Obrázky na stránke
PDF
ePub

LECTORI.

QUOD de Gallicana, nobis proxima, ecclesia notavit nuper prætor Narbonensis Franciscus Bosquetus; "incertam longa antiquitate, et posterorum commentis, originem" illius extitisse: idem in nostris quoque Britannicis verissimum fuisse comperimus. In quibus illud etiam locum habere negari non potest, quod de primis hujusmodi commentorum authoribus idem addidit: "Primos, si verum amamus, hujusmodi zelotas monachos in Galliis habuimus. Illi simplici ac fervida, ideoque minus cauta et sæpe inconsulta, religione perculsi, ad illiciendas hominum mentes et augustiori sanctorum nomine ad eorum cultum revocandas, illustres eorum titulos, primum sibi, dein credula plebi persuasos proposuerunt. Ex horum officina Martialis Lemovicensis apostolatus, Ursini Bituricensis discipulatus, Dionysii Parisiensis areopagitica, Pauli Narbonensis proconsularis dignitas, amborum apostoli Pauli magisterium, et in aliis Ecclesiis similia, prodiere. Quibus quidem, sano judicio et constanti animo, Galli primum episcopi restitere. At ubi ecclesiæ Gallicanæ parentibus, sanctissimis fidei præconibus, detractis his spoliis injuriam fieri mentibus ingenuis et probis persuasum est: paulatim error communi consensu consurgere, et tandem antiquitate sua contra veritatem præscribere." Hæc in primi ecclesiæ Gallicanæ historiarum libri editione prima (secunda enim tantam appnoíav ferre non poterat) eruditissimus Bosquetus.

Et in Britannia quidem ipsis apostolorum temporibus annunciatum fuisse Christi evangelium, authores habemus locupletissimos, Eusebium, Theodoretum, Arnobium juniorem et Gildam Britannum: a Josepho vero Arimathæensi id fuisse præstitum, Glastoniensium monachorum traditio est; nec ita tamen antiqua, ut ante Normannica tempora certum aliquod in probatæ fidei scriptore quoquam deprehendi possit illius vestigium. De primo similiter Christiano Britannorum rege, in Beda et libro pontificali, B. Hieronymo et Damaso perperam attributo, primum legimus: Lucium regem Britannicum, missa ad Eleutherum Romanum episcopum epistola, illius opera Christianum effectum fuisse. Britannicæ consarcinator historiæ, id satis esse non existimans, regulo hoc in Romanæ insulæ monarcham transformato, in urbibus illius XXVIII. totidem ab eo constitutos episcopos somniavit: cui et suum de Flaminibus et Archiflaminibus centonem Galfridus Monemuthensis deinde assuit. Neque quisquam fere locus repertus est illustrior, qui non a Lucio institutorum suorum vel originem vel amplificationem deinceps arcesseret.

Harum vero antiquitatum, sive verarum sive falsarum, reliquias ut undique dispersas sub uno aspectu ponerem ; omnibus unum in locum coactis scriptoribus, ex ingenti immensoque isto campo quæ ad rem nostram spectare videbantur studiose excerpsi: usu continuo ad laborem istum obdurescente et percallescente nostra patientia. Ac primum, ne quid hic me fugeret, editorum nostrorum historicorum antiquiores quidem, Gildam, Adamnanum, Bedam, Asserium Menevensem, integros, posteriores vero ubi videbatur opus, cum manuscriptis codicibus diligenter, nec sine fructu, contuli. In scriptorum deinde nondum luci redditorum sylvam me abstrusi densam atque asperam : quorum, præ aliis, maximam mihi suppeditavit copiam bibliotheca illa Cottoniana nobilis; quæ una ad Britannicæ gentis historiam perficiendam plura confert admini

cula, quam omnes omnium aliæ junctæ simul. Ea vero amicissimi D. Roberti Cottoni (quem ut antiquitatum suarum promum condum semper celebrabit Britannia) summa humanitate, non minus quam mea ipsius et olim patuit, et continuata D. Thomæ filii ipsius tum in equestri ordine atque baronetti dignitate, tum in bibliothecæ conservandæ et augendæ cura, successoris unici benevolentia adhuc patet; Isocraticæ illius monitionis hic certe non immemoris. Πρέπει τοὺς παῖδας, ὥσπερ τῆς οὐσίας, οὕτω καὶ τῆς φιλίας πατρικῆς κληρονομεῖν.

In nostra autem hac ex omni scriptorum genere promiscue congesta farragine, si quis obscuriorum aut minus spectatæ fidei authorum subinde hic citata mirabitur testimonia cogitare illum velim, aliud esse historiam scri bere, aliud materiam hinc inde convehere, unde delectu adhibito sylvam dicendi historicus possit ducere; et ut de fide narrationis rectius judicare quis possit, interesse sæpenumero, ut quam obscuris et novitiis illa nitatur authoribus, clare intelligat. Alioqui non ita nos judicii inopes existimare quis debet, ut Galfridum Monemuthensem, aut Hectorem Boethium, aut ex infimis subselliis testem aliquem alium advocaremus; si in antiquiore aut melioris notæ aliquo quod ab ipsis traditum est reperiri potuisset chronographo.

liano suo.

Quod si frivola etiam nonnulla, dubia multa, et falsa quoque non pauca, commemorata hic objectet alius: de frivolis responsum hoc a Flavio Vopisco accipiat, in Aure"Frivola hæc fortasse cuipiam et nimis levia esse videantur: sed curiositas nihil recusat." De dubiis, ex clarissimi Junii Manilianis, hoc habeat alterum: "me nec multis rebus ejusmodi credere, nec credendas obtrudere cuiquam, sed legendas probandasque judicio

a Ut rei familiaris, sic et amicitiæ paternæ liberis capienda est hæreditas. Isocrat, ad Demonic.

certo." Valdeque mihi placere sciat Euripidis illam sententiam :

Σώφρονος δ ̓ ἀπιστίας

Οὐκ ἔστιν οὐδὲν χρησιμώτερον βροτοῖς.

Nam ad aperte falsa quod attinet: non parum etiam lectoris interesse putabam, ex isto ut cognosceret specimine, quam fœdis ineptiis sanctorum vitas totamque Ecclesiæ historiam ætas superior contaminaverit; atque novorum miraculorum et visionum obtentu, hominum simplicitati illuserit. Ita, de S. Albani corpore inter Verolamienses et Colonienses cœnobitas lite orta, miracula miraculis opposita; et in consimili de B. Patricii reliquiis inter Glastonienses et Dunenses monachos controversia, ab utraque parte visiones productas hic videbit visionibus contrarias. In iis enim percensendis quæ ex Elizabethæ Schonaugiensis et Richardi Præmonstratensis revelationibus de Ursulanis virginibus retulimus, quis tam patientis fuerit stomachi, ut Apuleianum illud sæpius usurpare non cogatur? "Nihile hac fabula fabulosius, nihil isto mendacio absurdius."

Et tamen, ne nullam solidioris materiæ partem comparere hic uspiam morosulus quispiam criminaretur: hæreseos Dei gratiam impugnantis, a Pelagio Britanno ab inferis primum excitatæ et Fausti Britanni novo mangonio denuo Christiano orbi venditatæ, historiam secundum ordinem temporum digestam placuit interjicere. Nam "licet hæc ficus fatua toties sit præcisa, toties eradicata, toties combusta, incinerata et usque ad nihilum conculcata; quam late tamen et dense adhuc non desinit germinare, et sua vitulamina vitiosa (quanto subtilius solito,

b Prudenti incredulitate nihil est mortalibus utilius. Euripid. in Helena, ver. 1637.

L. Apulei. Metamorphos. lib. 1.

tanto periculosius) propagare," et Thomas Bradwardinus conquestus est olim, et nos hodie non sine causa conquerimur. Sicubi vero, vel in hoc, vel in argumento illo altero, aliorum expectationi minus satisfecerim: occupationes quibus indies distineor maximæ, aliquid excusationis ab æquis, ut spero, rerum æstimatoribus impetrabunt. Dublinii, anno CIƆ IƆC XXXIX. IV. Non, August.

d Bradwardin. Præfat. in libros de causa Dei contra Pelag.

« PredošláPokračovať »