Obrázky na stránke
PDF
ePub

omnes et alium aliquem consulem cogitare, a quo militare auxilium expeterent Britanni, quam Aetium, quis "magister utriusque militiæ" erat, et in vicina Gallia tum degebat; hoc vero suaviter esset ineptire. Neque Bedam recte perversæ temporum rationis insimulat hic Camdenust (a Baronio" in errorem inductus ipse) quod ad annum Theodosii junioris XXIII. Christi CCCCXXX. Aetii consulatum tertium retulerit: quem "ex fastis consularibus constat in XXXIX. Theodosii illius et Christi CCCCXLVI. annum incidisse." Nam in ipso capitis illius exordio aperte significaverat Beda, se Theodosii junioris regnum ab anno Domini CCCCXXIII. et Honorii Augusti obitu arcessere. Cum igitur "anno regni ejus vicesimo tertio" epistolam hanc ad Aetium missam esse subjicit, non aliud dictum voluit, quam quod a Jordano sive Jornande (ut a Cuspiniano citatur) vel (ut mea fert sententia) ab Hermanno Contracto est expositum: "Anno CCCCXLVI. Britanni ab Aetio et Romanis contra Scotos et Pictavos (seu Pictos) auxilium implorant, nec impetrant."

Eodem anno 66 magnam famem Constantinopolim invasisse, pestemque illico subsecutam;" et sequente quoque "famem et aerum pestiferum odorem multa millia hominum jumentorumque delevisse," narrat Marcellinus" comes in chronico: ex quo pleraque in jam citato loco ad verbum transcribens Beda, eandem "illam famem Britones magis magisque affecisse" addit: illam nimirum, cujus ita meminit in epistola sua Gildas: "Interea fames dira ac famosissima vagis ac nutabundis hæret: quæ multos eorum cruentis compulit prædonibus sine dilatione victas dare manus, ut pauxillum ad refocillandam animam cibi caperent, alios vero nunquam; quin potius de ipsis montibus, speluncis, ac saltibus dumis consertis continue rebellabant.

Vid. literas imperatorias ad Aetium datas Valentiano VI. Col. h. e. anno 445. inter Theodosii et Valentiniani novellas, tit. de episcoporum ordinat. Camden. Britan. pag. 94. u Baron. ann. 446. sec. 1.

" Vid. Valentiniani novell. tit. XI. in rescripto ad Aetium Patritium. Bed. hist. ecclesiast. lib. 1. cap. 14.

Et tum primum inimicis per multos annos prædas in terra agentibus strages dabant, non fidentes in homine, sed in Deo; secundum illud Philonis: Necesse est adesse divinum, ubi humanum cessat auxilium."

Humanum tamen etiam hic advocatum est auxilium; si Monemuthensi Galfrido credimus. Is enim, ut in quinto capite a nobis dictum, ab Aldroeno Britanniæ Armoricæ rege fratrem Constantinum cum militum millibus duobus missum huc asserit; a Guitelino Londinensi archiepiscopo hisce vocibus salutatum: "Christus vincit, Christus imperat, regnat Christus. Ecce rex Britanniæ desertæ. Adsit modo Christus; ecce defensio nostra, ecce spes nostra et gaudium." Auxiliares istos, adjuncta sibi reliqua juventute insulæ, cum hostibus congressos victoriam adeptos esse narrat Galfridus: et confluentes undique Britones, prius dispersos, Cicestriæ "erexisse Constantinum in regem, regnique diadema capiti ejus imposuisse." Addit etiam, a Constantino filium primogenitum Constantem traditum" in ecclesiam Amphibali intra Wintoniam, ut monachalem ordinem susciperet:" eundemque patri, post decennium a Picto quodam interfecto, in regno successisse: quod in jam citata Britannica historiæ metaphrasi hisce versibus est expositum.

Interea quidam Pictus mucrone soluto

Interimit regem, falsum nil tale timentem.
Conveniunt igitur proceres, de substituendo
Rege simul tractant; cum Vortigernus ad ipsum
Constantem tendit monachum, mortemque parentis
Nunciat ejus ei dicens, Cur veste sub atra
Hic latitas? regnum vocat, et succedere patri
Te faciam, si forte meis parere paratus
Consiliis, augere velis mea jura, tibique
Sim propior cunctis, nostrum dum vivat uterque.
Sic fore constanter Constans promittit, idemque
Promissum jurat: monachali veste remota
Induitur regale decus: vix dante Britanno
Assensum populo, regni diademate fulget
Quod Vortigernus (spreto moderamine juris)
Illius imposuit capiti: nam Londoniensis

Supra pag. 89.

a Galfrid. hist. Britannic. lib. 6. cap. 5.

Galfrid. hist. Britannic. lib. 6. cap. 4.

Præsul, cujus erat hoc jus, decesserat: alter
Pontificum non audet eum diademate regis
Insignire; quia monachus votumque professus
In regem contra votum non debet inungi.

Habentur eadem in Floribus historiarum, et magna Wintoniensium tabula: quibus ex Wintoniensis ecclesiæ historia adjici etiam possunt ista: "In veteri monasterio Constans, filius Constantini regis Britanniæ, habitum suscepit monachilem. Qui tandem post mortem patris, consilio Vortigerni ducis Gewiseorum, relicto habitu monachorum, regni diadema suscepit: et non multo post tempore, consilio ejusdem ducis, crudelissime peremptus est in ecclesia sancti Amphibali. Wintoniæ, inquit Gildas, Constantem Constantinus pater, frater Aldoeni regis Armoricanorum Britonum, filium suum monachum fecit. Cum quo concordant Moracius et Gaufridus Monumetensis in historia Britonum, necnon et Walterus Oxenfordensis archidiaconus." Et quidem annis ante tertium Aetii consulatum XXXIX. Constantinum in Britannia a militibus imperatorem acclamatum, atque filium ejus Constantem ex monacho Cæsarem factum fuisse, probatæ fidei authores docent; indeque popularibus hisce narrationibus comminiscendis occasionem datam censent eruditid. Pro quibus fortasse fecerit et illud: quod quum Constantinum illum uxorem ex nobili Romanorum genere ortam duxisse referat Britannica historia, atque ex ea Aurelium Ambrosium suscepisse; ejusdem Ambrosii parentes in Britannia purpura indutos fuisse, (hoc est, ut Beda' explicat, regium nomen et insigne tulisse) non commentitius ille a Wintoniensibus citatus, sed verus etiam et genuinus Gildas confirmet.

Idem vero Gildas, istis de Constantio et Constante

b Matth. Paris. et Westmonaster. ad annum 435. et 445.

c Paul. Oros. lib. 7. cap. 40. Marcell. com. chronic. ad ann. Christi 411. Jornand. de regnor. succession. et de reb. Geticis, cap. 32.

d Camden. in Belgis; pag. 191. et 195. Pontan. rerum Danicar. 1. histor. 1. lib. 3.

e Galfrid. Monemuth. lib. 6. cap. 5. Matth. Florileg. ann. 436. Bed. lib. 1. histor. cap. 16. Henr. Huntingdon, histor. lib. 2.

prorsus prætermissis, de nova vitiorum segete apud Britannos, a belli et famis recenti plaga vixdum respirantes, succrescente ita narrare pergit: "In talibus induciis desolato populo sæva cicatrix obducitur famis; alia virulentiore tacite pullulante. Quiescente autem vastitate, tantis abundantiarum copiis insula affluebat, ut nulla habere tales retro ætas meminisset: cum quibus omnimodis et luxuria crescit. Crevit etenim germine præpollenti, ita ut competenter eodem tempore diceretur: Omnino talis auditur fornicatio, qualis nec inter gentes. Non solum vero hoc vitium, sed et omnia quæ humanæ naturæ accidere solent, et præcipue, quod et nunc quoque in ea totius boni evertit statum, odium veritatis cum assertoribus, amorque mendacii cum suis fabricatoribus; susceptio mali pro bono, veneratio nequitiæ pro benignitate, cupido tenebrarum pro sole, exceptio Satanæ pro angelo lucis."

"Ungebantur reges non per Deum, sed qui cæteris crudeliores extarent: et paulo post ab unctoribus non pro veri examinatione trucidabantur, aliis electis trucioribus. Siquis vero eorum mitior, et veritati aliquatenus propior videretur; in hunc quasi Britanniæ subversorem omnium odia telaque sine respectu contorquebantur, et omnia quæ displicuerint Deoque placuerint æquali saltem lance pendebantur, si non gratiora fuissent displicentia: ita ut merito patriæ illud propheticum, quod veteri illi populo denuntiatum est, potuerit aptari, Filii, inquiens, sine lege, dereliquistis Deum, et ad iracundiam provocastis sanctum Israel. Quid adhuc percutiemini apponentes iniquitatem? Omne caput languidum, et omne cor mærens : a planta usque ad verticem non est in co sanitas. Sicque agebant cuncta, quæ saluti contraria fuerint, ac si nihil mundo medicinæ a vero omnium medico largiretur. Et non solum hæc seculares viri, sed et ipse grex Domini ejusque pastores, qui exemplo esse omni plebi debuerint. Ebrietate quamplurimi quasi vino madidi torpebant resoluti, et animositatum tumore, jurgiorum contentione, invidiæ capacibus ungulis, indiscreto boni malique judicio

1 Corinth. cap. 5. ver. 1.

Esai. cap. 1. ver. 4, 5, 6.

carpebantur: ita ut perspicue sicut et nunc est, effundi videretur contemptio super principes, seduci vanis eorum, et errare in invio et non in via."

Hanc vitiorum sentinam Arianæ, simul et Pelagianæ hæreseos accessione auctam fuisse, refert in vita B. Patricii Jocelinus: "Quia pestis," inquit illek, " Pelagianæ hæresis atque etiam Ariana' perfidia pluribus in locis Britanniæ fidem fœdaverat; ipse prædicando et signa multa faciendo patriotas ad viam veritatis reducebat:" quomodo et Germanum anno Domini CCCCXLIX. Arianam simul et Pelagianam hæresim prædicatione et miraculis extinxisse, in vita S. Albani affirmat Johannes Tinmuthensis. Pelagianam certe pestem in ea insula a Germano et Severo, sicut in continente Leone et Prospero, hisce temporibus repressam fuisse aliunde etiam intelligimus. De Leonis hac in re præstita opera, in bibliothecæ suæ capite quinquagesimo quarto ita scribit Photius : “ Χρόνου δὲ παριόντος, καὶ τῶν ἀπὸ τῆς αἱρέσεως, διὰ τὸν ἀναθεματίσαι τὴν οἰκείαν αἵρε σιν, τῇ ἐκκλησίᾳ παραδεχθέντων: πάλιν ἐξ αὐτῶν ἀρχὴν ἐλάμβανε τὸ κακόν. ̓Αλλὰ Σέπτιμος ἐπίσκοπος ἀρχομένης τῆς λύμης ἐπέσχε τὴν φορὰν, γράψας πρὸς Λέοντα, τὸν Ρώμης τηνικαῦτα προεδρεύοντα, ὃς διαπύρῳ ζήλῳ κατὰ τῆς δυσσε βείας ἠγωνίσατο. Cum temporis progressu sectæ hujus homines absque hæresis suæ abjuratione Ecclesiæ restituti essent; iterum malum ab illis principium sumpsit. Verum Septimius episcopus renascentem luem, antequam longius serperet, coercuit, datis ad Leonem Romanæ ecclesiæ eo tempore præsidentem, literis: qui ferventi zelo contra impietatem illam depugnavit:" et in capite præcedente, “Έγραψε δὲ καὶ Λέων ὁ Ρώμης περὶ τῶν ἐπιστρεφόντων Πελαγιανιστῶν, ὅπως ὀφείλουσιν ἐπιστρέφοντες δεχθῆναι ἐγγράφως αὐτῶν τὸ φρόνημα ἀναθεματίζοντες. Scripsit et Leo Romanus episcopus de Pelagianistis conversis, oportere, si jam redeuntes recipi velint, scriptis opinionem suam detestari."

i Psalm. 107. (al. 106.) 40.

1 Sic etiam Johan. Tinmuthensis, infra.

Legendum ἄνευ τοῦ, vel quid simile.

k Jocelin, vit. Patric. cap. 92.

« PredošláPokračovať »