Obrázky na stránke
PDF
ePub

nobis in Christo, abbatis et conventus dicti monasterii, et ruina ecclesiæ et domorum suarum ibidem id fieri valeat; et quod ad id ipsorum abbatis et conventus licentiam habeat et assensum. In cujus, &c. Teste Rege

PER IPSUM REGEM.

Apud Westmonaster.

VIII. die Junii.

Quem habuerit eventum ista inquisitio, non invenio : ab his tamen qui Glastoniense monasterium viderunt est proditum, et sacellum ibi Josephi nomini dicatum, et tumulum etiam positum fuisse, hoc inscriptum epitaphio.

Ad Britones veni, postquam Christum sepelivi;

docui, requievi.

Quibus adde, si libet, et Guilielmi Goodi Jesuitæ narrationem, qui Henrico VIII. regnante Glastoniæ natus et puer educatus est. "Glasconiæ extabant (inquit) laminæ æneæ sculptæ ad perpetuandam memoriam, sacella, crypta, cruces, arma, observatio festi S. Josephi ad VI. Calendas Augusti, quamdiu monachi regum chartis munitissime gaudebant: nunc omnia cum ruinis confusa perierunt. Nemo tamen monachorum unquam scivit certum locum sepulchri hujus sancti, vel designavit. Reconditum abditissime dixerunt, vel ibi, vel in monte, qui monti acuto vicinus, et cui nomen Hamden-hill: et futurum, ut quando reperietur corpus ejus, universus eo mundus confluat præ magnitudine et numero miraculorum quæ fient."

"Et inter cætera memini me vidisse Glasconiæ in cruce lapidea, quæ sub regina Elizabetha subversa fuit, laminam æneam in qua scribebatur, Josephum ab Arimathæa trigesimo anno post passionem Christi venisse in Britanniam cum undecim vel duodecim sociis, permissumque ei

1119.

Edvard. Maihew congregat. Anglican, ordinis Benedict. Tabul. 2. pag. 1118,

ab Arvirago rege, Glasconiæ quæ tunc erat insula dicta Avalonia, habitare, tanquam solitarios viros et simplices: et quod attulerit secum duo vasa argentea non grandia, in quibus erat de sanguine et aqua sacratissima, quæ profluxerat de latere Christi mortui. Crux autem ista erecta est ante multos annos ad denotandam longitudinem sacelli ab eodem sancto Josepho ex vimineis cratibus constructi in honorem beatissimæ virginis; deducta scilicet linea recta a medio illius crucis ad latus sacelli postea lapidibus quadratis exædificati: sub qua item erat olim illud sacellum Sancti Josephi in crypta subterranea. Foris autem in muro hujus sacelli beatæ virginis erant in lapide sculpta vetustissimis literis hæc duo verba, JESUS, MARIA. Et confirmant antiqua arma Glasconiensis monasterii, quæ sunt hujusmodi: Scutum album in quo per longum erigitur stipes crucis viridis et nodosæ, et de latere ad latus extenduntur brachia seu rami crucis stipiti consimilia. Sparguntur guttæ sanguinis per omnem aream scuti. Utrinque ad latera stipitis, et sub alis crucis, ponitur ampulla inaurata. Et hæc semper denominabantur insignia Sancti Josephi: qui ibi habitasse pie credebatur, et fortasse sepultus esse."

Eundem cum sociis ibi fuisse sepultum, in magna Glastoniensium tabula ita traditum invenio. "Ibi requiescunt XII. discipuli: quorum primas et custos fuit Joseph ab Arimathia, qui Dominum sepelivit. Multi ex paganis per eos ad fidem Christi conversi ac baptizati ibidem requiescunt, quorum, propter eorum multitudinem, non est numerus." De iisdem eulogii author, libro secundo: "Ibidem diu commorantes, multisque de dicto regno ad locum confluentibus per eosdem ad Christum conversis, tandem in pace quieverunt. Joseph vero ab Arimathia ibidem sepultus est juxta dictam Ecclesiam [B. Mariæ] cum duabus phialis plenis de sudore Christi sanguineo, quas secum de terra sancta detulerat." Quis vero inde usque ad Lucii regis tempora loci illius status fuerit, Guilielmus Malmes

Vid. supr. pag. 31, et 37.

"Sancti igitur memorati in

buriensis his verbis edocet. eadem eremo sic degentes, effluentibus multis annorum curriculis carnis ergastulo sunt educti: idemque locus cœpit esse ferarum latibulum, qui prius fuerat habitatio sanctorum."

Guil. Malmesbur. de antiquitat. Glaston. et eum secutus Johannes de Tinmouth, et Capgravius in vita Patricii.

CAP. III.

De Taurino, Eutropio, Timotheo, Novato, Praxede, Pudentiana, Marcello, et Lucio primo Bavarorum ac Rhætorum doctore. De tempore quo Lucius in Britannia regnavisse dicitur, variantes authorum sententiæ, et in qua insulæ parte imperium ille obtinuerit.

SUNT qui Taurinum Eboracensem episcopum primis hisce Christianismi temporibus martyrium pertulisse putent: Vincentii Bellovacensis eam in rem producto testimonio. Verum ex ipso Vincentio apparet, non Eboracensium in Britannia, sed Ebroicensium in Gallia, Taurinum fuisse episcopum : ut tabularumb Ebroicensium, martyrologii Romani, Ordericid Vitalis, Radulphi de Diceto, Antonini', et aliorum testimonia huc advocare necesse non sit. Quanquam etiam in Werneris Laerii Fasciculo Eboracensis ille episcopus appelletur; et in Hartmanni Schedelii chronico, inter eos qui sub Trajano floruerunt, non solum Thaurinus episcopus Eboracensis recenseatur, sed etiam Eutropius episcopus Cantu. Qui tamen non alius accipiendus videtur, quam ille Santonicæ urbis in Gallia episcopus; cujus, præter alios, in primo libro de gloria martyrum, capite quinquagesimo et sexto Gregorius Turonensis meminit.

a Guil. Harrison. in descrip. Britan. lib. 1. cap. 9. ex Vincent. Specul. historial. lib. 10. cap. 17. vel potius 76. Vid. Magdeburgens. centur. 2. cap. 10. col. 228.

b Demochar. de Missa, lib. 2. cap. 21.

© Martyrolog. di. 11. August.

d Orderic. ecclesiastic. histor. lib. 5. pag. 555.

e Dicet. Chronic. MS. ad ann. Dom. 90.

Antonin. histor. part. 1. titul. 6. cap. 28. sec. 4.

Wern. Fascic. tempor. ad ann. Christi 94.

Schedel. Chronic. in 6. ætate mundi, fol. 111. a. edit. Norimberg. ann. 1493.

Rhætis et Bavaris evangelium Lucius quidam primus annuntiasse dicitur: quem alii Britannicum regem fuisse asserunt, alii negant; alii Lucium Cyrenæum fuisse pronuntiant, cujus apud Lucam in Actisk fit mentio. Eundemque ipsum Lucium Cyrenæum alii Simonis illius' qui Christo crucem portavit, filium, alii, in quibus est Aventinus, Pauli commilitonem et cognatum (cujus ipse in epistola ad Romanos" meminit) fuisse censent: alii etiam cum rege Britannico confundunt. "Principes apostolici senatus Petrun et Paulum ex Roma unum misisse, qui Lucium regem Britanniæ convertens, faceret regalem sacerdotem," affirmat Sigismundus° Meisterlinus Augustanus. Nec desunt, qui Lucium hunc Britannicum a Timotheo S. Pauli discipulo baptizatum fuisse tradant. Ita Petrus Equilinus: "Lucius beatus confessor fuit rex Britanniæ, baptizatus a Timotheo discipulo sancti Pauli. Qui regno composito et bene ordinato, relictis omnibus secularibus pompis, multisque ad Deum conversis; veniens per Augustam in civitatem Curiæ, multis ad vitæ perfectionem exemplo et doctrinis inductis, die III. Decembris in pace quievit: ut dicit frater Bartholemæus." Et Johannes Nauclerus: "Invenio"," inquit, "in legenda sancti Timothei apostoli, quod venerit in Britanniam, et Lucium ejus gentis regem cum tota insula ad fidem Christi converterit. Et illud magis concordat legendæ sancti Lucii, quæ habetur in ecclesia Curiensi, ubi fuit episcopus et martyrio coronatus." Henricus Pantaleon

i Vid. M. Velserum, rer. August. Vindelic. lib. 6. ad ann. Dom. 179. Gasp. Bruschium de Germaniæ episcopat. cap. 3. Sebast. Munster. cosmograph. lib. 3. pag. 519. Achillem Gassarum, in Augustanæ urbis descript. ibid. pag. 603. Et Arnoldum Mermannium, in Theatro conversionis gentium. AoúktoÇ ÈπÍσKOTOS Aaodirías Zwpías. Hippolyto in libello inedito de 70. discipulis.

* Act. cap. 13. ver. 1.

Jo. Aventin. annal. Boior. lib. 2.

[ocr errors]

Mark. cap. 15. ver. 21.
Rom. cap. 16. cap. 21.

Sigismund. chronic. Augustan. ecclesiastic. cap. 3. tom. 3. scriptor. rerum Germanic. a Pistorio edit. pag. 592. excus. Francofurt. ann. 1607.,

P Petr. de Natalib. lib. 1. cap. 24.

4 Bartholemæus Anglicus (ut videtur) in chronico de Sanctis. Naucler. chronograph. volum. 2. generat. 6.

s Pantal. de viris illustr. German. part. 1.

VOL. V.

E

« PredošláPokračovať »