Obrázky na stránke
PDF

numeramus, conscripsit. Eo vero tempore Pelagianum" illum Julianum adhuc ** se collegarum sensui, aut incorporare neglexisse, aut excorporare præsumpsisse," meminit. Sub finem tamen pontificatus Xysti eundem in communionem Ecclesiæ insinuare se conatum, ad consulatum TheodosiiXVII. et Festi, qui in annum CCCCXXXIX. incidit, his verbis in chronico suo docet Prosper: “ Hac tempestate Julianus Eclanensis", jactantissimus Pelagiani erroris assertor, quem dudum amissi episcopatus intemperans cupido exagitabat, multimoda arte fallendi correctionis speciem præferens, molitus est in communionem Ecclesiæ irrepere. Sed his insidiis Xystus papa diaconi Leonis hortatu vigilanter occurrens, nullum aditum pestiferis conatibus patere permisit: et ita omnes Catholicos de rejectione fallacis bestiæ gaudere fecit, quasi tunc primum superbissimam hæresim apostolicus gladius detruncasset." Erat hic diaconus Leo illo Magnus, qui anno proxime sequente Xysto in Romano successit pontificatu : a quo Julianum, in Campania sua res iterum turbantem, contritum esse, idem Prosper, cujus tunc opera in Pelagianis reprimendis ipse usus est Leo, in libello de dimidio temporis, capite sexto, ita retulit: “ In Italia, nobis apud Campaniam constitutis, dum venerabilis et apostolico homore nominandus papa Leo Manichæos subverteret, et contereret Pelagianos, et maxime Julianum : ambiens tum quidam Florus nomine, spiritu seductionis arreptus, virtutem et meritum sibi sancti Sosii martyris assignans, cum haud procul a Neapolitana civitate in subversionem animarum quædam promitteret faceretque illicita; a germano venerabilis Nostriani episcopi et Hierio presbytero simul cum clericis prædictæ ecclesiæ tentus et coercitus, sic a præfatæ provinciæ limitibus pulsus est." Qui impostor, ejusmodi falsis miraculis simplicium fidem subvertere molitus, Claudio Memardo^ non alius fuisse videtur quam Florus episcopus Pelagiamus, cui postremum opus contra Augustinum dicavit Julianus; et quem, una cum eodem et cæteris collegis a Celestino depositum, in Ephesino concilio iterum damnatum fuisse in præcedente capite audivimus. Quam miseramda his temporibus rerum facies in Bri

m Vincent. Commonitor. cap. 40. n celanensis, Gelasio in LXX. episcopor. concil. et Bedæ, præfat. in Cantic. o Menard. not. im Augustini imperfectum opus contra Julian. pag. 488.

tannia fuerit, satis testatur epistolæ ad Aetium missæ flebilis illa ἐπιγραφή, AETio III. coNsUli, GEMiTUs BriTANNORUM : et lugubris quæ annexa est querimonia: “ Repellunt Barbari ad mare, repellit mare ad Barbaros. Inter hæc duo genera funerum, aut jugulamur aut mergimur." Hic tamen, ubi in Gildæ codice a Polydoro Vergilio edito, Aetio ter consuli, legitur, monet doctissimus Camdenus”, in exemplaribus plurimis (sicut etiam in duobus quibus ego sum usus MSS. et quæ Galfridus Monemuthensis' est secutus) haberi, Agitio ter consuli; in aliis sine numeri adjectione Aegitio, et in uno AEquitio consuli. In Britannica historia carminibus expressa, quæ falso Gildæ nomine est prænotata, Agretium quoque appellatum invenio. Quum enim in quinto libro cladem Britonibus a Barbaris illatam poeta cecinisset, statim subjicit:

Lactentes matresque simul, juvenesque senesque

Occumbunt gladio, nulli sua munera prosunt :

Ecclesiæ clerum reverentia nulla tuetur.

Agretius consul Romanus ferre recusat
Auxilium positis im tanta strage Britannis.

In Bedæ historiæ ecclesiasticæ' editionibus vulgatis, Boetius mominatur : quam lectionem non solum antiquissimorum exemplarium inspectio, quæ Aetium nobis exhibent, sed etiam ipse verborum Bedæ contextus vitiosissimam esse demonstrat: “ Anno (inquit, de Theodosio juniore agens) regni ejus vicesimo tertio Boetius vir illustris, qui et patricius fuit, tertium cum Symmacho gessit consulatum. Ad hunc pauperculæ Britonum reliquiæ mittunt epistolam, cujus hoc principium est : Boetio ter consuli gemitus Britannorum, &c." Atqui Symmachum non Boetio sed Aetio tertium consuli collegam fuisse consentiunt omnes: et alium aliquem consulem cogitare, a quo militare auxilium expeterent Britanni, quam Aetium, qui* ** magister utriusque militiae" erat, et in vicina Gallia tum degebat ; hoc vero suaviter esset ineptire. Neque Bedam recte perversæ temporum rationis insimulat hic Camdenus' (a Baronio" in errorem inductus ipse) quod ad annum Theodosii junioris XXIII. Christi CCCCXXX. Aetii consulatum tertium retulerit: quem ** ex fastis consularibus constat in XXXIX. Theodosii illius et Christi CCCCXLVI. annum incidisse." Nam in ipso capitis illius exordio aperte significaverat Beda, se Theodosii junioris regnum ab anno Domini CCCCXXIII. et Honorii Augusti obitu arcessere. Cum igitur ** anno regni ejus vicesimo tertio" epistolam hanc ad Aetium missam esse subjicit, non aliud dictum voluit, quam quod a Jordano sive Jormande (ut a Cuspiniano citatur) vel (ut mea fert sententia) ab Hermanno Contracto est expositum: “ Anno CCCCXLVI. Britanni ab Aetio et Romanis contra Scotos et Pictavos (seu Pictos) auxilium implorant, nec impetrant.” Eodem anno ** magnam famem Constantinopolim invasisse, pestemque illico subsecutam ;" et sequente quoque ** famem et aerum pestiferum odorem multa millia hominum jumentorumque delevisse," narrat Marcellinus" comes in chronico : ex quo pleraque in jam citato loco ad verbum transcribens Beda, eandem* ** illam famem Britones magis magisque affecisse" addit: illam nimirum, cujus ita meminit in epistola sua Gildas: “ Interea fames dira ac famosissima vagis ac nutabundis hæret : quæ multos eorum cruentis compulit prædonibus sine dilatione victas dare manus, ut pauxillum ad refocillandam animam cibi caperent, alios vero nunquam; quin potius de ipsis montibus, speluncis, ac saltibus dumis consertis continue rebellabant.

r Camden. Britann. pag. 77. et 95. " Galfrid. hist. Britann. lib. 6. cap. 3, * Lib. 1. cap. 13.

* Vid. literas imperatorias ad Aetium datas Valentiano VI. Col. h. e. anno

445. inter Theodosii et Valentiniani novellas, tit. de episcoporum ordinat.
t Camden. Britan. pag. 94. u Baron. anm. 446. sec. 1.
* Vid. Valentiniani novell. tit. XI. in rescripto ad Aetium Patritium.
* Bed. hist. ecclesiast. lib. 1. cap. 14.

Et tum primum inimicis per multos annos prædas in terra . agentibus strages dabant, non fidentes in homine, sed in Deo; secundum illud Philonis: Necesse est adesse divinum, ubi humanum cessat auxilium." Humanum tamen etiam hic advocatum est auxilium ; si Monemuthensi Galfrido credimus. Is enim, ut in quinto capitey a nobis dictum, ab Aldroeno Britanniæ Armoricæ rege fratrem Constantinum cum militum millibus duobus missum huc asserit ; a Guitelino Londinensi archiepiscopo hisce vocibus salutatum: “ Christus* vincit, Christus imperat, regnat Christus. Ecce rex Britanniæ desertæ. Adsit modo Christus; ecce defensio nostra, ecce spes nostra et gaudium." Auxiliares istos, adjuncta sibi reliqua juventute insulæ, cum hostibus congressos victoriam adeptos esse narrat Galfridus*: et confluentes undique Britones, prius dispersos, Cicestriæ “ erexisse Constantinum in regem, regnique diadema capiti ejus imposuisse."* Addit etiam, a Constantino filium primogenitum Constantem traditum “ in ecclesiam Amphibali intra Wintoniam, ut monachalem ordinem susciperet:" eundemque patri, post decennium a Picto quodam interfecto, in regno successisse: quod in jam citata Britannicæ historiæ metaphrasi hisce versibus est expositum.

Interea quidam Pictus mucrone soluto
Interimit regem, falsum nil tale timentem.
Conveniunt igitur proceres, de substituendo
Rege simul tractant ; cum Vortigernus ad ipsum
Constantem tendit monachum, mortemque parentis
Nunciat ejus ei dicens, Cur veste sub atra
Hic latitas ? regnum vocat, et succedere patri
Te faciam, si forte meis parere paratus
Consiliis, augere velis mea jura, tibique
Sim propior cunctis, nostrum dum vivat uterque.
Sic fore constanter Constans promittit, idemque
Promissum jurat : monachali veste remota
Induitur regale decus: vix dante Britanno
Assensum populo, regni diademate fulget
Quod Vortigernus (spreto moderamine juris)
Illius imposuit capiti: nam Londoniensis

s Supra pag. 89. * Galfrid. hist. Britannic. lib. 6. cap. 4. a Galfrid. hist. Britannic. lib. 6. cap. 5.

Præsul, cujus erat hoc jus, decesserat : alter
Pontificum non audet eum diademate regis
Insignire; quia monachus votumque professus
In regem contra votum non debet inungi.

Habentur eadem in Floribus" historiarum, et magna Wintoniensium tabula: quibus ex Wintoniensis ecclesiæ historia adjici etiam possunt ista: “ In veteri monasterio Constans, filius Constantini regis Britanniæ, habitum suscepit monachilem. Qui tandem post mortem patris, consilio Vortigerni ducis Gewiseorum, relicto habitu monachorum, regni diadema suscepit : et non multo post tempore, consilio ejusdem ducis, crudelissime peremptus est in ecclesia sancti Amphibali. Wintoniæ, inquit Gildas, Constantem Constantinus pater, frater Aldoeni regis Armoricanorum Britonum, filium suum monachum fecit. Cum quo concordant Moracius et Gaufridus Monumetensis in historia Britonum, necnon et Walterus Oxenfordensis archidiaconus." Et quidem annis ante tertium Aetii consulatum XXXIX. Constantinum im Britannia a militibus imperatorem acclamatum, atque filium ejus Constantem* ex monacho Cæsarem factum fuisse, probatæ fidei authores docent; indeque popularibus hisce narrationibus commimiscendis occasionem datam censent eruditi". Pro quibus fortasse fecerit et illud: quod quum Constantinum illum uxorem ex nobili Romanorum genere ortam duxisse referat Britannica* historia, atque ex ea Aurelium Ambrosium suscepisse ; ejusdem Ambrosii parentes in Britannia purpura indutos fuisse, (hoc est, ut Beda' explicat, regium momen et insigne tulisse) non commentitius ille a Wintoniensibus citatus, sed verus etiam et genuinus Gildas confirmet.

Idem vero Gildas, istis de Constantio et Constante

* Matth. Paris. et Westmonaster. ad annum 435. et 445.

c Paul. Oros. lib. 7. cap. 40. Marcell. com. chronic. ad ann. Christi 41 1. Jormand. de regnor. succession. et de reb. Geticis, cap. 32.

a Camden. in Belgis ; pag. 191. et 195. Pontam. rerum Danicai. 1. histor. 1. lib. 3.

* Galfrid. Monemuth. lib. 6. cap. 5. Matth. Florileg. ann. 436.

' Bed. lib. 1. histor. cap. 16. Henr. Huntingdon, histor. lib. 2.

« PredošláPokračovať »