Obrázky na stránke
PDF
ePub

Totam illi assignant nostrorum plurimi: insulas quoque omnes ad Norwegiam et Daciam usque adjicere videtur legum Edvardi confessoris interpolator2; de limitibus regni Britannici ita disserens. "Universa terra et tota, et insulæ omnes usque Norwegiam et usque Daciam, pertinent ad coronam regni ejus, et sunt de appendiciis et dignitate regis: et una est monarchia, et unum est regnum; et vocabatur quondam regnum Britanniæ, modo autem vocatur regnum Anglorum. Tales enim metas et fines, ut prædictæ sunt, constituit et imposuit coronæ regni hujus dominus Eleutherius papa sententia sua, anno scilicet sexagesimo septimo post passionem Christi; qui primo destinavit coronam benedictam Britanniæ et Christianitatem Deo inspirante Lucio regi Britonum." Petrus Cratepolius in Trevirensium archiepiscoporum catalogo, "ejus opera Britanniam magna ex parte fidem Christi profiteri cœpisse ;"et in libello de sanctis Germaniæ, “ejus studio totam Angliam ad Christi fidem appulsam esse” scribit. Reginaldus Polus cardinalis in oratione ad regem Philippum et Mariam, Westmonasterii in regni comitiis habita, " receptam tum publice Christi fidem per totam insulam" fuisse dixit. Britannos enim, 66 non ut cæteras gentes, quæ sensim et diuturni temporis interposita mora fidem hauserunt, neque ut in horologiis usu venire solet, quæ temporibus paulatim succedentibus horarum suarum accipiunt incrementa; sed uno eodemque pene momento omnes simul religionem Christianam amplexatos esse."

Ego vero in reverendi patris Francisci Godwini episcopi Herefordensis sententiam libens concedo; "Lucium universæ Britanniæ regem nunquam fuisse, imo nec potioris alicujus partis ejusdem, quam tam multis ante id tempus annis Romani subegerant, et in provinciæ formam redegerant." Veteres enim Britannos non uni alicui monarchæ,

z Guil. Lambard. ‘Apxaιovoμía fol. 130. b. collat. cum MS. Cottoniano.

a CLXVII.

b Ex literis Johannis Elderi ad Robertum Stuartum Cathenesiæ episcopum anno 1555. scriptis: et Matth. Parkero, in vita Poli.

c Fr. Godwin. de convers. Britan. ad Christ. cap. 3. pag. 27.

sed pluribus regibus paruisse, ex Cæsare, Diodoro, Strabone', Melas, Suetonio", Tacito', Dione, ipsoque Gilda' manifestum est: et meliorem partem insulæ jamdudum in provinciam a Romanis redactam, ac non ita pridem sub Antonino Pio" a cæteris indomitis gentibus interjecto vallo diremptam esse, norunt vel mediocriter in hisce studiis versati.

Ultra vallum illud erat ea Britanniæ pars quæ Caledonia appellabatur, maximam hodiernæ Scotiæ partem complexa in qua sub Victore I. Eleutheri successore, et Severo imperatore primum receptam esse fidem Christianam, Scotorum tradunt historici. Quanquam author annalium lingua Anglo-Saxonica ante sexcentos annos scriptorum, hanc ipsam Eleutheri et Lucii historiam ad Severi tempora referat, quem anno Domini CLXXXIX. imperium adeptum esse, cum Beda° affirmat. Nec desunt, quip in hac insulæ parte quam Britanni libere possederunt Lucium regnasse existiment; et Tertullianum hic testem advocent sub Severi imperio scribentem, "Britannorum inaccessa Romanis loca Christo subdita."

In citeriore tamen insulæ parte a Lucio Christianam fidem propagatam fuisse, communis scriptorum nostrorum est sententia: pro qua etiam facit, quod de Cambro-Britannis refert Gotcelinus Bertinianus monachus; eos Augustino Romano legato sese opposuisse, illi "velut in acie non

d Cæsar. de bello Gallic. lib. 5.

f Strabo Geograph. lib. 4.
h Sueton. in Claudio, cap. 21.

[ocr errors]

e Diodor. Sicul. lib. 5. cap. 8.
Mela, de situ orbis, lib. 3. cap. 6.

Tacit. annal. lib. 12. et 14. et in vita Agricolæ.

Dio Cass. lib. 60.

Gildas, epist. de excid. Britann.

Appianus in proemio histor. Τῆς Βρεττανίδος νήσου τὸ κράτιστον ἔχουσιν ὑπὲρ ἥμισυ, οὐδὲν τῆς ἄλλης δεόμενοι· Οὐ γὰρ εὔφορος αὐτοῖς ἐστὶ οὐδ ̓ ἣν ἔχουσι.

n Julius Capitolinus, in Antonino Pio. "Britannos per Lollium Urbicum legatum vicit, alio (præter illum sc. quem prius extruxerat Hadrianus) muro cespititio submotis barbaris ducto."

Beda, lib. 1. hist. cap. 5.

P Vid. Baron. annal. tom. 2. ann. 183. sec. 6. Et Nicol. Sander. de visib. monarch. lib.

9 Tertullian. in lib. adversus Judæos, cap. 7.

Gotcelinus in histor. minore vitæ Augustini. cap. 24.

solum repugnantes, verumetiam suos usus omnibus præeminentiores, sancti papæ Eleutherii auctoritate pronuntiantes." Allegantes insuper "suas ceremonias non solum a sancto Eleutherio papa primo institutore suo ab ipsa pene infantia Ecclesiæ dicatas, verum a sanctis patribus suis Dei amicis et apostolorum sequacibus hactenus observatas; quas non deberent mutare propter novos dogmatistas." Ita Galfridus Monemuthensis, de eadem Augustini legatione verba faciens, "Int parte Britonum adhuc vigebat Christianitas; quæ a tempore Eleutherii papæ habita, nunquam inter eos defecerat." Similiter scribit Rogerus de Wendover, ejusque sequaces Matthæus Parisiensis, Matthæus Westmonasteriensis, et Roffensis historiæ author; ad annum gratiæ DLXXXXVI. Giraldus" denique Cambrensium suorum laudabilia describens; "Olim," inquit, "longeque ante excidium Britannicum (quia per annos circiter ducentos) per Faganum et Damianum ad petitionem Lucii regis ab Eleutherio papa in insulam transmissos, in fide fundati sunt et solidati."

Neque est quod miremur, illis temporibus in Romana provincia regi Britannico locum esse potuisse. Nam præterquam quod imperante Marco arma in Romanos sumpserint Britanni, adversus quos Calphurnium Agricolam missum esse author est Julius Capitolinus": tenendum est, Romanos ut Judæis et aliis provincialibus compluribus, ita et Britannis reges suos concessisse. Indeque apud Tacitum legimus, "Regem Icenorum Prasutagum, longe opulentia clarum," Neronem hæredem scripsisse; "tali obsequio ratum, regnum et domum suam procul injuria fore:" et Cogiduno regi postea civitates aliquot in Britannia donatas, "vetere ac jampridem recepta populi Romani consuetudine, ut haberet instrumenta

Gotcelinus in historia majore cap. 32.

t Hist. Britann. lib. 8. cap. 4.
"Girald. descript. Cambriæ, lib. 1. cap. ult.
w Capitolin. in Marco.

y Tacit. in vita Agricolæ, cap. 14.

x Tacit. annal. lib. 14. cap. 31.

De Musonii Philosophi tempore, Jo. Sto

baus. (serm. de regno.) ἦσαν ἔτι τότε ἐν Συρίᾳ Βασιλεῖς ̔Ρωμαίων ὑπή

KOOL.

servitutis et reges." Atque ut hoc ipso tempore de quo agimus, Lucium Verum imperatorem in oriente confecto bello Parthico, "regna regibus, provincias vero comitibus suis regendas dedisse," docet Capitolinus: ita hic "Lucium Pium, Coilli filium unicum, Romanorum fautorem, Cæsaris Marci Antonini Veri tum benevolentia, tum authoritate, Britannis post patrem imperasse;" non male scripsit Balæus noster. Addit idem, postea "Britannis ademptam fuisse publico et perpetuo Romanorum decreto dignitatem regiam :" quod etiam a Scotorum chronographis proditum invenio; a Johanne Fordono quidem obscurius, ab Hectore vero Boethio, quem secutus videtur Balæus, multo expressius. Fordoni verba hæc sunt: "Defuncto, vel, ut alibi, non comparente Britonum rege Lucio, post quem eorum regia stirps in Britannia regnare desiit, tribuni pro regibus constituuntur ibidem a Romanis:" Boethii ista, libro quinto historiæ suæ: "Post Lucium Britonum regem extinctum, cujus paulo ante mentionem feci, (dixerat autem antea, illum Britonibus Cæsaris benevolentia et authoritate imperitasse, et Romanorum fautorem extitisse :) Romani gnari Britannos reges, multarum in populo seditionum, et rebellionum in se fuisse autores; ut res Romana in Britannia foret quietior, publico vetuere decreto, ne quispiam Britannici sanguinis deinceps regia insigniretur dignitate." Galfridus Monemuthensis, et ejus sequaces, id tantum referunt: Coillum, Marii regis filium, Arviragi nepotem, ab infantia Romæ nutritum, moresque Romanorum edoctum, tributum quod ab eis exigebatur solventem in pace regnum suum obtinuisse; filium ejus Lucium, ut alterum Coillum habitum, omnes bonitatis paternæ actus imitatum esse, eoque demum sine sobole quæ sibi succederet defuncto Britannos a Romana potestate descivisse.

[ocr errors][merged small]

a Bal. Centur. 1 Script. Britan. cap. 29.

b Bal. Centur. 1. script. Britan. cap. 30.

e Fordon. lib. 2. Scotichronici, cap. 31.

d Histor. Britannic. lib. 4. cap. 18. et 19. edit. Heidelberg.

* Histor. Britan. lib 5. cap. 1, 2.

CAP. IV.

De literis, quæ a rege Lucio, per legatos Eluanum et Medwinum, ad Eleutherum Romanum episcopum missæ fuisse dicuntur. De doctoribus Cantabrigiensibus, nec non Timotheo, Fagano, Derwiano et Aarone, qui fidem tum Britannis feruntur prædicavisse.

DE Lucii regno satis jam dictum : quibus authoribus et quibus rationibus adductus, Christo nomen dederit, jam porro disquiramus. Et ex Ninio quidem audivimus, baptismum eum suscepisse, "missa legatione ab imperatoribus Romanorum et a papa Romano." Fabius Questor Ethelwerdus, libro primo annalium, ea de re ita scribit. "Idem beatissimus Christi famulus Eleuther per nuntium et literas Lucium adiit insulæ regem, ammonens eum de fide et baptismo Catholico, qui tum Britanniæ rex potestate pollebat: qui etiam concessit verisimili ratione Christianum se esse futurum; quod et perfecit." Ubi a Romano episcopo consilium hoc primo profectum fuisse innuitur: cum antiquiores authores, quod a legatis regis Anglorum in Basileensi concilio propositum est, potius confirment; Lucium, "audita sola fidei fama, non vocatum, non alicujus prædicatione inductum, misisse suas epistolas ad papam." Ita author libri pontificalis (ab aliis Damasus, ab aliis Hieronymus perperam existimatus) in vita Eleutheri: "Hic accepit epistolam a Lucio Britannico rege, ut Christianus efficeretur per ejus mandatum." Idem iisdem fere verbis, non solum a Luithprando Ticinensi et Abbone Floriacensi in vitis pontificum, sed etiam a Beda et Adone Viennensi in martyrologiis suis, ad VIII. Kalendas Junii, repetitum est. Similiter etiam in ejusdem Bedæ et Adonis chronicis, et annalibus Anglo-Saxonice conscriptis, legitur: "Lucius Britanniæ rex, missa ad

« PredošláPokračovať »