Hæc sancti Leonis scripta desiderari putavit Baronius": cum illius adhuc extent tum ad Septimium Altinum episcopum, tum ad Nicetam Aquileiensem archiepiscopum, Istriæ et Venetia metropolitanum, hac de re scriptæ epistolæ: quarum alteram, integram; alterius, quia longior ea est, partem tantum hic describendam existimavimus. LEO EPISCOPUS, SEPTIMIO EPISCOPO S. "LECTIS fraternitatis tuæ literis, vigorem fidei tuæ, quam olim noveramus, agnovimus; congratulantes tibi, quod ad custodiam gregum Christi pastoralem curam vigilanter exequeris, ne lupi, qui sub specie ovium subintrarunt, bestiali sævitia simplices quosque dilacerent; et non solum ipsi nulla correctione proficiant, sed etiam ea, quæ sunt sana, corrumpant. Quod ne viperea possit obtinere fallacia, ad metropolitanum episcopum provincia Venetiæ scripta direximus: quibus ad status sui periculum cognosceret pertinere, si quisquam de Pelagianorum et Celestianorum consortio veniens, in communione Catholica sine professione legitimæ satisfactionis habeatur. Saluberrimum enim est, et spiritualis medicinæ utilitate plenissimum, ut sive presbyteri, sive diaconi, sive alii cujuslibet ordinis clerici, qui se correctos videri volunt, errorem suum, et ipsos erroris auctores damnari a se sine ambiguitate fateantur: ut sensibus pravis et dudum peremptis, nulla sperandi supersit occasio, ne ullum membrum Ecclesiæ talium possit societate violari, cum per omnia illis professio propria cœperit obviare. Circa quos etiam illam canonum constitutionem præcipimus custodiri, ne ab iis ecclesiis, ad quas proprie pertinent, sinantur abscedere, et pro suo arbitrio ad loca non sibi deputata transire. Quod cum recte non permittitur inculpatis, multo minus debeat licere suspectis. Pro n Baron. ann. 444. sec. 8. Leon. epist. 55. in Isidori Mercatoris collectione in aliorum, 83. et 85. et 90. inde dilectio tua, cujus devotione gaudemus, jungat curam suam dispositionibus nostris; et cum supradicto metropolitano det operam, ut circumspecte ac velociter impleantur ea, quæ ad totius Ecclesiæ incolumitatem, et laudabiliter sunt gesta, et salubriter ordinata." LEOP EPISCOPUS ROME, NICETÆ AQUILEIENSI EPISCOro SALUTEM. RELATIONE sancti fratris et coepiscopi nostri Septimii, quæ in subditis habetur agnovimus quosdam presbyteros, diaconos, ac diversi ordinis clericos, quos Pelagiana sive Celestiana hæresis habuerit implicatos, ita in vestra provincia ad communionem Catholicam pervenisse; ut nulla ab eis damnatio proprii exigeretur erroris, et pastoralibus excubiis nimium dormitantibus, lupus ovium pellibus tectus in ovile Dominicum, non depositis bestialibus animis, introiret et quod per auctoritatem canonum decretorumque nostrorum ne insontibus quidem conceditur, usurpare, ut relictis ecclesiis, in quibus clericatum aut acceperant, aut receperant, instabilitate sua per diversa circumferantur; amantes semper errare, et nunquam in fundamento apostolico permanere. Quoniam qui nullo discussi examine, nullo sunt præjudicio suæ professionis obstricti, hunc maxime expetunt fructum, ut sub velamento communionis plures domus adeant, et per falsi nominis scientiam multorum corda corrumpant. Quod utique efficere non possent, si ecclesiarum præsules necessariam diligentiam in talium receptione servarent; ne cuiquam eorum evagari in diversa licuisset." "Ne ergo hoc ulterius audeatur, neve per quorundam negligentiam introducta pernicies ad eversionem multarum tendat animarum, hac nostri auctoritate præcepti, industriæ tuæ fraternitatis indicimus, ut congregata apud vos synodo provincialium sacerdotum, omnes sive presbyteri, Leon. epist. 56. in Isidori collect. in aliorum, 84, et 86. et 89. sive diaconi, sive cujusque ordinis clerici, qui de Pelagianorum Celestianorumque consortio in communionem Catholicam ea imprudentia sunt recepti, ut non prius ad damnationem sui coarctarentur erroris, nunc, saltem posteaquam hypocrisis eorum ex quadam parte detegitur, ad veram correctionem, quæ et ipsis prodesse, et nullis possit nocere, cogantur. Damnent apertis professionibus sui superbi erroris auctores, et quicquid in doctrina eorum universalis Ecclesia exhorruit, detestentur: omniaque decreta synodalia, quæ ad excisionem hujus hæreseos apostolicæ sedis confirmavit auctoritas, amplecti se, et in omnibus approbare, plenis et apertis ac propria manu subscriptis protestationibus eloquantur. Nihil in verbis eorum obscurum, nihil inveniatur ambiguum. Quoniam novimus hanc istorum esse versutiam, ut in quacunque particula dogmatis execrandi, qua se a damnatorum societate discreverint, nihil sibi sensuum suorum existiment esse non salvum. Cumque omnes definitiones suas ad subrependi facilitatem improbare se simulent atque deponere, hoc ibi tota arte fallendi, nisi intelligantur, excipiunt; ut gratia Dei secundum merita dari accipientium sentiatur. Quæ nisi gratis detur, non est gratia, sed merces, retributioque meritorum," &c. "Cavendum ergo dilectioni tuæ est, magnaque diligentia providendum, ne per hujusmodi homines extincta dudum scandala suscitentur: et de exciso olim dogmate aliquod in provincia tua ejusdem mali germen oriatur; quod non solum in radicibus suis crescat, sed etiam sanctæ Ecclesiæ sobolem veneno sui odoris inficiat. Qui correctos se videri volunt, ab omni suspicione se purgent; et obediendo nobis probent se esse nostros. Quorum si quisquam salubribus præceptis satisfacere detrectarit, sive ille clericus sive sit laicus, ab Ecclesiæ societate pellatur; ne perditor animæ suæ, saluti insidietur alienæ." Post Leonis adversus renascentem istam hæresim Ecclesiæ navatam operam, de Prosperi contra Semipelagianos, e putrida veteris hæreseos stirpe Romæ denuo pullulantes, pugnam redintegrantis successu prospero, patriarcha Photius ista subjicit: “ Μετ' οὐ πολὺ δὲ πάλιν, ὥσπερ ἀναφύειν τῆς πικρᾶς ῥίζης ἀναισχυντούσης, ἐν τῇ Ῥώμη τινὲς ὑπὲρ τῆς αἱρέσεως επαῤῥησιάζοντο: ἀλλὰ Πρόσω περός τις, ἄνθρωπος ὡς ἀληθῶς τοῦ θεοῦ, λιβέλλους κατ' αὐτῶν ἐπιδιδωκὼς, ἀφανεῖς αὐτοὺς ἀπειργάσατο, ἔτι Λέοντος τοῦ προειρημένου τὸν Ῥωμαϊκὸν θρόνον ἰθύνοντος. Post non diu rursum veluti existere atque enasci e mala radice impudenter cum cœpisset, Romæ etiam quidam pro hæresi libere locuti sunt: quos Prosper, homo sane divinus, libellis adversus eos in vulgus editis facile dissipavit extinxitque, Leone etiamnum, quem diximus, Romanam sedem gubernante." Adversus istos postremum ab eo editum opus fuisse videtur, quum Romæ Leonis notarium ageret, quod Пɛρì ȧxapíσrwv inscripsit: in quo eorum Kvpíav dóžav, qua voluntatis divinæ efficaciam a libero humanæ voluntatis arbitrio totam pendere statuebant, ita refellit et coarguit. Sed tamen hæc aliqua si vis ratione tueri, Et credi tam stulta cupis: jam pande quid hoc sit, Nam si nemo usquam est, quem non velit esse redemptum, At vero omnipotens hominem cum gratia salvat, 4 Phot. bibliothec. num. 54. Prosp. de Ingratis, cap. 13. VOL, V. r Vid. supr. cap. 8. pag. 251. FF Ille obscuratis dat cordibus intellectum : Ille ex injustis justos facit, indit amorem Quo redametur amans: et amor quem conserit, ipse est. Quo stulti sapere incipiunt, ægrique valescunt ; In præceps labi novit, consurgere nescit. Et demum, apostrophe ad Deum facta, totum opus sic concludit: Non" autem hoc curam minui, studiumque resolvi Tunc fiet cursus velox, oculique videntes, Judicium, et fortis virtus, et sana facultas. Et tua dum in nobis agitur, non nostra, voluntas ; Ad secundum S. Germani in Britanniam contra Pelagianos susceptum iter jam accedo: quod non multo post prius tempore interposito contigisse volunt Beda", Vincentius, et in quarto de vita ipsius libro Erricus Antissiodorensis ita canens : Vix præsul positis humeros subduxerat armis " Prosp. de Ingratis. cap. ultim. w Bed. histor. ecclesiastic. lib. 1. cap. 21. Vincent. specul. historial. lib. 20. cap. 10. |