Obrázky na stránke
PDF
ePub

ex uxore

sacros gradatim ordines provectus, tandem sacerdotali dignitate est sublimatus. Exin profectus est in Vectam insulam, ubi Paulinus Germani discipulus, divinis ex toto mancipatus officiis, gratam Deo vitam agebat: ut præceptoris ejusdem tam doctrinis instructus quam exemplis informatus, longe efficacius et divinis Scripturis imbueretur, et ad patriam a vita felici cursu transveheretur." De Gundleo et Cadoco ista refert, in eorum vita, Johannes Tinmuthensis: "S. Gundleus filius regis australium Britonum extitit: et post mortem patris regno in septem partes diviso, sex ejus fratres portiones suas acceperunt; et ipsi quasi seniori in omnibus parebant. Gundleus vero sua Gladusa filium suum nomine Cadocum genuit, virum sanctum et Deo placentem": Postea, "regno Cadoco filio suo commendato," ecclesiam construxit; ibique " in magna abstinentia et vitæ sanctimonia vivere cœpit." Cadocus autem monasterii Nancarbanensis sive Lhancarvanensis, in Glamorgania tribus passuum millibus a Cowbrigia positi, "Abbas" effectus, ipsum sæpe visitans confortabat asserens non inchoantibus coronam esse promissam, sed perseverantibus in bonum. Pascebatque Cadocus centum quotidie clericos, totidem pauperes, et totidem viduas, præter advenas et hospites ad illum crebro venientes. Licet enim abbas multos sub se monachos regeret, portionem tamen regni patris sui possidens, indigentibus necessaria distribuit. Hæc ei subito inhæsit cogitatio, ut sancta loca in quibus Patricius sanctus habitaverat inviseret, et ejus disciplina atque exemplis quasi discipulus frueretur egregiis. Hic enim ante multum temporis quasi candela lucidissima in alto collocata amplissima aspergens lumina, cunctas Hiberniæ insulæ illuminarat ecclesias: et non solum illas, sed etiam totius mundi ad quas fama ejus meritumque deferri potuissent."

Quo tempore viam universæ carnis ingressurus erat S. Patricius," Ecclesiæ Christi eximium decus, et totius Hiberniæ splendidum sidus," S. Winwalocus Britannus

d Ex vita MS. biblioth. Cott.

e Jocelin. in vita Patricii, cap. 182.

f Vit. Winwaloci, apud Surium, tom. 2. Mart. 3.

vitam apud Armoricos agens monasticam, ad insulam quandam se transtulit; in eaque cum sociis suis triennio mansit, vitam ducens eremiticam: postea siccis pedibus, cum comitibus mare transeuntem, ad continentem rediisse, ibique loco ubi consederat aquarum penuria laborante fontem e terra uberrimum produxisse scribunt: quod eleganti carmine Jacobus Bidermannus expressit. In Tauraco monasterio postremam vitæ partem exegisse dicitur, tandemque "plenus dierum quinto Nonas Martias, quarta feria in prima quadragesimæ hebdomada," (in illum vero mensis Martii diem anno DIV. dies Cinerum incidit) integer et corpore et mente obiit: anno DVIII. Cerdicum Saxonem et filium ipsius Kenricum una die quinque millia Britannorum cum rege suo Nazaleod sive Natanleod occidisse, Anglo-Saxonum tradunt annales; indeque regionem illam usque ad Cerdices-ford (ea hodie Hantoniensium Chardford est) Nazanleogæ sive Natanleagæ nomen accepisse. Hector Boethiush Utherum Pendraconem Britannis tunc imperasse, et Nathaliodo huic, "homini obscuræ originis, longa familiaritate viri magis quam virtute pellectum, summam detulisse belli administrationem"; eundemque, præstantissimum secundum regem ducem, cum quindecim hominum millibus" cæsum fuisse scribit. Matthæus Florilegus, vel ejus saltem interpolator, anno DVIII. Utherum regem, infirmitate laborantem, "ducem Nathanlioth principem militiæ Britonum ordinavisse"; eumque cum quinque millibus virorum corruisse refert: deinde de nova clade, post triennium ecclesiis Britanniæ a Saxonibus illata, subjungit ista:

"Anno gratiæ DXI. videntes Saxones qui Britanniam inhabitant Uther Pendragon regem gravi infirmitate depressum, convenerunt omnes in unum, ut omnes insulanos a finibus suis expellerent, et junctis viribus fertilem patriam sibi in perpetuum subjugarent. Perlustrantes itaque quasque provincias, cum neminem sibi resistere cog

Vit. ejusd. MS. in bibliotheca Cottoniana.

h Boeth. histor. Scotor. lib. 9.

i Quando ille male putat vixisse adhuc Utherum,

novissent, totam fere insulam a mari usque ad mare devastare cœperunt. Nec prælatis ecclesiarum vel rebus ecclesiasticis parcentes, Christianitatem pene totam in insula deleverunt. Insulani autem regem infirmum deserentes, ad montium abrupta et silvarum latibula confluxerunt: secundum illud antiquum proverbium ;

Cui caput infirmum, cætera membra dolent."

In hac persecutione promovenda non postremas Cerdici partes fuisse ferunt: de quo in Wintoniensis ecclesiæ historiolæ capite nono ita legimus: "Bonitate fidei Christianæ per adventum Cerdici in partibus Gewisæorum exclusa, secundo monachi interficiuntur in ecclesia Amphibali, quæ vetus cœnobium vocatur in Wentana civitate: et de monasterio Christi et sancti Amphibali ecclesia illa templum efficitur Dagon CXLII. annis, usque adventum S. Birini Gewisæorum apostoli; qui missus est a B. papa Honorio, et venit in terram Gewisæorum anno quadragesimo primo post adventum S. Augustini in Angliam, anno scilicet gratiæ DCXXXV."et in antiquitatibus ejusdem ecclesiæ, similiter: "Monachi denuo introducti inhabitant ecclesiam Wintoniæ in quieta pace, a morte videlicet Diocletiani usque ad adventum Cerdicii Saxonici et pagani ac West-Saxonum regis primi, hoc est, CCX. annis. Et tunc iterum monachi occisi sunt a paganis Saxonibus, et ecclesia Wintoniæ de domo Dei et sancti Amphibali templum efficitur Dagon; videlicet CXLII. annis, usque ad adventum sancti Birini Gewisæorum primi episcopi et Kinigilsi regis. Ab adventu Cerdicii et secunda monachorum interfectione, et a tempore quo ecclesia Wintana efficitur templum Dagon, florent anni nongenti octo": (ad tempus nimirum, quo ista ab authore scripta sunt :) et in majore Thomæ Rudburni chronico, "Cerdicus' sive Cerdicius super Britones plures exercens victorias, post adventum suum anno decimo quarto monarchiam occidentalium Saxonum adeptus, regni diadema suscepit; coronatus more gentili apud Wintoniam, in loco quem de Christi Ecclesia, id est Win

k Vid. supra, pag. 199. 201.

1 Lib. 2. cap. 1.

toniensi, monachis interfectis, pagani templum fecerant Dagon; anno Dominicæ incarnationis DXVI. anno secundo regni Arthuri regis Britonum."

Quod si in perplexis antiquiorum istorum temporum rationibus extricandis conjecturæ locum aliquem liceat concedere quandoquidem Natanleodum illum, de quo diximus, non modo regem Fabius Ethelwerdus, Florentius Wigorniensis et Anglo-Saxonici omnes annales, sed etiam regem maximum Britannorum Henricus Huntingdoniensis appellat, videndum an eo nomine alius hic possit accipi, quam ipse rex Utherus; qui proprio nomine Natanleodus dictus, Admirandi sive Horribilis (id enim Cambro-Britannis Uthr sonat) ob res fortiter a se gestas cognomentum postea obtinuerit: quomodo in notulis Ninio adjectis, de filio et successore illius Arthuro legimus: "Mab uter Britannice, Latine filius horribilis: quoniam a pueritia sua crudelis fuit. Arthur Latine translatum, sonat ursum" horribilem; vel malleum ferreum, quo confringuntur molæ leonum." Hoc vero ita posito, et certior aliquanto harum rerum institui posset chronologia, et de regni Arthuriani initio aliquid haberemus tandem comperti; de quo tantopere inter scriptores videmus variari.

Inter exteros enim, Jacobus Meyerus° anno CCCCLVIII. floruisse regnum Arthuri in Britannia asserit : sub Hilario, qui post triennium pontificatum Romanum est adeptus, illum regnavisse Martinus Polonus annotat. Circa annum Leonis imperatoris undecimum, qui ejusdem Hilarii postremus, Christi CCCCLXVII. numeratur, cœpisse illum regnare refert in speculo historiali Vincentius; et eum secutus monachus Nussiensis, in magno chronico Belgico a Pistorio edito: "Mortuo," inquit Vincentius", "Uther-Pendragon rege, sublimatus est in regno filius ejus Arthurus; cujus mirabiles actus etiam ora linguæve personant populorum licet plura esse fabulosa videantur. Qui multa pro

:

m H. Huntingd. histor. lib. 2.

n Ut Græcis apkтоg, ita Britannis Arth ursum notat.

• Meyer. annal. Flandr. lib. 1.

P Vincent. lib. 20. cap. 56. Antonin. chronic. tit. 11. cap. 2. sec. 2.

bitate pollens, cunctis se amabilem exhibebat; quia cum virtute animi etiam mira liberalitate affluebat." Zenone Leonis successore imperante, Arthurum regnasse significant in chronicis suis Radulphus Niger, Valerius Anselmus Ryd et Huldricus Mutius. Anno CCCCLXXXV. (qui Zenonis fuit duodecimus) natum illum fuisse Johannes Gerbrandus retulit. Quindecim annorum juvenem Guilielmus Malmesburiensis', Galfridus Monemuthensis, Matthæus Florilegust et eulogii" author; octavum decimum ætatis agentem annum Ranulphus Cestrensis", Johannes Tinmuthensis et Georgius Buchananus, regem factum fuisse narrant. Anno DXV. Radulphus de Baldoc et Thomas Rudburnus; DXVI. Matthæus Florilegus et David Pouelus; DXXVIII. Buchananus; DXXII. Hector Boethius, regnare illum cœpisse sensit.

Guilielmus Malmesburiensis libro primo de gestis regum Anglorum, capite secundo, anno dominicæ incarnationis CCCCXCV. Cerdicum in Britanniam venisse, ac Britones ita contudisse docet, ut "in ejus jura volentes concesserint; posteaque crebras circumquaque victorias extendentem, post adventum suum vicesimo quarto anno in occidentali parte insulæ, quam illi West-Sexam vocant, monarchiam adeptum esse." Idem vero, in Glastoniensis ecclesiæ antiquitatum libello, "hujus Cerdici anno decimo cœpisse regnare super Britones Arthurum" ait: quo etiam anno surrexisse apud Britones Arthurum belligerum, in Ranulphi Cestrensis polychronico, et Johannis Tinmuthensis aurea historia legimus; anno nimirum gratiæ, ut Henricus Marleburgensis explicat DXXVIII. West-Saxonici regni cum Malmesburiensi et Huntingdoniensi, ab anno DXIX. deducto principio. Addit vero Ranulphus : "In quibusdam chronicis legitur, quod Cerdicus sæpius cum Arthuro confligens, si semel vinceretur, alia vice acrior surrexit ad pugnam: tandem Arthurus extædiatus, post vigesi

Johan. Leidens. chronic. Belgic. lib. 1. cap. 13.
Malmesbur. de antiquitat. eccles. Glastoniens.
Hist. Britannic. lib. 9. cap. 1.

[blocks in formation]

Flor. histor. ann. 516.
Polychronic. lib. 5. cap. 6.

rege XLV.

[ocr errors]

Polychronic. lib. 5. cap. 6.

« PredošláPokračovať »