Obrázky na stránke
PDF
ePub

ab Angligenis et Walensibus, quod eos viam Domini doceret, Doccuinum vocatum fuisse ait. Eum apud Somersettenses primum, in loco qui ab ipso Cungresbiriæ nomen postea acceperit, deinde apud Morganenses, oratorium in honorem sanctæ et individuæ Trinitatis construxisse memorat, atque in utroque duodecim canonicos, qui regulariter viventes Deo ibidem deservirent, constituisse: circumjacente territorio, huic quidem a Poulento Glamorgantiæ rege, illi vero ab Iva rege Anglorum largissimo, liberaliter donato. Quis autem alius ille Iva esse poterit, quam clarissimus ille occidentalium Saxonum rex Ina? quo consentiente, episcopalem sedem translatam fuisse prodiderunt alii a Cungresburia" (in cujus nomine non tam Gungari quam Cangorum1, veterum hujus tractus incolarum, deprehendi fortasse poterit vestigium)" ad villam quæ tunc Tethiscine, nunc vero Welles nominatur; ab Ina quidem rege (ut inquit Lelandusk) loci illustratore Fontanetum, at antiquitus a Theodoro regulo Theodorodunum dicta." Ut quum Dubricii temporibus Inæ regnum longe posterius fuisse nullum sit dubium, de Capgravii in hac narratione fide non minus dubitare liceat, quam in ipsius Cungari parentelæ designatione; dum cujusdam Constantinopolitani imperatoris et imperatricis Luciriæ unicum filium fuisse retulit.

Prius quam Dubricio in Legionensi archiepiscopatu successor datus est David, Meneviæ, quæ vallis Rosina olim nuncupabatur, insigne construxit ille monasterium; vel saltem, a B. Patricio fundatum, restauravit: "David," inquit in illius vita Johannes Tinmuthensis, "constructo in valle Rosina monasterio, talem cœnobialis propositi rigorem decrevit; ut monachorum quisque, quotidiano desudans operi, manuum labore suam in commune transigeret vitam, dicens: Qui1 enim non laborat, ait apostolus, non manducet. Indeque monachi illi, divinis ex toto mancipati officiis, a populari frequentia in angulari quadam

Supra, cap. 5. pag. 87.

Vid. Camden. in Somerset-shire, pag. 168.

Jo. Leland. in elencho antiquor. nomin. subjuncto assertioni Arturii. 12 Thess. cap. 3. ver. 10.

solitudine super Hibernicum mare longe remoti, quatuor his curis, manuum scilicet labore, lectione, oratione, et pauperum refectione, vitam feliciter exegere:" quemadmodum, in ejusdem Davidis vita, refert Giraldus. His etiam adde, si libet, veterem illum de Meneviensis peregrinationis precio versiculum:

Roma dabit quantum, dat bis Menevia tantum.

Quod planius illo explicabatur disticho:

Meneviam si bis, et Romam si semel ibis ;

Merces æqua tibi redditur hic et ibi.

Dubricio adhuc superstite, anno Christim DXIX. contra Pelagianos Breviensem synodum fuisse habitam, in capite quinto ex aliis annotavimus: cujus synodi, ut et Victorianæ eam subsecutæ, pleniorem historiam, ex Davidis Menevensis vita a Giraldo Cambrensi descripta excerptam, visum est hic subjicere: "Pelagiana labes et hæresis detestanda, per B. Germanum Antissiodorensem et Lupum Trecensem in insulam transmissos olim extincta, recidivo morbo recidivaque malitia in fidei Catholicæ perniciem jam resuscitata, universali totius Cambriæ synodo colligendæ occasionem dedit. Unde et collectis in Ceretica regione apud Brevi episcopis et abbatibus virisque religiosis diversorum ordinum multis, necnon et laicis principibus ac populis de universa regione collectis; cum a pluribus in publica audientia sermo factus populum, hæretica pravitate pene irrevocabiliter infectum, ad fidei reducere tramitem non prævaluisset: tandem Paulinus episcopus, cum quo David olim liberalibus disciplinis in pueritia studuerat, ut propter episcopum nuper a patriarcha consecratum (Davidem enim, cum Eliud, qui nunc Teliaus vulgo vocatur, et Paterno, Hierosolymam profectum a patriarcha episcopalem ordinationem accepisse jam narraverat biographus seu Ricemarchus) virum sanctum, discretum pariter et disertum, qui nondum advenerat, communiter ad omnibus ab tantum ecclesiæ discrimen mitteretur,

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

verbis quidem suasoriis peroravit. Mittuntur itaque nuncii semel et secundo, nil proficientes. Erat enim vir sanctus contemplationi deditus: de temporalibus rebus et secularibus, nisi necessitate urgentiore compulsus, aut nihil aut parum curans. Tandem vero duo mittuntur viri sanctissimi ac fidelissimi, Daniel videlicet et Dubricius." Ab his persuasum, cum ad synodum accessisse Davidem et injunctum prædicationis officium peregisse Giraldus narravisset, de totius rei exitu demum addit: "Sermone completo, tota, cooperante gratia, hæresis evanuit, discussa penitus et deleta. Pater autem David communi omnium, tam cleri scilicet quam populi, electione pariter et acclamatione, cui et honorem antea destinatione Dubricius cesserat, in Cambriæ totius archiepiscopum est sublimatus." Deinde alterius synodi acta, et utramque subsecutum ecclesiæ Cambricæ sub Davidis regimine florentem statum, ita explicat.

"Processu temporis et alia synodus collecta est, cui nomen Victoriæ: in qua, convocato denuo totius Cambriæ clero, ea quæ in priori synodo firmata fuerant, adjectis quoque quibusdam super Ecclesiæ commoditatibus, firmo rigoris examine sunt renovata. Ex his itaque duabus synodis omnes Cambriæ totius ecclesiæ modum et regulam, ecclesia quoque Romana auctoritatem adhibente et confirmante, susceperunt ; quarum decreta, quæ ore promulgaverat, præsul David sua quoque sancta manu literis mandavit; suæque ecclesiæ, aliisque per Cambriam pluribus, reservanda commendavit. Quæ quidem, sicut et alii quamplurimi nobilis bibliothecæ thesauri egregii, tam vetustate quam incuria, piratarum quoque crebris insultibus, qui de Orcadum insulis æstivo tempore longis navibus advecti, maritimas Cambriæ provincias vastare consueverant, evanuerunt. Prædictis itaque temporibus in Cambria finibus ecclesia Dei floruit insignis, et multis de die in diem fructibus adolevit: multis passim in locis monasteria sunt constructa, multæ fidelium congregationes in variis ordinibus ad Christi obsequia sancta devotione collectæ. Cunctis autem pater David, tanquam in specula positus eminentissima, vitæ speculum erat et exemplar:

instruebat subditos verbo, instruebat et exemplo, efficacissimus ore prædicator, sed opere major. Erat enim audientibus doctrina, religiosis forma, egentibus vita, orphanis munimem, viduis fulcimen, pupillis pater, monachis regula, secularibus via, omnibus omnia factus ut omnia lucrifaceret Deo."

Davidem avunculum fuisse aiunt' magni illius Arthuri; quem duodecim præliis cum Saxonibus dimicavisse refert Ninius (falso Gildæ nomine ab Henrico Huntingdoniensis hic citatus) in monte Badonis eorum postremo commisso. Cujus prælii genuinus Gildas, tunc natum se testatus, hisce verbis meminit: "Ex eo tempore (quo a Saxonibus scilicet victoriam Ambrosius Aurelianus reportavit) nunc cives, nunc hostes vincebant; ut in ista gente experiretur Dominus solito more præsentem Israelem, utrum diligat eum an non: usque ad annum obsessionis Badonici montis [qui prope Sabrinum ostium habetur,] novissimæque ferme de furciferis non minimæ stragis; quique quadragesimus quartus (ut novi) orditurt annus, mense jam uno emenso, qui et meæ nativitatis est:" et, qui illi oúyxpovos fuisse dicitur, Britannicorum Bardorum princeps Thaliessi

nus:

Gwae yntwy yr ynvydion, pan vy waith Baddon
Arthur benn haelion y lafneu by gochion
Gwnaeth ar y alon gwaith gwyr gafynion

Gouynion gwaed daredd mach deyrn ygogledd,
Heb drais heb drossedd.

quæ in Latinum sermonem traducta ita exhibuit Dominus Johannes Prisæus:

O miseros illos nimium sub monte Badone

Quum cruor Arthuri, magnatum principis, ensem
Inficeret; fusique foret jam sanguinis ultor
Heroum, quorum auxilio borealia juste

Regna stetere diu.

Galfridus Monemuthensis" prælii hujus historiam enarrans fusius, Saxones usque ad Sabrinum mare colonorum

Galfrid. Monemuth. lib. 9. cap. 15. Girald. in vita Davidis.

H. Huntingd. hist. lib. 2.

"Britannic. hist. lib. 9. cap. 3, 4.

MS. Cantabrig. oritur.

depopulatione facta, "inde arrepto itinere versus pagum Badonis, urbem obsedisse" scribit: deinde Arthurum Sumersetensem provinciam ingressum, visa cominus obsidione, milites suos ad pugnam animasse; eosque S. Dubricii urbis legionum archiepiscopi benedictione hilaratos, hostium castra primum quidem ad proximum montem compulisse, die vero sequente profligavisse. Quæ Sabrini maris hic injecta mentio glossemati illi ansam dedisse videtur, quod Gildæ verbis ex bibliothecæ Cantabrigiensis manuscripto codice attextum exhibuimus: nam urbem Badonis eandem esse recte notavit in Dubricii vita Johannes Tinmuthensis cum ea quæ nunc Bathonia vocatur. Hanc enim in Sumersetensi agro positam, Britannis Cair Badon, et montem vicinum Bannesdowne (quod excelsum collem sonare dicitur) et vallem ad Avonam fluvium hic procurrentem Nant Badon appellari, a Camdeno præterea est observatum.

Ad tempus pugnæ quod attinet: Saxonum hanc stragem Beda factam notat quadragesimo circiter et quarto anno adventus eorum in Britanniam: annorum illum numerum a Gilda editum ad anteriora referens; quum tempus quo scripta ab eo ista sunt spectasse potius videatur: perinde ac si dixisset, a clade Badonica quadragesimum quartum tunc numerari cœpisse annum; unico quippe anni illius mense adhuc elapso: idque ex sua ipsius ætate se novisse; quandoquidem et suæ nativitatis et illius victoriæ eundem fuisse annum a parentibus ipse didicerit. Itaque anno gratiæ DXX. prælium hoc factum fuisse prodit Matthæus Florilegus: Britannico quoque chronographo suffragante, a bello Badonico ad cædem Arthuri annos duos et viginti numeravisse jam2 ostendimus. Quo posito, et Gildam anno illo DXX. in lucem editum, et anno DLXIV. scriptam ab eo fuisse hanc quam illius habemus epistolam, pariter erit consectarium.

quem

w Jo. Davies, in Britannico-Latino Lexico, voc. Bann.

Camden. in Somerset-shire, pag. 170.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]
« PredošláPokračovať »