap. 22, pag. 415.

P Ibid. cap. 23. pag. 417, 418.

4 Psalm. 92. ver. 9. al. Psalm. 91. ver. 10.

r Psalm. 14. ver. 4. al. Psalm. 13. ver. 7.

Nam separare difficile est quos scelera sola junxerunt ; quia majore ligantur glutino fœdera vitiorum. Quis tamen horum finis est? nempe ille quem legimus: Irritavit in illo Dominus; et erunt posthac decidentes sine honore in contumelia inter mortuos in æternum." Indeque sicut in Romano martyrologio "S. Celestini' papæ, qui Nestorium Constantinopolitanum episcopum damnavit, Pelagiumque fugavit," celebris statuitur memoria, ut de utroque hæretico debellato titulus quidam triumphalis: ita utrique hæresi, cum infamia et dedecore pariter sepultæ, commune hoc positum est a Prospero epitaphium; quo caput istud, rebus intra Celestini pontificatum gestis explicandis destinatum, claudendum existimavimus.

Nestoriana lues successi Pelagianæ ;

Quæ tamen est utero prægenerata meo.
Infelix miseræ genitrix et filia natæ,
Prodivi ex ipso germine quod peperi.

Nam fundare arcem meritis prior orsa superbis,
De capite ad corpus ducere opus volui.
Sed mea dum proles in summa armatur ab imis,
Congrua bellandi tempora non habui.

Et consanguineæ post tristia vulnera fraudis,
Aspera conserui prælia fine pari.

Me tamen una dedit victam sententia letho;

Illa volens iterum surgere, bis cecidit.

Mecum oritur, mecum moritur", mecumque sepulchrum
Intrat, et inferni carceris ima subit :

Quo nos præcipites insana superbia mersit,

Exutas donis, et tumidas meritis.

Nam Christum pietate operum et mercede volentes

Esse Deum, in capitis fœdere non stetimus :
Sperantesque animi de libertate coronam,
Perdidimus quam dat gratia justitiam.
Quique igitur geminæ miseraris busta ruinæ,
Ne nostro exitio consociere cave.

Nam si quæ Domini data munera sero fatemur,
Hæc homini credis debita, noster eris.

Irridebit illos. Sap. cap. 4. ver. 18. Martyrolog. Roman. VIII. Id. April.
Al. vivit.

VOL. V.

EE

CAP. XII.

Semipelagiani a Prospero scriptis refutati: Pelagiani a Xysto III. et Leone I. repressi. Britanni, a Scotis et Pictis conculcati, ab Aetio Romanæ militiæ magistro auxilium frustra implorant. Iidem fame confecti, recuperatis pos tea viribus hostes repellunt. De regibus eorum Constantino, et filio Constante Wintoniensi monacho, quid Britannica historia: de pace et rerum abundantia illis restituta, novaque vitiorum segete simul accrescente, quid Gildas tradat. Pelagiana hæresis emergens in Istria a Leone Magno, in urbe Romana a B. Prospero, in Britannia a S. Germano et Severo prosternitur. De S. Germani et Vortigerni Britannorum regis congressu fabulæ : Anglo-Saxones a Britannis invitati, Hengisto et Horsa ducibus, in insulam adveniunt. Ex quibus Germaniæ provinciis novi coloni ducti fuerint, et in quibus Britanniæ locis consederint. Tempus eorum adventus explicatum, et cum vicinorum Francorum in Gallias migratione comparatum. Quomodo, auctis viribus, ex amicis hostes effecti, Britannicam rempublicam et Ecclesiam oppresserint. De miserorum Britannorum reliquiis solum vertere coactis : eaque occasione, de eorum in Batavia, et Britannia Armorica collocatis sedibus.

CELESTINO in sede Romana successit Xystus sive Sixtus III. quem, adhuc presbyterum, magno animo Pelagianis se opposuisse docuimus. Sub ejus pontificatus initiis, latius sese diffundentibus in Gallia Semipelagianorum erroribus, adversus mali authorem Johannem Cassianum, Collatoris nomine designatum, a Prospero Aquitanico egregius editus est commentarius: cujus scriptionis occasionem et propositum in operis exordio ipse sic enarrat: "Gratiam Dei, qua Christiani sumus, quidam dicere audent a sanctæ memoriæ Augustino episcopo non recte esse defensam; librosque ejus contra errorem Pelagianum conditos immoderatis calumniis impetere non quiescunt.

a Supra cap. 10. pag. 329.

Prosp. contra Collator. cap. 1.

b Hyginus, apud Rigaltium in Tertul.

Quorum intus interstrepens domestica malignitas non minus spernenda esset, quam foris latrans hæretica loquacitas : nisi ejectis extra ovile Dominicum lupis, sub nomine ovium, suffragarentur; essentque ejusmodi ut nec ordo eorum in Ecclesia, nec ingenia despicienda videantur. Siquidem habentes speciem pietatis in studio, cujus virtutem diffitentur in sensu; trahunt ad se multos ineruditos, et non habentia spiritum discretionis corda conturbant: atque in eum statum deducere causam Ecclesiæ moliuntur, ut dum nostros affirmant non veraciter pro gratia locutos, inimicos gratiæ persuadeant injuste damnatos esse."

"Non ergo negligendum est hoc malum, quod ab occultis parvisque seminibus augetur quotidie, et ab ortu suo latius longiusque distenditur: sed studendum est, in quantum Dominus adjuvat, ut fallacium calumniatorum hypocrisis detegatur: qui ex ipsa injuriæ magnitudine, quam in uno cunctis ac præcipue apostolicæ sedis pontificibus intulerunt, ab indoctis et parum cautis excellentioris scientiæ judicantur; et misero perversoque successu facilem mendacio consensum eliciunt, quia reverentiam sibi præsumptione perpererunt. Nec enim, cum sint bonæ opinionis viri, creduntur ullo modo tarditate intelligentiæ aut temeritate judicii in superflua querela conclamationem potuisse prorumpere: ac non potius magno ingenio ac vehementi studio laborasse, ut subtilissimi tractatoris disputationibus comprehensis, censura nunc districtior et inspectio sagacior inveniret, quod antea securus favor et benignitas incuriosa non viderat."

"Unde ergo hæc diligentia tam severi emersit examinis? Unde in hanc austeritatem supercilium tam tetricæ frontis se armavit; ut mensuras sensuum, pondera locutionum, numeros syllabarum insidiosus scrutator eventilet, magnumque se aliquid conficere præsumat, si Catholico prædicatori notam erroris affigat? quasi incognitum aliquod opus et quod hactenus latuerit imperatur: ac non illa his morsibus doctrina lanietur, quæ novorum hæreticorum commenta disjecit, et diabolicum tumorem Pelagianæ elationis elisit. Vigintia amplius annis contra inimicos gratiæ

Ab anno CCCCXII. vel sequente. vid. supr. cap. 9. pag. 268. 271. 273.

« PredošláPokračovať »