Obrázky na stránke
PDF

tis Cassiodori, Marcellimi comitis et Victoris Tonnonensis liquet: succedente Anastasio, quem in consulatu ejusdem Olybrii filii Ariobindæ, mense Xanthico sive Aprili, feria quinta majoris Hebdomadæ, quæ eo anno in undecimum Aprilis diem incidit, indictione XIV. inauguratum fuisse, in Constantinopolitano chronico legimus, quod Alexandrini nomine a Matthæo Radero habetur editum. Ultra annum igitur CCCCXCIV. nequaquam processit Gennadius, Asturii atque Præsidii consulatu prænotatum : ad quem Romanam septuaginta episcoporum synodum, absque ullo tamen veterum velcodicum vel authorum testimonio, retulit Severinus Binius. Et quum ante biennium Gelasium pontificatum iniisse constet, cujus in Honorato Massiliensi ille meminit; ipso anno CCCCXCIV. qui Anastasii tertius, Gelasii vero secundus fuit, supremam libro manum Gennadium apposuisse, ego mihi facile persuaserim. Num vero ad annum æræ Hispanicæ DLXXII. sive Christi DXXXIV. (quod in chronico maximo Cæsaraugustano tributo legimus) vitam ille produxerit, viderint alii. Claruit etiam, ut* ferunt, temporibus Anastasii Augusti, anno Domini quingentesimo, Godelbertus presbyter; qui Alcimi Aviti Viennensis episcopi, ut Sigebertusy scribit, “ studium imitatus, per historias et allegorias divinæ scripturæ ab initio mundi usque ad partum virginis heroico pede eleganter cucurrit." De eo Thomas Dempsterus “ S. Godelbertus* presbyter, rhetor disertissimus, philosophus Platonicæ sectæ subtilissimus, theologus memorabilis, nec Anglo-Saxo, nec Britannus, sed Scotus (ut discere potuisset non ab annalibus modo nostris, sed a magistro suo Balæo singularis impudentiæ Johannes Pitseus:) præceptorem habuit S. Sedulium ; ad cujus imitationem, heroicum suum poema a mundo creato usque ad Christum natum summa majestate perduxit." Atqui Scotum hunc fuisse, neque in annalibus ullis ego adhuc invenire potui, neque in Balæo, cujus de Godelberti patria verba hæc sunt : ** Ex* aliquorum scriptorum conjecturis, genere AngloSaxonicus fuit : eum nihilominus poetam Britannicum Lilius Gyraldus in poetarum historiis vocat:" quanquam nec Britannicum fuisse, vel Lilius Gyraldus", vel scriptorum, quod ego quidem sciam, ante Balæum quisquam alius, tradiderit. Nomen certe illius, Anglo-Saxonicæ et Francicæ potius quam Britannicæ vel Scoticæ est originis: ut si Anastasii temporibus ille claruerit, de quo mihi nondum liquet, in Francicorum scriptorum numero, cum Anglo-Saxones a Christiana fide adhuc fuerint alieni, reponendus fuisse videatur. Nam quod in sanctorum catalogum Dempsterus eum refert, et (quod Cottam* fortasse legisset ** neque indisertum academicum pertimuisse, nec sine ista philosophia rhetorem quamvis eloquentem") inter rhetores disertissimos atque philosophos Platonicæ sectæ subtilissimos eundem connumerat; commenti genus est illi homini non minus familiare, quam librorum qui nunquam scripti sunt ex ipsius otioso deprompta cerebro recensio. Trithemius, præter poema illud a Sigeberto commemoratum, cujus titulum fuisse dicit, Allegoriæ Scripturarum libri quatuor, et alia plura scripsisse Godelbertum retulit. Balæus, ne non amplius aliquid quam Trithemius vidisse putaretur, præter illud opus non solum homiliarum et epistolarum librum unum, sed etiam alia plura composuisse addit, licet non compareant, et ne nihil quam illi plus novisse Dempsterus existimaretur, præter homiliarum librum unum et epistolarum libros quinque (tot enim illi comminisci libuit) poematum quoque Latinorum variorum librum unum scripsisse asserit: quæ non habenda nauci sunt omnia. Apud Britannos vero claruisse dicuntur hoc tempore Paulinus, Gundleus, et Cadocus. Paulinum Giraldus Cambrensis laudat: de Davidis Menevensis institutione ita scribens: “ Succedente tempore, crescentibus quoque virtutum meritis, ad centesimum summopere fructum aspirans, carnemque ab omni libidine servans immunem ; ad sacros gradatim ordines provectus, tandem sacerdotali dignitate est sublimatus. Exin profectus est im Vectam insulam, ubi Paulinus Germani discipulus, divinis ex toto mancipatus officiis, gratam Deo vitam agebat : ut præceptoris ejusdem tam doctrinis instructus quam exemplis informatus, longe efficacius et divinis Scripturis imbueretur, et ad patriam a vita felici cursu transveheretur." De Gundleo et Cadoco ista refert, in eorum vita, Johannes Tinmuthensis: “ S. Gundleus filius regis australium Britonum extitit: et post mortem patris regno in septem partes diviso, sex ejus fratres portiones suas acceperunt ; et ipsi quasi seniori in omnibus parebant. Gundleus vero ex uxore sua Gladusa filium suum nomine Cadocum genuit, virum sanctum et Deo placentem": Postea, ** regno Cadoco filio suo commendato," ecclesiam construxit; ibique “ in magna abstinentia et vitæ sanctimonia vivere cœpit." Cadocus autem monasterii Nancarbanensis sive Lhancarvanensis, in Glamorgania tribus passuum millibus a Cowbrigia positi, “ Abbas' effectus, ipsum sæpe visitans confortabat : asserens non inchoantibus coronam esse promissam, sed perseverantibus in bonum. Pascebatque Cadocus centum quotidie clericos, totidem pauperes, et totidem viduas, præter advenas et hospites ad illum crebro venientes. Licet enim abbas multos sub se monachos regeret, portionem tamen regni patris sui possidens, indigentibus necessaria distribuit. Hæc ei subito inhæsit cogitatio, ut sancta loca in quibus Patricius sanctus habitaverat inviseret, et ejus disciplina atque exemplis quasi discipulus frueretur egregiis. Hic enim ante multum temporis quasi candela lucidissima in alto collocata amplissima aspergens lumina, cunctas Hiberniæ insulæ illuminarat ecclesias: et non solum illas, sed etiam totius mundi ad quas fama ejus meritumque deferri potuissent." Quo* tempore viam universæ carnis ingressurus erat S. Patricius, “ Ecclesiæ' Christi eximium decus, et totius Hiberniæ splendidum sidus," S. Winwalocus Britannus vitam apud Armoricos agens monasticam, ad insulam quandam se transtulit ; in eaque cum sociis suis triennio mansit, vitam ducens eremiticam : postea siccis pedibus, cum comitibus mare transeuntem, ad continentem rediisse, ibique loco ubi consederat aquarum penuria laborante fontem e terra uberrimum produxisse scribunt: quod eleganti carmine Jacobus Bidermannus expressit. In Tauraco monasterio postremam vitæ partem exegisse dicitur, tandemque “ plenus* dierum quintoNonas Martias, quarta feria in prima quadragesimæ hebdomada," (in illum vero mensis Martii diem anno DIV. dies Cinerum incidit) integer et corpore et mente obiit: anno DVIII. Cerdicum Saxonem et filium ipsius Kenricum una die quinque millia Britannorum cum rege suo Nazaleod sive Natanleod occidisse, Anglo-Saxonum tradunt annales ; indeque regionem illam usque ad Cerdices-ford (ea hodie Hantoniensium Chardford est) Nazanleogae sive Natanleagæ nomen accepisse. Hector Boethius', Utherum Pendraconem Britannis tunc imperasse, et Nathaliodo huic, “ homini obscuræ originis, longa familiaritate viri magis quam virtute pellectum, summam detulisse belli administrationem" ; eundemque, ** præstantissimum secundum regem ducem, cum quindecim hominum millibus" cæsum fuisse scribit. Matthæus Florilegus, vel ejus saltem interpolator, anno DVIII. Utherum regem, infirmitate laborantem, “ ducem Nathanlioth principem militiæ Britonum ordinavisse"; eumque cum quinque millibus virorum corruisse refert : deinde de nova clade, post triennium' ecclesiis Britanniæ a Saxonibus illata, subjungit ista: ** Anno gratiæ DXI. videntes Saxones qui Britanniam inhabitant Uther Pendragon regem gravi infirmitate depressum, convemerunt omnes in unum, ut omnes insulanos a finibus suis expellerent, et junctis viribus fertilem patriam sibi in perpetuum subjugarent. Perlustrantes itaque quasque provincias, cum neminem sibi resistere cognovissent, totam fere insulam a mari usque ad mare devastare cœperunt. Nec prælatis ecclesiarum vel rebus ecclesiasticis parcentes, Christianitatem pene totam in insula deleverunt. Insulani autem regem infirmum deserentes, ad montium abrupta et silvarum latibula confluxerunt: secundum illud antiquum proverbium ;

* Jo. Trithem. de scriptorib. ecclesiastic. in Godelberto. y Sigebert. de scriptorib. eccles. cap. 23. * Dempster. histor. ecclesiastic. Scotor. lib. 7. num. 608.

* Jo. Balae. sciiptor. Britann. centur. 1. cap. 49.
° Lil. Gregor. Gyrald. poetar. hist. dialog. 5.
* Apud Cicer. initio lib. 2. de natura Deor.

VOL. V. M M

d Ex vita MS. biblioth. Cott. • Jocelin. in vita Patricii, cap. 182. * Vit. Winwaloci, apud Surium, tom. 2. Mart. 3.

* Vit. ejusd. MS. in bibliotheca Cottoniana. * Boeth. histor. Scotor. lib. 9. ' Quando ille male putat vixisse adhuc Utherum.

Cui caput infirmum, cætera membra dolent."

In hac persecutione promovenda non postremas Cerdici partes fuisse ferunt: de quo in Wintoniensis ecclesiæ historiolæ capite nono ita legimus : “ Bonitate fidei Christianæ per adventum Cerdici in partibus Gewisæorum exclusa, secundo monachi interficiuntur in ecclesia Amphibali, quæ vetus coenobium vocatur in Wentana civitate: et demonasterio Christi et sancti Amphibali ecclesia illa templum efficitur Dagon CXLII. annis, usque adventum S. Birini Gewisæorum apostoli; qui missus est a B. papa Honorio, et venit in terram Gewisæorum anno quadragesimo primo post adventum S. Augustini in Angliam, anno scilicet gratiæ DCXXXV."etin antiquitatibus ejusdem ecclesiæ, similiter: “ Monachi denuo introducti inhabitant ecclesiam Wintoniæ in quieta pace, a morte videlicet Diocletiani usque ad adventum Cerdicii Saxonici et pagani ac West-Saxonum regis primi, hoc est, CCX. annis. Et tunc iterum monachi occisi sunt a paganis Saxonibus, et ecclesia Wintoniæ de domo Dei et sancti Amphibali templum efficitur Dagon; videlicet CXLII. annis, usque ad adventum sancti Birini Gewisaeorum primi episcopi et Kinigilsi regis. Ab adventu Cerdicii et secunda monachorum interfectione, et a tempore quo ecclesia Wintana efficitur templum Dagon, florent anni nongenti octo": (ad tempus nimirum, quo* ista ab authore scripta sunt :) et in majore Thomæ Rudburni chronico, “ Cerdicus' sive Cerdicius super Britones plures exercens victorias, post adventum suum anno decimo quarto monarchiam occidentalium Saxonum adeptus, regni diadema suscepit; coronatus more gentili apud Wintoniam, in loco quem de Christi Ecclesia, id est Win

* Vid. supra, pag. 199. 201. ' Lib. 2. cap. 1.

« PredošláPokračovať »