UMANO capiti cervicem pictor equinam Jungere fi velit, et varias inducere plumas, Undique collatis membris, ut turpiter atrum Definat in pifcem mulier formofa fupernè; Spectatum admiffi rifum teneatis amici? Credite, Pifones, ifti tabulæ fore librum Perfimilem, cujus, velut ægri fomnia, vanæ Fingentur fpecies: ut nec pes, nec caput uni Reddatur forma, pictoribus atque poëtis Quidlibet audendi femper fuit aqua poteftas. Scimus, et hanc veniam petimufque damufque viciffim: Sed non ut placidis coëant immitia; non ut Serpentes avibus geminentur, tigribus agni. Inceptis gravibus plerumque et magna profeffis, Purpureus, latè qui fplendeat, unus et alter Affuitur pannus; cùin lucus, et ara Dianæ, Et properantis aquæ per amoenos ambitus agros, Aut flumen Rhenum, aut pluvius defcribitur arcus. Sed nunc non erat his locus: et fortaffe cupreffum Scis fimulare: quid hoc, fi fratis enatat, exfpes Navibus, are dato qui pingitur? amphora coepit Inftitui: currente rotâ cur urceus exit? Denique fit quod vis fimplex duntaxat et unum. Maxima pars vatum (pater, et juvenes patre digni) Decipimur fpecie recti. brevis effe laboro, Obfcurus fio. fectantem levia, nervi
Deficiunt animique: profeffus grandia, turget: Serpit humi, tutus nimiùm, timidufque procellæ : Qui variare cupit rem prodigialiter unam, Delphinum filvis appingit, fluctibus aprum. In vitium ducit culpæ fuga, fi caret arte. Emilium circa ludum faber imus et ungues Exprimet, et molles imitabitur ære capillos; Infelix operis fummâ, quia ponere totum Nefciet. hunc ego me, li quid componere curem, Non magis effe velim, quàm pravo vivere nafo, Spectandum nigris oculis, nigroque capillo. Sumite materiam veftris, qui fcribitis, æquam Viribus; et verfate diu, quid ferre recufent, Quid valeant humeri. cui lecta potenter erit res, Nec facundia deferet hunc, nec lucidus ordo, Ordinis hæc virtus erit, et venus, aut ego fallor, Ut jam nunc dicat, jam nunc debentia dici Pleraque differat, et præfens in tempus omittat; Hoc amet, hoc fpernat promiffi carminis auctor. In verbis etiam tenuis cautufque ferendis, Dixeris egregiè, notum fi callida verbum Reddiderit junctura novum. fi fortè neceffe eft Indiciis monftrare recentibus abdita rerum; Fingere. cinetutis non exaudita Cethegis Continget, dabiturque licentia fumta pudenter: Et nova fictaque nuper habebunt verba fidem, fi Græco fonte cadent, parcè derorta. quid autem Cæcilio Plautoque dabit Romanus, ademtum Virgilio Varioque? ego cur, acquirere pauca Si poffum, invideor; cùm lingua Catonis et Ennî Sermonem patrium ditaverit, et nova rerum Nomina protulerit? licuit, femperque licebit Signatum præfente notâ producere nomen. Ur filvæ foliis pronos mutantur in annos; Prima cadunt: ita verborum vetus interit ætas, Et juvenum ritu florent modò nata, vigentque. Debemur morti nos noftraque: five receptus Terrâ Neptunus claffes Aquilonibus arcet, Regis opus; fterilifque diu palus, aptaque remis Vicinas urbes alit, et grave fentit aratrum: Seu curfum mutavit iniquum frugibus amnis, Doctus iter melius. mortalia facta peribunt :
Nedum fermonum ftet honos, et gratia vivax. Multa renafcentur, quæ jam cecidere; cadentque, 70 Quæ nunc funt in honore vocabula, fi volet ufus; Quem penès arbitrium eft, et jus, et norma loquendi. Res gefta regumque ducumque, et triftia bella, Quo fcribi poffent numero, monftravit Homerus. Verfibus impariter junctis querimonia primùm, Poft etiam inclufa eft voti fententia compos. Quis tamen exiguos elegos emiferit auctor, Grammatici certant, et adhuc fub judice lis eft. Archilochum proprio rabies armavit iambo. Hunc focci cepere pedem, grandefque cothurni, Alternis aptum fermonibus, et populares Vincentem ftrepitus, et natum rebus agendis. Mufa dedit fidibus Divos, puerofque Deorum, Et pugilem victorem, et equum certamine primum, Et juvenum curas, et libera vina referre. Defcriptas fervare vices operumque colores, Cur ego, fi nequeo ignoroque, poëta falutor? Cur nefcire, pudens pravè, quàm difcere malo? Verfibus exponi tragicis res comica non vult: Indignatur item privatis ac prope focco Dignis carminibus narrari coena Thyefte. Singula quæque locum teneant fortita decenter. Interdum tamen et vocem comoedia tollit, Iratufque Chremes tumido delitigat ore: Et tragicus plerumque dolet fermone pedeftri. Telephus et Peleus, cùm pauper et exul uterque, Projicit ampullas et fefquipedalia verba;
Si curat cor fpectantis tetigiffe querelâ.
Non fatis eft pulchra effe poëmata; dulcia funto, Et quocunque volent, animum auditoris agunto. Ut ridentibus arrident, ita flentibus adfunt Humani vultus. fi vis me flere, dolendum eft Primùm ipfi tibi; tunc tua me infortunia lædent, Telephe, vel Peleu: malè fi mandata loqueris, Aut dormitabo, aut ridebo. triftia moeftum Vultum verba decent; iratum, plena minarum; Ludentem, lafciva; feverum, feria dictu.
Format enim natura priùs nos intus ad omnem Fortunarum habitum; juvat, aut impellit ad iram, Aut ad humum mærore gravi deducit, et angit: 110
Poft effert animi motus interprete linguâ. Si dicentis erunt fortunis abfona dicta, Romani tollent equites peditefque cachinnum. Intererit multum, Divufne loquatur, an Heros; Maturufne fenex, an adhuc florente juventâ Fervidus; an matrona potens, an fedula nutrix; Mercatorne vagus, cultorne virentis agelli; Colchus, an Affyrius; Thebis nutritus, an Argis. Aut famam fequere, aut fibi convenientia finge Scriptor. honoratum fi fortè reponis Achillem; Impiger, iracundus, inexorabilis, acer, Jura neget fibi nata, nihil non arroget armis. Sit Medea ferox invictaque, flebilis Ino, Perfidus Ixion, Io vaga, triftis Oreftes. Si quid inexpertum fcenæ committis, et audes Perfonam formare novam; fervetur ad imum Qualis ab incoepto procefferit, et fibi conftet. Difficile eft propriè communia dicere: tuque Rectius Iliacum carmen deducis in actus, Quàm fi proferres ignota indictaque primus. Publica materies privati juris erit, fi
Non circa vilem patulumque moraberis orbem; Nec verbum verbo curabis reddere fidus Interpres; nec defilies imitator in arctum,
Unde pedem proferre pudor vetet, aut operis lex. 135 Nec fic incipies, ut fcriptor cyclicus olim:
"Fortunam Priami cantabo, et nobile bellum. Quid dignum tanto feret hic promiffor hiatu? Parturient montes, nascetur ridiculus mus. Quanto rectiùs hic, qui nil molitur ineptè? "Dic mihi, Mufa, virum, captæ poft tempora Troja, "Qui mores hominum multorum vidit, et urbes. Non fumum ex fulgore, fed ex fumo dare lucem Cogitat, ut fpeciofa dehinc miracula promat, Antiphaten, Scyllamque, et cum Cyclope Charybdim. Nec reditum Diomedis ab interitu Meleagri, Nec gemino bellum Trojanum orditur ab ovo: Semper ad eventum feftinat; et in medias res, Non fecus ac notas, auditorem rapit: et quæ Defperat tractata nitefcere poffe, relinquit: Atque ita mentitur, fic veris falfa remifcet, Primo ne medium, medio ne difcrepet imum.
Tu, quid ego et populus mecum defideret, audi. Si plauforis eges aulæa manentis, et ufque Sefluri, donec cantor, vos plaudite, dicat; Etatis cujufque notandi funt tibi mores, Mobilibufque decor naturis dandus, et annis. Reddere qui voces jam fcit puer, et pede certo Signat humum; geftit paribus colludere, et iram Colligit ac ponit temere, et mutatur in horas. Imberbis juvenis, tandem cuftode remoto, Gaudet equis, canibufque, et aprici gramine campi; Cereus in vitium flecti, monitoribus afper, Utilium tardus provifor, prodigus æris,
Sublimis, cupidufque, et amata relinquere pernix. 165 Converfis ftudiis, ætas animufque virilis Quærit opes et amicitias, infervit honori; Commififfe cavet quod mox mutare laboret. Multa fenem circumveniunt incommoda; vel quòd Quærit, et inventis mifer abftinet, ac timet uti; Vel quòd res omnes timidè gelidéque miniftrat, Dilator, fpe longus, iners, avidufque futuri, Difficilis, querulus, laudator temporis acti Se puero, cenfor caftigatorque minorum. Muita ferunt anni venientes commoda fecum, Multa recedentes adimunt. ne forte feniles Mandentur juveni partes, pueroque viriles; Semper in adjunctis, ævoque morabimur aptis. Aut agitur res in fcenis, aut acta refertur. Segnius irritant animos demiffa per aurem, Quàm quæ funt oculis fubje&ta fidelibus, et quæ Ipfe fibi tradit fpectator. non tamen intus Digna geri, promes in fcenam : multaque tolles Ex oculis, quæ mox narret facundia præfens. Nec pueros coram populo Medea trucidet ; Aut humana palàm coquat exta nefarius Atreus; Aut in avem Progne vertatur, Cadmus in anguem. Quodcunque oftendis mihi fic, incredulus odi. Neve minor, neu fit quinto productior actu Fabula, quæ pofci vult, et fpectata reponi. Nec Deus interfit, nifi dignus vindice nodus Inciderit: nec quarta loqui perfona laboret. Actoris partes chorus, officiumque virile Defendat: neu quid medios intercinat actus,
« PredošláPokračovať » |