Obrázky na stránke
PDF
[ocr errors]

De XXV. episcopatibus et archiepiscopatibus III. qui Lucii tem

I. poribus, flan.inum et archiflaminum loco, instituti fuisse dicuntur. s ? De Londimensi sede metropolitica, et ejus translatione ad Cam! tuariensem. De Eboracensi, et pallio inde translato ad Dolen- . sem in Britannia Armorica. De Legionensi, et ejus translatione ua ad sedem Menevensem ac Landavensem. De tomo Anacleti;

! et provinciarum numero, in quas a Romanis divisa est Britannia 7:

CAPUT VI.

Pagani et Duviani iter Romanum, et reditus in Britanniam. Eleu-
theri papæ epistola ad Lucium. Fagani et Duviani res gestæ
in insula Avaloniæ. Antiquitatis ecclesiæ Glastoniensis assertio:
et nova ab Ina et Dunstano facta restauratio. Privilegia varia
a Saxonicis regibus eidem concessa. Arthuri donatio, et se-
pulchri inventio. Henrici II. et Edvardi III. diplomata. Pos-
sessiones et libertates ecclesiis a Lucio tributæ. Wintoniensis
ecclesiæ antiquitates. Fundatio ecclesiæ S. Petri Westmonas-
teriensis, B. Mariæ Doverensis, et S. Martini Cantuariensis.
De Cantabrigiensi et Bannochorensi gymnasio: et Lucii regis
exitu . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 126

CAPUT VII.

De fide a Britannis usque ad Diocletiani tempora conservata: cum
Origenis et Tertulliani ea de re testimonio. De Mellone Bri-
tanno, Rothomagensium præsule. De sævissima hic a Maxi-
miano Herculio excitata persecutione ; et passis in ea Albano,
Amphibalo, Julio, Aarone, Socrate, Stephano, Augulio, et aliis

l innumeris. De pace Britannicis ecclesiis, altero post coeptam

- persecutionem anno, a Constantio Chloro Augusti Constantini

magni patre restituta . . . . . . . . . . . . . 170

i CAPUT VIII.

De patria Constantini Magni, et matris ejus Helenae, variae et dis-
crepantes authorum sententiae: quam alii Britanniam, alii Gal-
liam, alii Bithyniam, nonnulli etiam Daciam fuisse volunt :
Guilielmi Camdeni et Justi Lipsii de Britannica Constantini
origine amica concertatio. De pace Ecclesiæ reddita : deque
basilica S. Albani quam Verolamii, et S. Amphibali quam Win-
toniæ tunc constructam aiunt. De Britannicis episcopis qui
concilio Arelatensi interfuerunt ; et Britannorum cum patribus

- Nicænis in Paschatis observatione et Arianæ hæreseos condem

. 1

i

[graphic]

PAG. natione consensu. De Britannicis episcopis qui in synodo, Sardicensi et Ariminensi adfuerunt. Quamdiu ab Ariana perfidia immunis manserit Britannia, et quando ea contaminari cœpta. De Maximo in Britannia tyrannidem arripiente ; Britannien colonia in Armoricam deducta, et LXXI. fœminarum millibus quibus ea occasione insula hæc exhausta fuisse fingitur. Peregrinatio Hierosolymitana et Romana, ut ab aliis ita etiam a Britannis, frequentata. Inde Origenis prava doctrina, atque ex illa enata nova Pelagiana et Coelestiana hæresis, in orbem diffusa. Pelagius Britannus, Coelestius Scotus, uterque monachus fuit. Quando, et quo in loco, venenum hoc ab illis spargi

cœptum est . . . . . . . . . . . . . . . . . 212

CAPUT IX.

Werum adversus Pelagium Britannum et Celestium Scotum, Inno-
centii Romani episcopi temporibus, gestarum historia. Quan-
tum creverit perniciosa istorum hæresis; quibus potissimum in
locis propagata, quibus scriptis et artibus ab eis propugnata
fuerit. Conventus Carthaginiensis in Celestii, Hierosolymita-
nus et Diospolitanus in Pelagii examine quid egerit. Scripta
ab Augustino, Hieronymo et Orosio illis opposita: et damnatio-
nis ab utraque synodo Africana, Carthaginiensi et Milevitana,
atque Innocentio pontifice lata in eos sententia . . . . . . 263

CAPUT X.

Rerum contra Pelagium et Celestium, Zosimi et Bonifacii proxi-
morum Innocentii successorum temporibus, gestarum historia.
Quomodo Zosimus eorum causam primo vehementer egerit, nec
minus vehementer postea condemnaverit. Africanorum contra
eos episcoporum zelus, et frequentibus ad Zosimum missis literis,
et amathematismis in duabus plenariis synodis adversus nefariam
hæresim promulgatis, luculenter expressus. Quibus legibus et
ipsos hæresiarchas et eorum sectatores Romani imperatores
coercuerint : et quomodo funesta hæc Ecclesiæ pestis profligata
tandem fuerit, atque in toto orbe condemnata . . . . . . 80s

CAPUT XI.

De Celestii et Juliani novis conatibus, et Pelagianæ partis antistitibus, ex Italia Celestini pontificis, ex Gallia Valentiniani III. Caesaris opera fugatis. De Semipelagianismi seminibus a Johanne Cassiano inter Massilienses primum jactis. De Fastidio Britannorum episcopo, Timotheo hæresiarcha, Agricola Pelagiano, Severo Sulpicio, et Leporio Pelagii discipulo. De Ger

[ocr errors][graphic]
[ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

Saepius animo meo, Serenissime Princeps, oratoris obversabatur illud: “ Nescire* quid antea quam natus sis acciderit, id est semper esse puerum.” Indeque mihi insitum fuisse diffiteri non possum rerum gestarum et memoriæ veteris ordinem cognoscendi singulare quoddam et prope incredibile desiderium. Quo in studio, quum exterarum gentium àpxaioXoyvóv mediocrem aliquam assecutus mihi visus fuissem intelligentiam : etiam illa cogitatio mentem meam identidem subiit ; magnæ et inconsiderantiæ et imprudentiæ motam non potuisse me effugere, si in alienis tantopere occupatus domestica negligerem, atque in ipsa patria peregrinus et hospes existerem. Sed obstitit rei summa obscuritas, ex antiquariæ, ut ita dicam, supellectilis defectu nata : qui hic tantus est, ut Britannicorum historicorum antiquissimus Gildas ante annos mille, et quod excurrit, profiteri non dubitaverit ; hausisse se quæ tradiderat, “ non tam ex scriptis patriæ, scriptorumve monumentis (quippe quæ, siqua fuerint, aut ignibus hostium exusta, aut civium exulum classe longius deportata, non compareant) quam transmarina relatione quæ, crebris irrupta intercapedinibus, non satis claret.” Neque damnum hoc re sarcire potuerunt vel Ninii (specioso Gildæ ipsius nomine fucata) collectanea ; vel liber ille Britannicus, quem a Gualtero Oxoniensi archidiacono ex Armorica advectum Galfridus Monemuthensis Latine transtulit ; vel posteriorum etiam monachorum de veterum sanctorum actis commenta recentia, quorum lectoribus crebro illam Epicharmi insusurrare opus fuerit cantilenam°:

a Cic. 1. im Orat. VOL. V. B.

[ocr errors]

* M. Cic. ad Attic. lib. 1. ep. 19. Vid. Polyb. lib. 17. pag. 768, et 945. edit. <Græco-Latin. Casauboni.

* Nervos atque artus esse sapientiæ, non temere credere. Qu. Cicero ; de petit. Consulat.

« PredošláPokračovať »