Obrázky na stránke
PDF

At quum in fæcibus etiam istis aliquampiam de-
mersam animadverterem veritatem, et in ipso ster-
quilinio gemmam offendi potuisse non desperarem:
purioris antiquitatis monumentis cum sequioris
ævi illis alteris diligenter comparatis, e fodina ista
præstantioris metalli ramenta aut stricturas aliquas
eruere conatus sum. Sic tamen, ut sagenæ evan-
gelicæ operam istam certo quodam consilio non
absimilem esse voluerim, quæ ** jacta* in mare res
cujusvis generis coegit: impletam vero subduxe-
runt in litus, et sedentes quæ bona erant in va-
sa collegerunt, quæ autem putria foras projece-
runt ;** ab æquo lectore nihil hic expectans aliud,
quam quod suo jure sibi deposcebat nostrorum
historicorum post Bedam præcipuus, Guilielmus
Malmesburiensis bibliothecarius. ** Si* quis post
me scribendi de talibus munus attentaverit ; mihi
debeat collectionis gratiam, sibi habeat electionis
materiam.”
Hoc autem, crasso licet filo contextum, opus
tantæ majestatis patrocinio ut dicare auderem,
incitamenta habui neque pauca neque levia.
Primum, argumenti genus ipsum, in Ecclesiarum
magnæ Britanniæ et Hiberniæ rebus explicandis
occupatum, cujus clientelæ committendum potius

Afuerat, quam florentissimarum harum insularunr summi Domini atque Monarchæ ? Scriptum deinde, felicissimæ memoriæ JAcobI regis jussu et auspiciis susceptum, eo ad meliorem vitam recepto, cui potiore jure debebatur quam præstantissimi parentis optimo hæredi ; accedit et regiæ tuæ benignitatis recordatio, cujus fructus sæpe tuli lætos atque uberes: quæ cum me nexu et mancipio totum tuum effecerit, peculium etiam omne, et quicquid mei est, in tuam pariter traduxit potestatem. DEUS OPTIMUs MAXIMUs, regum suorum custos et vindex, ** Vitam' TiBi det prolixam, imperium securum, domum tutam, exercitus fortes, senatum fidelem, populum probum.” Veteris Ecclesiæ pro imperatoribus suis vota hæc solennia, pro tua et tuorum salute, redintegrat, et toto animi affectu Numini divino

* Matth. cap. 13. ver. 47, 48.
* Guil. Malmesbur. de gest. Reg. Anglor. lib. 5.

/

[graphic]

nuncupat
Serenissimæ Tuæ Majestatis
Servus humillimus,

JACOBUS ARMACHANUS.

* Tertullian. Apologetic. seet. 30.

[ocr errors]

Quod de Gallicana, nobis proxima, ecclesia motavit nuper prætor Narbonensis Franciscus Bosquetus ; ** incertam longa antiquitate, et posterorum commentis, originem" illius extitisse : idem in nostris quoque Britannicis verissimum fuisse comperimus. In quibus illud etiam locum habere negari non potest, quod de primis hujusmodi commentorum authoribus idem addidit: “ Primos, si verum amamus, hujusmodi zelotas monachos in Galliis habuimus. Illi simplici ac fervida, ideoque minus cauta et sæpe inconsulta, religione perculsi, ad illiciendas hominum mentes et augustiori sanctorum nomine ad eorum cultum revocandas, illustres eorum titulos, primum sibi, dein credulæ plebi persuasos proposuerunt. Ex horum officina Martialis Lemovicensis apostolatus, Ursini Bituricensis discipulatus, Dionysii Parisiensis areopagitica, Pauli Narbonensis proconsularis dignitas, amborum apostoli Pauli magisterium, et in aliis Ecclesiis similia, prodiere. Quibus quidem, sano judicio et constanti animo, Galli primum episcopi restitere. At ubi ecclesiæ Gallicanæ parentibus, sanctissimis fidei præconibus, detractis his spoliis injuriam fieri mentibus ingenuis et probis persuasum est: paulatim error communi consensu consurgere, et tandem antiquitate sua contra veritatem præscribere." Hæc in primi ecclesiæ Gallicanæ historiarum libri editione prima (secunda enim tantam traÂfinotav ferre non poterat) eruditissimus Bosquetus.

Et in Britannia quidem ipsis apostolorum temporibus ammunciatum fuisse Christi evangelium, authores habemus locupletissimos, Eusebium, Theodoretum, Arnobium juniorem et Gildam Britannum : a Josepho vero Arimathæensi id fuisse præstitum, Glastoniensium monachorum traditio est; nec ita tamen antiqua, ut ante Normannica tempora certum aliquod in probatæ fidei scriptore quoquam deprehendi possit illius vestigium. De primo similiter Christiano Britannorum rege, in Beda et libro pontificali, B. Hieronymo et Damaso perperam attributo, primum legimus: Lucium regem Britannicum, missa ad Eleutherum Romanum episcopum epistola, illius opera Christianum effectum fuisse. Britannicæ consarcinator historiæ, id satis esse non existimans, regulo hoc im Romanæ insulæ monarcham transformato, in urbibus illius XXVIII. totidem ab eo constitutos episcopos sommiavit: cui et suum de Flaminibus et Archiflaminibus centonem Galfridus Monemuthensis deinde assuit. Neque quisquam fere locus repertus est illustrior, qui non a Lucio institutorum suorum vel originem vel amplificatiomem deinceps arcesseret. Harum vero antiquitatum, sive verarum sive falsarum, reliquias ut undique dispersas sub uno aspectu ponerem ; omnibus unum in locum coactis scriptoribus, ex ingenti immensoque isto campo quæ ad rem nostram spectare videbantur studiose excerpsi: usu continuo ad laborem istum obdurescente et percallescente mostra patientia. Ac primum, ne quid hic me fugeret, editorum nostrorum historicorum antiquiores quidem, Gildam, Adamnanum, Bedam, Asserium Menevensem, integros, posteriores vero ubi videbatur opus, cum manuscriptis codicibus diligenter, nec sine fructu, contuli. In scriptorum deinde nondum luci redditorum sylvam me abstrusi densam atque asperam : quorum, præ aliis, maximam mihi suppeditavit copiam bibliotheca illa Cottoniana mobilis; quæ una ad Britannicæ gentis historiam perficiendam plura confert adminicula, quam omnes omnium aliæ junctæ simul. Ea vero amicissimi D. Roberti Cottoni (quem ut antiquitatum suarum promum condum semper celebrabit Britannia) summa humanitate, non minus quam mea ipsius et olim patuit, et continuata D. Thomæ filii ipsius tum in equestri ordine atque baronetti dignitate, tum in bibliothecæ comservandæ et augendæ cura, successoris unici benevolentia adhuc patet ; Isocraticæ illius monitionis hic certe mon immemoris. IIρ{τετ* τοὺς παῖδac, όστερ rijc oùotac, otrto kal rijc φιλ{ac Trarpukiic κλmpovoμεῖv. In nostra autem hac ex omni scriptorum genere promiscue congesta farragine, si quis obscuriorum aut minus spectatæ fidei authorum subinde hic citata mirabitur testimonia: cogitare illum velim, aliud esse historiam scrihere, aliud materiam hinc inde convehere, unde delectu adhibito sylvam dicendi historicus possit ducere; et ut de fide narrationis rectius judicare quis possit, interesse sæpenumero, ut quam obscuris et novitiis illa nitatur authoribus, clare intelligat. Alioqui non ita nos judicii inopes existimare quis debet, ut Galfridum Monemuthensem, aut Hectorem Boethium, aut ex infimis subselliis testem aliquem alium advocaremus; si in antiquiore aut melioris notæ aliquo quod ab ipsis traditum est reperiri potuisset chronographo. Quod si frivola etiam nonnulla, dubia multa, et falsa quoque non pauca, commemorata hic objectet alius: de frivolis responsum hoc a Flavio Vopisco accipiat, in Aureliano suo. ** Frivola hæc fortasse cuipiam et nimis levia esse videantur: sed curiositas nihil recusat." De dubiis, ex clarissimi Junii Mamilianis, hoc habeat alterum: “ me nec multis rebus ejusmodi credere, nec credendas obtrudere cuiquam, sed legendas probandasque judicio

* Ut rei familiaris, sic et amicitiæ paternæ liberis capienda est hæreditas. Isocrat. ad Demonic.

« PredošláPokračovať »